Sayfadaki görseller
PDF
ePub

36

SULMONEN.

Disceptatio Synoptica.

IURA S. MARIAE DELLA TOMBA. Cuinam competat ius praecedentiae innuunt ipsi adversarii, ait advocatus, qui perpendentes pluribus ex capitibus hoc competere Ecclesiae s. Mariae della Tomba, puerilem expiscarunt astutiam. Per fervidas enim preces a R. Pontifice novos expostularunt honores, ut arte et tramite indirecto hoc ius consequerentur; verum novos honores haud concessit Princeps.

Hisce animadversis, ait advocatus, non esse locum aperitioni oris in casu: ista enim ex doctissimo Card. De Luca disc. 8 n. 3 et 6 de iurisd. et for. compet. concedi non solet nisi ex magna causa, et accedente exorbitanti laesione... praesertim ubi gratia est iam executioni demandata. Atqui in themate nulla adest magna causa et exorbitans laesio; agitur enim de concessione quae coetui ecclesiasticorum nullum affert praeiudicium. Non canonicis Cathedralis qui ob praefatam concessionem sartas tectasque servant eorum praerogativas et praeeminentias, non alteri Collegiatae, si quae sit, quia concessio illa nullam gignit innovationem. Nullum demum affert praeiudicium quoad honores Collegiatae ss. Annuntiationis quae caret etiam dignitate: posterior est enim, omnino distincta, constans Canonicis, qui hodie sunt et cras, etiam sine causa, esse desinunt. Iam vero absque causa concedere aperitionem oris ut gratia Summi Pontifici reducatur vel revocetur absurdum omnino est. Exulat etiam in subiecta materia laesio, quae debet esse gravis et exorbitans; quia laesio praesupponit iùs: ast in themate ex utraque parte agitur de gratia; quod profecto ostendit omne abesse ius, nihilque ex iustitia competere. Iure igitur meritoque deneganda est in themate. aperitio oris in casu ex defectu laesionis.

Ulterius modo dicta confirmat regula iuris quaesiti: etenim gratia Collegiatae elargita fuit antequam adversarii comparerent, et praeterea fuit iam ad executionem demandata. Unde agitur de iure quaesito tollendo, ob quod causae aperitionis

debet prorsus excludere omne dubium: nam oppositio facta re amplius non integra et post ius quaesitum nostrorum clientum, ait advocatus', impedire non debet fruitionem gratiae, iam perfectae; cum in gratiosis prior in tempore potior sit in iure.

Neque ex capite obreptionis vel subreptionis concedi potest aperitio oris. Etenim vitium obreptionis et subreptionis nullo pacto probari in casu potest: siquidem ex Fagnan. l. 1. decret. cap. super Literis de rescriptis subreptio vel obreptio ibi adest ubi expressio falsi, vel taciturnitas veri, quo non expresso vel tacito, Papa nullo modo litteras concessisset, sed potius denegasset. Atqui in themate prorsus veritati conforme est quod fuit expositum Summo Pontifici.

Hisce praenotatis, censuit advocatus, competere ius praecedentiae Collegiatae s. Mariae della Tomba, aiens, hanc controversiam esse omnino identicam Meliten. praecedentiae diei 27 Septembris 1884. Ecclesia s. Mariae della Tomba quinque ante menses perhonorifico titulo Collegiatae fuit ornata, quam Ecclesia SSmae Annuntiationis eumdem titulum consequeretur. Quod etiam in hac controversia sequenda sit regula iuris 54 - prior in tempore potior in iure - dubitari nequit, quia consonum praxi et s. Sedis disciplinis. Siquidem, si ex iuris dispositione prior nominatus a Summo Pontifice praecedit subscriptos in iisdem litteris, ex capite mandato in 6, et magis privilegiatus minori privilegiato praefertur ex cap... accusat. de privil. in 6, quanto magis debet praecedere qui habeat pro se multo prius distinctas Apostolicas litteras unusquisque per se videt. Ergo, conclusit orator, ius praecedendi competere Ecclesiae s. Mariae della Tomba, haud esse ambigendum.

Haec thesis firmatur per decretum Consistoriale diei 15 Aprilis 1883 in quo edicitur esse Pontificis mentem, ut nil detrahatur honori, praeeminentiae, sive iuribus cuiusvis sint generis curionum civitatis Sulmonensis. Ulterius ratione dignitatis competit eidem Collegiatae della Tomba ius praecedendi. Et revera in apostolicis litteris expresse renunciatur

honoris causa tantum canonicale Collegium, unica dignitate, nempe praefecti Parochi et novem Canonicis constans. Ast ex Pirro Corrado dignitates in Ecclesia ad conservandam augendamque ecclesiasticam disciplinam fuerunt institutae, Prax. benef. lib. 2 cap. 1 n. 17. Sequitur ut qui dignitatem retinet, quocumque nomine vocetur, non solum praecedere debeat in functionibus quae in eadem ecclesia fiunt, sed in iis quoque quae extra eamdem Ecclesiam peraguntur. Etenim indecorosum esset videre dignitatem in loco minus digno stantem, quando ambae dictae Collegiatae interveniunt ad sacras functiones. Dum contra canonici amovibiles ad nutum et sine causa in loco digniori sederent. Docet De Luca disc. 12 n. 3 quod in materia de praecedentia dignitas in primis attendenda sit; ita ut illa danda sit dignioribus prae minus dignis.

Etiam ratione antiquitatis et dignitatis Ecclesiae s. Mariae della Tomba praecedentia competit. Etenim ad dirimendas quaestiones praecedentiae inter parochos respicitur ad nobilitatem et praerogativam Ecclesiae parochialis; Ferraris v. praecedentia n. 8. Et iure optimo: nam omnis dignitas et praerogativa in parocho, uti tali, derivat ab Ecclesia, cui est spirituali connubio coniunctus.

Praeterea ambigi nequit in casu nostro quod Ecclesia della Tomba alteram Ecclesiam praestet antiquitate: prima enim cum esset templum paganum in civitate Sulmonce a primordiis Christianismi dedicata fuit SSmae Virgini Mariae in coelum Assumptae. Quod autem praestet dignitate non est ambigendum; nam Ecclesia della Tomba semper fuit paroecia, altera vero hac dignitate caret. Apud primam Ecclesiam manet cura animaram habitualis et actualis; apud alteram nulla paroecialis iurisdictio manet.

Qua de re quisquis videt clerum nostrum, ait advocatus, digniorem esse prae altero Ecclesiae SSmae Annuntiationis, sicut Ecclesia della Tomba praecellit aliam antiquitate et dignitate. Quamobrem hinc inde utriusque cleri rationibus ad trutinam revocatis, cum Episcopo conclusit orator; at

tenta perpetuitate, parochialitate et antiquitate quibus clerus della Tomba gaudet, tum ceu clerus simplex, tum ceu capitulum Collegiale ad honores, praeferendus est alteri SSmae Annuntiationis, qui ex arbitrio administratorum pendet, qui parochialitate caret, quique tum ceu simplex clerus, tum uti capitulum collegiale ad honores, tempore posterior est. Tandem advocatus studuit evincere, omnem conventionem deletam iam fuisse accedente utriusque partis consensu, et episcopali auctoritate: et ideo ex hac causa exularet omne dubium subreptionis. Nec praetereundum quod per decretum Consistoriale, immutato titulo, Ecclesia vetus extincta est et nova erecta. Quare respectu huius decreti, ex quo nova vita et novum esse oritur, considerandum est ius praecedendi. Cum autem in privilegiorum controversiis regula certa et invariabilis sit – prior in tempore potior in iure; hinc necessario exurgit quod nostrae Ecclesiae competat ius praecedendi.

IURA ECCLESIAE SANCTISSIMAE ANNUNTIATIONIS. Huius Ecclesiae defensor exorditus est suam orationem aiens: si aliqua est Ecclesia in civitate Sulmonae, quae praecipuos honores, post Cathedralem, mereatur est illa quae nostro concredita est Clero, sive templi constructio inspiciatur, sive respectu Cleri, peculiaribus privilegiis insigniti, consideretur. Magnificum siquidem inibi eximiis picturis et praetiosis decorationibus exurgit templum, religioso cultu consecratum B. V. M. Salutatae ab Angelo. Ac Sulmonenses cives charitatis opera cum fide coniuncta experiuntur; inest quippe aedificio ditissimum Nosocomium et puellarum Hospitium; quapropter hoc fidei et charitatis monumentum Domus sancta nuncupatur.

Iure igitur insignis ecclesia ista non modo ceteras praecellit Ecclesias decore et amplitudine, sed in praesentiarum si non iure, tamen de facto cathedralis dotibus pollet. Iam vero sicuti perantiqua huius Ecclesiae origo est, ita pervetusta est existentia Collegii ecclesiastici; quod nunc constat duodeviginti presbyteris cum rectore, quodque substantialiter regitur constitutionibus ac regulis, quibus veri nominis Collegiatae, cum usu communis sigilli et capitulorum convoca

tione gubernantur. Hinc congrue Urbanus II decoravit insignibus et ornamentis, Rocchetto et Mozzetta Rectorem et Cappellanos; qui nunc habent honorificentias et decoris exteriora indumenta, quibus utuntur Canonici s. Ioannis maioris in urbe Neapolitana. Intuitu igitur huius privilegii ad instar, post Cathedralem, iam eidem praecedentia super alias Ecclesias competebat.

Verum non modo vetustate originis, sed etiam specialibus. praerogativis Collegiata haec sibi praecedentiam vindicavit, et per concordiam anni 1802 cofirmata fuit. Adversus autem huiusmodi concordiam perturbatores iurgia et lites moverant praecedentiae causâ: ex quo factum est ut anno 1818 nova iniretur concordia per quam praelatio favore Ecclesiae SSmae Annuntiatae in perpetuum resoluta fuit. Et utraque pars formiter huic subscripsit concordiae nomine omnium succes

sorum.

His accedit ius extollendi crucem immemorabili consuetudine constabilitum ac Apostolicae Sedis decreto confirmatum (1). Quod ius non modo demonstrat, ait advocatus, vetustatem nostri perinsignis cleri, sed etiam praestantiam super Clero adversp.

Doluit autem advocatus, quod praesentis dissidii causa tribuenda sit Episcopo; qui indirecte impedivit supplicem libellum Cleri ss. Annuntiationis, quo expetiverat a S. Consistoriali Congregatione, ut sua Ecclesia perinsignis et numero Sacerdotum, mediisque pecuniaribus abundans, ad honorem Ecclesiae collegiatae extolleretur. Nam requisitus Antistes de informatione et voto, moras nectere coepit, aliam Ecclesiam interea commendando, eo consilio ut clerus adversus, relicta C. Consistoriali, per secretariani Brevium, reticitis circumstantiis necessario exprimendis, eumdem Collegiatae honorem consequeretur. Verum, ait advocatus, nil nostra interest, ut huiusmodi litterae commendatitiae profundantur: quia ius et canonicae sanctiones resistunt, ut gratiae vitiatis precibus

(1) Prostat quaestio haec Vol. XIV pag. 514.

« ÖncekiDevam »