Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Nachtrag.

Nr. 191.

Papst Gregor XIII. hebt das Set. Agneskloster in Wirzburg auf Bitten des Bischofs Friederich vollständig auf und einverleibt dasselbe dem Jesuiten-Collegium daselbst.

1572, 29. Mai. Rom.

Gregorius episcopus servus servorum dei. ad perpetuam rei memoriam. [aequum reputamus et] rationi consonum, [ut ea, quae] ex. Romani pontificis gratia processerunt, licet eius superveniente obitu literae apostolicae desuper confectae non fuerint, suum sortiantur effectum, [dudum siquidem per felicis recordationis Pium papam IV praedecessorem [nostrum accepto, quod] monasterium monialium sanctae Agnetis Herbipolensis ordinis sanctae Clarae sub cura [fratrum minorum], quod monialibus destitutum iamdiu existebat, certo modo vacaverat et [vacabat] tunc et eidem praedecessori pro parte venerabilis fratris nostri tunc sui Federici episcopi Herbipolensis exposito, quod [cum alias admodum] timens, ne ob contagiosam fere circum[quaque dioecesim] suam Herbipolensem haereticorum viciniam insidiosa illorum impostura in incautas oves [suas] serperet, ac desiderans, prout ex debito sui pastoralis officii [tenebatur] gregem sibi commissum a virulentis [eorum] pascuis praeservare et adolescentes provinciae Franconicae, qui studiorum causa nonnunquam extra dictam dioecesim ad aliarum provinciarum academias ablegabantur, eo quod illi plerumque doctrinam erroneam, quam etsi [non a praeceptoribus], saltem a contubernalibus ibidem apprehendebant, postea in patriam reversi [indigenis suis veram] persuadere nitebantur, in propria dioecesi optimis disciplinis christianisque moribus erudiendos continere, unum collegium societatis Iesu in civitate Herbipolensi [erigi] facere proposuisset: sed cum ad eiusdem collegii, ex quo tam ipse Federicus episcopus quam qui apud eum] id maxime efflagitabant dilecti filii, clerus ac nobiles et cives Herbipolenses huismodi diversos deo gratos ac universae reipublicae chri

stianae [utiles et] necessarios fructus proventuros sperabant, [manutentionem] et ipsius collegii rectoris et collegialium pro tempore existentium sustentationem aliorumque eidem collegio onerum incumbentium supportationem multae [impensae] ecclesiae annuatim [essent, pro quibus faciendis] ipsi Federico episcopo ex facultatibus suae mensae episcopalis Herbipolensis, [eo] quod ille propter bella, quae superiori anno in ecclesias Germaniae per earum hostes viguerant, adeo diminutae erant, ut vix ex eis sustentari valeret quid modicum ad id erogandum non [superesset], si in dieto monasterio [nomen] monasterii et ordo sanctae Clarae [hujusmodi illiusque] dependentia et regularis observantia penitus et omnino supprimerentur et extinguerentur, et monasterii huiusmodi loco ibidem unum collegium dictae societatis erigeretur et institueretur ac eidem collegio ipsius monasterii Ecclesia, cimiterium, claustrum, domus, habitationes et alia aedificia ac situs pro perpetuis ipsius collegii rectoris et collegialium usu et habitatione perpetuo concederentur et assignarentur necnon proprietates et praedia ac bona mobilia et immobilia, fructus quoque [redditus et proventus ac emolumenta quaecunque] eiusdem monasterii etiam eidem collegio perpetuo applicarentur et appropriarentur, profecto ex eo Herbipolensi praedictae et aliarum civitatum, oppidorum, locorum praedictae provinciae incolis et habitatoribus [pro tempore praesertim in juvenili et adolescentiae aetatibus] constitutis, in scientia proficere volentibus magna pararetur studendi commoditas ac ex eorumdem studentium doctrina et scientia haeresum in partibus illis grassantium exstirpationi et fidei orthodoxae propagationi [fructuose consuleretur, collegii] praeterea manutentioni et rectoris ac collegialium huiusmodi sustentationi aliorumque onerum praedictorum supportationi plurimum provideretur. et huiusmodi tam pium et utile ac necessarium opus non omitteretur, sed potius in dies [incrementum susciperet divinusque cultus ac literatorum] numerus augeretur verbumque dei maxima cum fidelium partium illarum exspectatione et spirituali consolatione latius propagaretur, ac propterea eidem praedecessori pro parte eiusdem Federici episcopi asserentis fructus, [redditus et proventus dicti monasterii mille] et ducentorum florenorum auri de camera secundum communem existimationem, valorem annuum non excedere, humiliter supplicato, ut in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaretur, idem praedecessor, [qui dum attentae considerationis indagine perscrutaretur, quam] praeclarum esset scientiae et sapientiae. donum, votis illis gratum praestabat auditum, per quae ubique locorum collegia et alia loca, in quibus literarum studia vigerent, instituerentur et ad ea operarias manus libenter intendebat, [quique inter alia voluerat, quod semper in unionibus] commissio fieret ad partes vocatis, quorum

[ocr errors]

interesset, eundem Federicum episcopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a jure vel ab homine qua[vis occasione vel causa] latis, [si quibus quomodolibet innodatus existebat], ad effectum infrascriptorum duntaxat consequendum absolvendum et absolutum fore censens, huiusmodi supplicationibus inclinatus sub dato videlicet quarto kalendas Martii, pontificatus sui anno tertio, ex certa sua scientia, sine tamen alicuius praeiudicio, [in dicto monasterio quovis modo, quem etiam, si ex illo quaevis geneneralis reservatio etiam in corpore iuris clam resultaret, idem praedecessor haberi voluit pro expresso et ex cuiuscunque persona seu per liberam cessionem cuiusvis de illius regimine et administratione [in Romana curia vel extra] eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam vacaret, etiam si tanto tempore vacavisset, quod eius provisio iuxta Lateranensis statuta concilii aut alias canonicas sanctiones ad sedem apostolicam legitime devoluta existeret et [illa ex quavis causa ad] sedem eandem specialiter vel generaliter pertineret ac super eisdem regimine et administratione inter aliquos lis seu illorum possessorio vel quasi molestia cuius statum idem praedecessor haberi voluit pro expresso penderet indecisa dummodo dicta die quarto [kalendas Martii non] esset eidem monasterio de abbatissa canonice provisum, nomen monasterii ac ordinem sanctae Clarae et illius dependentias aliaque instituta et observantiam huiusmodi auctoritate apostolica penitus et omnino perpetuo suppressit et extinxit ac illius loco ibidem unum collegium societatis Iesu pro uno rectore et collegialibus societatis huiusmodi, qui in eodem collegio verbum dei populo praedicare, confessiones audire, sacram eucharistiam ministrare unamque sacrae theologiae seu casuum conscientiae lectionem, prout ipsi Federico episcopo [melius videretur, legere] necnon humaniores literas tam Graecas quam Latinas juventutem docere aliaque etiam pietatis opera facere et exercere debeant et teneantur in omnibus et per omnia iuxta singularia dictae societatis instituta, normam ac illius vivendi rationem, etiam [perpetuo] erexit et instituit [eidemque collegio sic] erecto, eiusdem suppressi monasterii ecclesiam, cimiterium, claustrum et alia aedificia necnon situm domus et habitationes pro praedicti collegii sic erecti rectoris et collegialium ac scholarium dictae societatis [ibidem pro tempore existentium perpetuis usu et habitatione] concessit et assignavit necnon proprietates, praedia aliaque bona mobilia et immobilia ac fructus, redditus, proventus, iura, obventiones et emolumenta, quaecunque suppressi monasterii huiusmodi cum omnibus [annexis ac iuribus et pertinentiis suis eidem] collegio sic erecto pro perpetuis rectoris et collegialinm praedictorum sustentatione et ipsius collegii manutetntione, ita quod liceret ex

tunc pro tempore existentibus eiusdem collegii rectori et collegialibus per se [vel alium seu alios eorum ac dictae societatis nomine propria] auctoritate corporalem, realem et actualem possessionem monasterii suppressi et collegii erecti huiusmodi necnon ecclesiae, cimiterii, claustri, domorum, aedificiorum, habitationum, proprietatum, praediorum, bonorum et annexorum [iuriumque et pertinentiarum praedictorum libere apprehendere] et perpetuo retinere illorumque fructus, iura, obventiones et emolumenta quaecunque percipere, exigere, levare et recuperare ac arrendare, locare et dislocare [necnon in suos] et dicti collegii usus et utilitatem convertere [dioecesani loci vel cuiusvis alterius licentia] desuper minime requisita similiter perpetuo applicavit et appropriavit necnon literas tunc desuper conficiendas nullo unquam tempore etiam ad [ordinarii] loci aut generalis vel provincialis vel quorumcunque aliorum superiorum [et personarum ordinis ipsorum fratrum minorum seu etiam] quorumvis aliorum instantiam ex quacumque etiam iuridica et rationabili et alias quantumvis legitima causa et sub praetextu, quod [in forma iuris] factae [non forent] revocari, alterari, limitari et ad [terminos iuris reduci vel illos contra eos] in integrum restitui illasque assumptionis vel obreptionis seu nullitatis, aut alio quocunque vitio seu intentionis [ipsius] praedecessoris aut alio quovis defectu notari vel [impugnari] ullatenus posse [causamque] seu causas, [propter quas] illa emanaverunt [coram loci] ordinario aut alio quocunque etiam [a sede praedicta] delegato vel alio iudice etiam praedicta apostolica auctoritate deputato verificari minime debere nec propterea aut ex eo quod interesse putant[es vocati] non fuerint per surreptionem et obreptionem obtentas [fuisse praesumi et viribus ac] effectu carere, sed his et aliis quibuscunque non obstantibus perpetuo validas et efficaces in omnibus et per omnia esse et fore [suosque] plenarios effectus sortiri [et obtinere perpetuo debere ipsasque] literas sub quibusvis similium [vel] dissimilium suppressionum et erectionum ac applicationum et appropriationum necnon gratiarum et concessionum seu literarum suspensionibus, revocationibus, [limitationibus, alterationibus], reductionibus, [restitutionibus, derogationibus] vel annullationibus [aut aliis contrariis dispositionibus, quavis] et dicta apostolica vel ordinaria auctoritate aut ex quacunque etiam quantumcunque urgentissima ac necessaria necnon [legitima, iusta,, rationabili et [juridica] causa etiam ad quorumvis quam [loci] ordinarii, aut generalis vel provincialis seu aliorum superiorum et personarum dicti ordinis fratrum [minorum] aut etiam imperatoris, regum, ducum et aliorum principum instantiam vel eorum contemplatione et intuitu aut eiusdem monasterii et illius ordinis [huiusmodi] aut cuius[vis alterius seu etiam motu proprio et ex certa scientia etiam consistorialiter] aut alias quo

modolibet pro tempore factis et emanatis nullatenus [unquam] comprehensas [sed semper ab illis exceptas et quoties illae emanarent, toties in] pristinum ac validissimum statum restitutas et de novo etiam sub posteriori dato per rectorem et collegiales praedictos pro tempore eligenda concessas esse ac perpetuo fore et censeri. et sic in praemissis omnibus et singulis [per quoscunque indices] etiam causarum palatii apostolici auditores ac sanctae Romanae ecclesiae cardinales et de latere legatos necnon loci ordinarium ac generalem et provincialem aliosque superiores et personas praedictas [sublata eis] et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi facultate et auctoritate [iudicari et definiri debere, necnon] quicquid secus super his [a] quoquam qua[vis auctoritate scienter vel] ignoranter contingeret attemptari, irritum et inane decrevit necnon pro tempore praeposito generali societatis huiusmodi seu ab eo deputando, ut omnia et singula et quaecunque [in praemissis et circa ea quomodolibet tunc et] pro tempore necessaria] et [seu opportuna iuxta] dictae societatis instituta et providam. ipsius praepositi generalis [aut ab eo deputandum super hoc] quomodolibet faciendam dispensitionem [faciendi] plenam, liberam et omnimodam facultatem, licentiam, potestatem et auctoritatem etiam [perpetuo concessit et impertitus est] ac quicquid tunc et pro tempore per praepositum generalem aut per deputatum praedictum, ut praefertur, factum foret, extunc [prout etiam factum foret] similiter perpetuo confirmavit et [approbavit], non obstantibus priori voluntate [sua praedicta] ac [Lateranensis concilii novissime celebrati oniones perpetuas nisi in casibus a iure permissis fieri prohibentis] et aliis apostolicis constitutionibus ac monasterii sanctae Clarae [ac fratrum minorum] ordinum huiusmodi [iuramento], confirmatione apostolica vel quavis [firmitate] alia [roboratis statutis et consuetudinibus], indultis, privilegiis et literis apostolicis [eisdem monasterio et ordinibus] eorumque superioribus et personis sub quibuscunque tenoribus et [formis ac] cum quibusvis et derogationum derogatoriis aliisque efficacio[ribus] et [insolitis] clausulis [irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie] ac alias quomodolibet] etiam [motu proprio et scientia similibus ac etiam consistorialiter ac] ad imperatoris, regum, ducum et aliorum principum et pluries concessis,[ confirmatis], approbatis et innovatis, [quibus omnibus] etiam [si de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa non autem per clausulas generales idem importantes mentio seu quaevis alia expressio habenda foret, idem praedecessor tenores hujusmodi pro expressis habens illis alias in suo robore permansuris ea vice duntaxat specialiter et expresse derogavit caeterisque contrariis quibuscunque, ne autem] de absolutione, suppressione, [extinctione, erectione,] institutione, concessionibus, [assignatione, applicatione, appropriatione, decreto, impar

« ÖncekiDevam »