Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

cogimur? Scio enimvero scholas graeco vocabulo dictas esse quasi otium, sed quantum ad præceptores plane per antiphrasim! Siquidem aut omnia tempora nobis auferunt aut si quid relinquunt, ita tamen jam mentis nostræ vires defatigarunt, ut eae ad ulteriorem laborem sese intendere nequeant. Sed hactenus, præsertim in scholas, quas quia dum habemus, utcumque tamen in literis sumus, vehementer animi pendeo an ipsi studio philosophiæ præferrem. Et id quidem, non quia a philosophia abhorream,

Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
Raptat amor.

Nihil porro contra naturam contendendum. Nam si in omni genere ma-
gna quædam est vis, incredibilisque naturæ, si eadem fingit homines, ac
creat alios aliis artibus, atque institutis, si viam habet unam, eamque
simplicem, et in suis cogitatis exequendis ita vehemens est, ut nihil pos-
sit esse efficacius, profecto simis iniqui, si aliud postulemus, quam homini
a natura tributum est. Gravi sæpe, et objurganti oratione detinebat Ovi-
dium pater a poesis studio, atque ad oratoriam facultatem impellebat.
Saepe pater dixit, studium quid inutile tentas?
Mæonides nullas ipse reliquit opes.

Verumtamen, quamvis, si Senecae credimus, in arte dicendi profecerit, nihilominus in mansuetioribus Musis plus certe inclaruit, quibus post parentis obitum se restituit, foro relicto. Iam quantum errasset Cicero, quantoque lumine orbata esset oratorum respublica si is in poetica potius, quam in arte dicendi, ad quam esset a natura factus, voluisset excellere? At quam bella comparatio, inquis: recte sane; sed plane me ludere sentis: quem tu quidem, nisi tu tibi ipse fucum facere velis, valde cave, ne ex iis, quae dixi esse aliquid putes. Nam Virgilianum illud

Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi,

Quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
Agger murorum.

quum in alios multos, tum in me ante omnes recte cadere arbitror. Quod ad studia hujus anni, logicen quidem, et metaphysicen, partemque præcipuam matheseos jam absolvimus magistro doctissimo, ac plane percommodo Panizzoniò, nunc vero urgemus physicen, sen potius devoramus. Quæ quoniam omnium sine dubio scientirum est amplissima, non mediocre nobis properantibus negotium facessit. Hæc fere habui de meorum studiorum, occupationumque quæ dicerem. Ad animi disciplinam quod attinet ego vero vellem coram potius dicere quam literis consignare. Hoc tamen in præsentiarum te pro certo habere volo, me et esse satis hoc instituto vitæ contentum, et consilii, quod te adjuvante suscepi retinentissimum. Sic autem tibi persuade, me summa cupiditate affectum esse videndi tui: quæ quidem diu est, quum alitur a spe quadam, quam ego ex Neapolitanis rumoribus degustavi. Sed heus tu, vir ea dignitate et tanta

apud Urbis principes gratia, quia pressas, quia urges, quia inclinatos jam sua sponte animos ad nostras partes impellis?

Curia cum fuerit Patribus stipata verendis,

Per Patrum turbam tu quoque oportet eas.
Utque juvent alii, tu debes vincere amicos,
Et pars ad partes prima venire tuas.

Nec vero sum animi dubius, quam inepte faciam qui te talia orem: sed me Societatis amor immensus, quo aestuo, minus esse sapientem cogit. Atque utinam Deus O. M. aliquando tandem nos respiciat et haec incepta ad bonum aliquem exitum perducat! Quem si nos diem videbimus, et in suum complexum venerimus, omnia demum a Deo Immortali consecuti esse arbitrabimur. Sed nimis jam multa de his, quorum cum mihi venit in mentem sic inflammor, ut tantum non molestius, quam religiosum hominem deceat, desiderium hoc feram. Nihil est autem, quod cum tot ac tanta tua in me extiterint beneficia, nequicquam coner gratissimum meum erga te animum significare: quem quidem nullo modo mihi viderer satis exprimere, etsi uterer verbis iis, quibus homines, cum ad beneficentissimos scribunt, uti solent. Quando igitur novum significandi amoris genus excogitare nequeo, tu velim nihilominus persuasum habeas, qui in te gratum animum atque amantem perinde ut ego gerat, esse neminem. Reliquum est, ut te, nobilissime Vir ac sanctissime, præceptoris et moderatoris mei amantissimi Panizzonii verbis salute multa impertiam, ac porro vehementer orem, ut me pro tua humanitate tuis literis optatissimis soleris in hac moestitia præsertim, quam tum cæteri nostri omnes, tum ego præcipue ex humanissimi atque optimi Parentis Pignatelli discessu contraxi. Vale. Nono Kal. Maji. Parmæ.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Mi affretto di rispondere all'obbligante letters che Si compriarque indirizzarmi, ad in cui mi unide le dedicatoria ch'elle suole

premettere all' Jedicarmi

[ocr errors]
[ocr errors]

operas,

che per tratto di Sua gentileza beansin possibile trovarla attimenti che perfette,

Sarebbe possibile

mens che tutteris he ever dalle panne, di personaggio

решка,

ments casi distinto, qual' à J. S. Drameier soltanto poler

meritare gli elogi, dar in eller

vi

ma vorrei però els elle. Si persuadette che la mentovata dedica, tartópiù apposto ad

[merged small][ocr errors]

За бранала

a mis

alaisimes

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »