Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et contra pacta conventa, cum praeiudicio tertii sustineantur. Etsi autem clerus adversus, numero novem constans, siluisset de praecedentia, nostris clientibus ex formali duplici concordia debita, Episcopus eamdem manifestare debuisset. At non mature hanc circumstantiam ponderavit, licet de praecedentia, non iure sed consuetudine collegio Parochorum servanda, mentionem fecerit. Hinc evenit ut Breve apostolicum praecedentiam parochorum sartam tectamque servandam esse iusserit, et idipsum praeservasset favore Cleri SSmae Annuntiationis, si praefatas concordias apprime scivisset.

Interea clerus SSmae Annuntiationis, qui preces prius obtulerat, imploratam gratiam pro erectione Collegiatae tardius, nempe tres post menses consecutus est, causâ retardatae ab Episcopo informationis. Qui totus fuit, ut spreta Congregatione, de argumento praeventa, concitato cursu favorabile rescriptum adversus clerus reportaret, antequam clerus SSmae Annuntiationis, decretum iampridem expostulatum obtineret.

Prudens tamen s. Consistorialis a secretis, cum perlegisset quaestionem Sulmonen. iuris extollendi Crucem, nedum intactam reliquit praecedentiam favore parochorum stipulatam, sed etiam cautum voluit, ut pari ratione praecedentia favore nostri Cleri, propter ius ortum ex duplici conventione, inviolata maneret.

Deinde adversarii huic s. Congregationi quaesitum callide conceptum, in praeiudicium praecedentiae debitae nostro Clero, enodandum proposuerunt in quo, sine productione textualis Brevis et decreti consistorialis, exposcebant: an ius praecedendi in processionibus pertineat ad Clerum Tumbae vel alteri SSmae Annuntiationis, ex quo uterque 'elevatus fuit ad Collegiatam. Peculiaris s. Rotae congressus, incomperto artificio, quo Breve antecedenter fuit relaxatum, responsum dedit iuxta regulam iuris - prior tempore potior in praecedat nempe Clerus ille qui prior privilegium

iure

obtinuit.

Clientes hoc responso haud fracti supplicem transmiserunt libellum ad R. Pontificem pro iuribus acquisitis servandis,

quoniam in decreto Consistoriali apposita erat clausula in sui favorem, sarctis tectisque de cetero manentibus iuribus aliunde eisdem legitime quaesitis. Ac subinde adnotarunt, vi huius decreti, integrum esse servandum ius praecedentiae super alio Clero.

Hisce animadversis, dubitari nequit, ait advocatus, de subreptione quoad Apostolicum Breve, quia in precibus et litteris Episcopi Sulmonensis nulla facta fuit mentio de consuetudine deque solemnibus concordiis, quibus uterque clerus convenerat, praecedentiam spectavisse et spectare ad clerum SSmae Annuntiationis. Ac insimul conventum fuisse ab hac obligatione tenere in perpetuum, nedum stipulantes, sedetiam auctoritate Episcopi successores.

Si porro hoc quaesitum ius scivisset Pontifex aliter iussisset confici Breve per clausulas limitativas; adiecisset videlicet, salvis iuribus et conventionibus quoad praecedentiam favore Cleri SSmae Annuntiationis. Hasce vero limitationes conformes esse iustitiae S. Sedis, ut, nusquam gratias concedere soleat cum praeiudicio iuris, iam tertio acquisiti: et ideo rigorose inculcat observantiam Regulae 18 Cancellariae de iure acquisito non tollendo.

Neque obstat asserta ignorantia: nam generaliter verum non est quamcumque ignorantiam excusare impetrantem a vitio falsitatis: ignorantia enim alia est iusta et probabilis, alia iniusta et affectata. Ignorantia iusta et probabilis excusat, affectata vero non excusat ab aliis poenis et sic a nullitate rescripti. In themate satis possibile omnibus visum est cognoscere an Pontifex aequaliter esset concessurus nec ne cum concedatur gratia quae de iure vel Curiae stylo solet concedi: quod secus esset quando id quod conceditur de iure vel stylo Curiae concedi non solet; vel saltem si conceditur id fit cum limitativa clausula, ne iura tertio acquisita et pacta conventa violentur. Nam tali casu praesumitur subreptionem fuisse causam inductivam.

Dubio igitur serio de circumventione exorto, Breve festinanter relaxatum favore alterius Cleri in totum corruere

deberet, aut saltem reformandum; Reiffenstuel lib. 2 decret. tit. 3 de rescriptis 183.

Transiens advocatus ad alia argumenta favore Ecclesiae SSmae Annuntiationis, ait: nostrum clerum ab anno 1790, quoad substantiam ad honorificam Ecclesiae Collegiatae excellentiam evectum fuisse. Et ideo iam ab eo tempore, si non formalis collegiata, tamen, sicuti in praesentiarum per apostolicum decretum fuit confirmatum, Ecclesia Collegiata quoad honores tantum dicenda erat, cum honorificentiis quibus fruuntur canonici Collegiatae s. Ioannis maioris civitatis Neapolitanae. Constituto igitur Ecclesia et Collegium nostri cleri ad instar insignis Collegiatae s. Ioannis maioris, eadem honorificentia, praesertim quoad ius praecedendi supra alios pariformiter competit. Vocabulum ad instar veram et adaequatam penes canonistas et liturgicos auctores exprimit imitationem: Barbosa de clausul. usufreq. claus. 5; Suarez de leg. lib. 5 cap. 15 n. 2.

Si ergo nullum favore nostri cleri apostolicum Breve fuisset ad abundantiam relaxatum, reapse honorifica praecedentia Clero SSmae Annuntiationis, praescindendo etiam a concordiis, ab annis 94 supra clerum a Tumba nuncupatum, spectavisset.

Hinc etsi praecipitanter Breve clero adverso relaxatum fuerit, tamen haec circumstantia suasit apponi clausulam favore nostri cleri - sartis tectisque manentibus iuribus aliunde quaesitis. Profecto aliunde exprimit ius quaesitum esse praeservandum, quod nihil commune habet cum concessione Brevium; et ideo respicit vetera iura, quae originem habent sive ex iam concessis privilegiis, sive ex conventionibus pactisque formiter stipulatis.

Tandem advocatus animadvertit favore Cleri Annuntiationis quod voluntas ac munificentia SSmi Patris sit attendenda: quae in recognitionem excellentiae Collegiatae SSmae Annuntiationis concessit, ut eius Canonici cappis magnis induantur, ́idest perhonorificis vestibus et ornamentis, quibus primariae Ecclesiae Cathedrales cohonestantur: ast ex cap. 5 de priv.

in VI « maioritas habitus maioritatem personae designat et praecedentiam attribuit. »

EX QUIBUS COLLIGES. I. In controversiis quoad privilegia locum praecipue habere regulam prior in tempore potior

in iure.

II. Mutationem tituli et status alicuius Ecclesiae, ex praxi canonica, efficere ut vetus Ecclesia extincta sit et nova erigatur.

III. Hinc ius praecedendi inter duas Ecclesias, quoad honores pares, desumendum esse videtur ex tempore quo auctoritate Apostolica earumdem status et titulus immutati fuerunt.

IV. In themate ex gratia pontificia factum esse, ut una et altera Ecclesia, inter quas lis est de iure praecedendi, diverso tempore eveherentur ad honores Collegiatae; hinc ius praecedendi rite tributum fuit Ecclesiae, quae prior et statum et titulum novum adepta est.

V. Oris aperitionem concedi solere tantum ex magna causa, et accedente exorbitanti laesione, quam gratia inferat tertio.

VI. In themate exulare videntur et magna causa et laesio exorbitans: agitur enim ex utraque parte de gratia; id quod ostendit abesse omne ius, nihilque ex iustitia competere; verum ubi ius abest, etiam laesio abesse prorsus debet.

EX SECRETARIA BREVIUM

LITTERAE SSmi D. N. Papae Leonis XIII in forma Brevis, per quas s. Vincentius a Paulo declaratur patronus omnium societatum caritatis.

LEO PP. XIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Cum multa Jesus Christus humano generi praecepta tradidit, quorum ope possent homines ad vitam rectam perduci, tum illud potissimum dare et commendare. numquam destitit, ut quisque diligeret proximum suum sicut se ipsum. Ipse enim, qui caritas est, docuit caritatem esse quasi fundamentum, in quo lex tota consisteret, et totam quamdam, qua Christianae sapientiae sectatores a ceteris distinguerentur. Quare non mirum est si praeclara haec virtus aliis nata potius quam sibi, ceterarumque parens atque altrix virtutum, eorum praesertim animis insederit, qui Divini praeceptoris ingressi vestigiis, virtutum omnium perfectionem et absolutionem assequi studuerunt. Mirifice inter hos, exeunte saeculo XVI effulsit Vincentius a Paulo, magnum illud atque immortale christianae caritatis exemplar, qui huiusmodi virtutis laude quam maxime excelluit. Nullum enim propemodum fuit aerumnarum genus, cui mira caritas eius deesset; nullus labor, quem ad proximorum commodum atque utilitatem non ultro susciperet. Neque vero, postquam Vincentius ex vita ad coelum demigravit, rerum salutarium, quas instituerat, fons exaruit, sed in multos quasi rivulos deductus fluit adhuc large copioseque in Ecclesia. Vir enim sanctissimus ad hanc virtutem non modo contendit ipse, sed ad imitationem sui plurimos evocavit, quorum alios ad communem religiosae vitae disciplinam congregavit, alios in pias sodalitates a se legibus sapientissimis constitutas recepit. Quot vero sint fructus, quos ab iis humana societas quotidie percepit, vel ex eo facile coniici potest, quod, nondum altero a costitutione sua exacto saeculo, iam istiusmodi utriusque sexus societates per universas fere orbis terrarum partes se propagaverint, et ubique admirationem omnium sibi merito comparaverint. Neminem certe fugit Vincentianos Sodales praesto esse egentibus omnibus: assidere

« ÖncekiDevam »