Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cipali camera idoneo cubili demandatum munus diligenter et accurate exequatur. Quod autem ulterius philosophiam concernit,

13) universim totus cursus philosophicus ita ordinetur, ut iter ad sublimiores theologiae et juris scientias planum et facile sternat, neque ullus ad theologiam scholasticam admittatur, qui non integram philosophiam audiverit magisterii laurea decoratus, neque professores juris facile recipiant philosophos non absolutos, neque fas sit illi collegia medica frequentare, qui studium philosophicum non absolverit. Demum

14) libenter annuimus, ut ex rationibus, quae alios viros principes et dominos territoriales permoverunt, eatenus tempus studiorum immutetur, ut retento pro scholis inferioribus termino studiorum festo s. Michaelis et initio festo Sanctorum Omnium. Superiores classes finem anno scholastico imponant festo Natae Virginis, festo autem Sanctorum Omnium

reassumant.

§. V.

Pro scholis inferioribus.

Consideratis et perpensis omnibus, neque quoad professores, quasi vero sacerdotio pro tradenda rhetorica initiati esse debeant, neque quoad studia ipsa, neque quoad mores et pietatem videntur aliqua ordinanda, sed ut jam alias decreta in praxin perpetuam deducantur, volumus et statuimus,

1) ut continuentur in singulis classibus exercitationes consuetae; pensa ex historiis, scriptura sacra, catholicis ceremoniis petita juxta cujusque classis exigentiam imponantur: pro gradu scholae in stylo oratorio, historico, epistolari necnon in lingua Graeca diligenter instruantur. Et in specie

2) commendantur in rhetorica institutiones rhetoricae p. Cypriani Soarii de inventione, dispositione, elocutione, orationes Ciceronis, Horatius, orationes Graecae; item institutiones historico-chronologicae de vitis et rebus gestis Romanorum pontificum. In poetica progymnasmata p. Cypriani Soarii de narratione et chria, de ornatu verborum et sententiarum, oratione numerosa, observationes et elegantiae poeticae Virgilii, artificium carminis epici; institutiones historicae de vitis et rebus gestis imperatorum necnon principia artis heraldicae.. In syntaxi artificium epistolarum, Ovidius, observationes, licentiae et elegantiae poeticae: institutiones historicae de monarchiis quatuor; introductio in veterem et novam geographiam cum appendice rei nummariae. In secunda et infima praeter illa, quae in opere scholastico continentur, commendatur secundanis novum testamentum cum interpretatione vocum

in chronologia occurrentium; infimistis totum testamentum vetus excidio Hierosolymitano.

Utque

cum

3) major exinde fructus existat, singulis hebdomadis assignetur certum magistris tempus, quo suos discipulos omnes in praescriptis diligenter exerceant, ne forte, quod absit, in paucos duntaxat effectus redundet.

4) Continuetur etiam pro supramemoratis exercitium sub finem Julii singulis annis publicum, idque in aula academica, invitatis ad actum dominis externis.

5) Aeque cordi sit magistris, ut grammatici non tantum discant bene Latine componere, sed et bene et prompte loqui, ne ex defectu linguae Latinae et promptioris elocutionis candidati in superioribus classibus declinent doctas conversationes, subterfugiant specimina et non audeant publice comparere. Quare magistri cum suis discipulis perpetuo Latine loquantur, obvias nomenclaturas illis reddant familiares, Latinos discursus forment, narrationes deposcant etc.

6) Neque minorem curam adhibeant pro nitido charactere tum in Latina tum [in] Germanica scriptione cum orthographiae et interpunctionum observatione. Inde non solum sub anni exitum scribendum a singulis classibus pro praemio Nobisque, quid praestiterint juvenes, exhibendum, sed etiam per decursum attendi debet ad scriptionem, visitari libri scriptorii et, quae dictantur, non nimium deproperari.

7) Utque simul in lingua vernacula necessarius progressus existat, versiones ab una in alteram linguam, a Latino in patrium sermonem et vicissim diligenter fiant. Praeterea

8) cum recitatio Canisii fuerit hucusque solum exercitium memoriae, ut simul a teneris juvenum animi firmentur in fide et principiis catholicis imbuantur, praeter recitationem studiosa explicatio catecheseos diebus Veneris non tantum fiat, neque solum sacra lectio pro festis, exhortationes etiam diebus dominicis et festis more solito accurate continuentur, sed et de novo praescribimus, ut textus scripturae sacrae, controversiae, historiae ordinariis Canisii quinque capitibus paucis saltem verbis adjiciantur, ex quibus ultimo studiorum mense recitato Canisio, examinati juvenes operae et laboris referant pro more bravium, pro vita secutura ingens emolumentum.

⚫9) Addendum etiam videtur, ut magistri suos discipulos in arithmethica instruant, quod unicum studium classibus inferioribus hucusque defuisse comperimus. Demum

10) volumus, ut discoli, aliorum corruptores, disciplinae impatientes, illi etiam, qui vel talentis non instructi vel ex supina pigritia pro

scholae gradu non subsistunt, in scholis nostris non tolerentur sed in tempore, ut ad opificia se applicare possint, dimittantur.

§ VI.

Pro civibus academicis.

Cum eo non spectet intentio nostra, ut legum et statutorum ex una, ex altera parte exemptionum et privilegiorum catalogum retexamus, utpote probe gnari, quae a summis pontificibus, imperatoribus necnon antecessoribus nostris concessa sunt privilegia, non minus, quam quae laudabiliter statuta sunt, pari cura ad viridem observantiam reduci vel in eadem debere retineri, nonnulla tamen pro ratione moderni temporis duximus serio et iterato inculcanda. Et specialiter

1) quoniam teste s. scriptura in malevolam animam non introibit sapientia, omnibus et singulis academicis, ut ab omni graviori noxa, imo et a specie mali abstinentes vitam vivant homine christiano dignam, refraenent indomitas passiones, sacra mysteria et sacrosancta sacramenta assidue frequentent inque omnigenae pietatis exercitiis diligenter sese exerceant, episcopali et principali authoritate mandamus. Tum et

2) jure praetendimus, ut Nobis, suo principi et domino, vel locum tenenti nostro, rectori item magnifico fidelitatem et submissionem debitam, capitulo nostro cathedrali reverentiam, ministris, consiliariis, officialibus, clero saeculari aeque ac regulari honorem, cuivis, si majori praefulgeat dignitate, venerationem, si in pari aut minori gradu existat, amorem et humanitatem cum civilitate conjunctam impendant. Praecipue tamen

3) professores et magistros, prout jus divinum et humanum exigit, ab omnibus auditorum et discipulorum suorum vexationibus, obtrectationibus, oblocutionibus, detractionibus, murmurationibus, neglectu et quocunque contemptu immunes ac liberos esse volumus districteque praecipimus, ut si in ullo, in hoc praesertim puncto omnes omnino studiosi se morigeros, ingenuos et supra commune vulgus sapientes praestent ipsoque ostendant facto, par beneficium et parem animi gratitudinem professoribus, magistris et moderatoribus exhibere non posse. Non minus decanis quatuor facultatum in iis, quae officii eorum rationem concernunt, submisse obediant, citati per bedellum compareant et jussa irrefragabiliter exequantur. Unde porro

4) quemadmodum ab omni tumultu, indecenti clamore, concursatione et a quavis specie rebellionis, conspirationis aut conjurationis vel maxime cavendum, ita sub nullo praetextu liceat studiosis, alios a frequentatione lectionum avocare vel quocunque quaesito colere impedire, ferias scholis indicere, ordinem scholasticum interrumpere vel interturbare. Quodsi

quid ejusmodi attentatum fuerint, noverint tales, se gravem nostram indignationem praecisa omni spe promotionis et a professoribus, decano, a rectore demum nostro magnifico pro rei qualitate inquisitionem ac debitam delicto poenam incursuros. Utque ulterius

5) ansa et occasio cujuscunque perturbationis praecludatur, jubemus, ut peregre adventantes intra mensem se albo civium academicorum inscribi faciant, omnes et singuli studiosi ut a libris obscoenis et scandalosis, a dominibus, hospitiis et diverticulis suspectis, a malorum consortio necnon sequioris sexus familiaritate, a nocturna circumvagatione, sclopetorum explosione, fenestrarum infractione et indecoris ejusmodi attentatis omnino abstineant.

6) Multo etiam magis vitia juventuti familiaria, potissimum lascivia, ebrietas, blasphemiae, juramenta, rixae et his similia omni studio praecavenda sunt.

7) Provocare autem ad pugnandum vel duellandum aut provocanti ad condictum locum comparere aut in duello depugnantibus assistere patrinorumque, ut dici solet, vices obire, tam severe vetitum esto, ut non tantum relegationis cum infamia poenam sed et processum criminalem, etiam inquisitorium contra delinquentes juxta jura formandum statuamus. 8) Contineant se quoque ab injuria quacunque vel verbo vel facto inferenda, a libellis scriptisve famosis affigendis, spargendis, divulgandis, a custodibus publicis, militibus, vigilibus, apparitoribus lacessendis, impetendis, divexandis.

Neque

9) quisquam ausit, fictas sibi aut aliis literas testimoniales formare vel affixas publicis valvis patentes refigere aut alio quovis modo temere violare; neque, si laesus sit, propria authoritate laedentem aggredi, percutere, verberare, pulsare. In his et similibus casibus jure agendum Praeterea

est.

10) cum experientia multis modis doceat, in universitates aeque ac communem reipublicae statum redundare mala oppido nociva ex eo, quod subinde inveniantur, qui vel absolutis studiis aut iis nondum finitis disciplinam perosi a frequentandis collegiis et lectionibus cessantes, titulis tamen et privilegiis academicorum gaudere pergant, volumus, ut qui in medio studiorum cursu emanent aut cognita causa repelluntur, eo ipso insignibus studentium et omni privilegio academico statim excidant; qui vero finito studiorum curriculo adhuc in universitate nostra versantur, per spatium semestrale privilegiis academicis frui possint; imo ultra, si cujuslibet facultatis decano, cui lapso termino se sistere, quemque pro continuando privilegio interpellare debent, ita videatur; quo casu testi

moniales a decano datae, quem apud actu frequentantes matricula, eundem sortientur effectum. Ut et

11) civitati nostrae, professoribus, hospitibus, receptatoribus studiosorum consultum sit, statuimus, nemini horum licere ab universitate, hospitio, urbe recedere, nisi aere alieno, si quod legitime contractum fuerit, et taxa pro collegiis privatis omnibusque in victum et mensam expensis rite persolutis. Denique

12) attentione debita ponderantes, quasvis quomodolibet conceptas ordinationes suo carere effectu, imo in majus reipublicae vergere detrimentum, nisi eorum, quae provide definita sunt, parata urgeatur executio, denominamus hisce nostrae universitatis fiscalem, cujus praeter causas ordinarie tractandas officii ratio postulabit, ut omnia et singula his nostris ordinatis contenta citra omnem personarum acceptionem exacte et fideliter executioni mandentur.

Et haec sunt, quae retentis interim reliquis singularum facultatum statutis et consuetudinibus circa ipsum studiorum ordinem decernenda, statuenda et innovanda curavimus, omni, qua pollemus, authoritate iterato mandantes, ut juxta tenorem ac modum praescriptum et non aliter accurate omnia serventur, prohibentes sub gravissima indignationis interminatione, ne cui, cujuscunque sit in ducatu nostro status, officii, ordinis, dignitatis, huic nostrae expressae, seriae et deliberatae voluntati liceat contraire.

In quorum fidem cum propriae manus subscriptione sigillum cancellariae nostrae secretioris appendi fecimus. Herbipoli die quarta Novembris anni millesimi septingentesimi quadragesimi noni.

Carolus Philippus ep. Herb., Fr. or. dux m. pr.

(L. S.)

Eine Original-Ausfertigung auf Papier mit eigenhändiger Unterschrift des Fürstbischofs und aufgedrücktem Siegel in der Registratur des Univ.Verw.-Ausschusses.

Ein Separat-Abdruck aus dem J. 1750 ebendort und ein Abdruck in der Sammlung der Hochstift-Wirzburgischen Verordnungen Bd. II. S. 542-554.

Nr. 153.

Bischof Karl Philipp gründet eine Professur für praktische

Jurisprudenz.

1750, 5. Mai. Wirzburg.

Demnach der hochwürdigste, des heil. Roem. Reichs Fürst und Herr, Herr Carl Philipp, Bischoff zu Würzburg, Herzog zu Franken etc.

« ÖncekiDevam »