Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aegrotis in valetudinariis; versari in ergastulis, in scholis, inter ipsa bellatorum arma, duplicantes ubique subsidium, corporibus nempe atque animis. Quibus de rebus Romani Pontifices, Decessores Nostri, Vincentianas Congregationes et Sodalitates, ceterasque omnes caritatis societates, quae etsi idem non habent nomen, ab eodem tamen capite originem ducunt, in honore habuerunt, et praecipua semper cura complexi sunt. Nos eorum inhaerentes vestigiis, ut huiusmodi societates omnes auctoris et constitutoris sui spiritum largius haurirent, postulantibus praesertim Venerabilibus Fratribus Galliarum Episcopis, s. Vincentium a Paulo praedictis Societatibus in Galliis vigentibus coelestem Patronum renuntiavimus et constituimus. Quod decretum proximo superiori anno ad Hyberniae Dioeceses, ut illorum Antistitum pia desideria explerentur, extendimus. Nuper vero a plerisque S. R. E. Cardinalibus et ex omnibus fere mundi regionibus Episcopis, et Regularium Ordinum supremis Moderatoribus admotae Nobis sunt preces, ut supradictum decretum ad omnes orbis christiani partes, ubi eiusdem naturae societates et opera existunt extendere velimus. Nos audita etiam Congregationis S. R. E. Cardinalium, Sacris tuendis Ritibus praepositorum sententia, piis hisce precibus benigne annuendum censuimus. Quare, quod universa christianae reipublicae benevertat,. Dei gloriam augeat, et studium caritatis erga proximum in omnibus excitet, Apostolica Auctoritate Nostra, his Litteris, s. Vincentium a Paulo omnium Societatum caritatis in toto Catholico Orbe existentium, et ab eo quomodocumque promanantium, peculiarem apud Deum Patronum declaramus et constituimus, eique volumus omnes honorificentias tribui coelestibus Patronis competentes. Decernentes has praesentes Litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, iisque, ad quos pertinet et pertinere poterit, plenissime suffragari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Maii MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Anno Octavo.

M. CARD. LEDOCHOWSKI.

EX SACRA RITUUM CONGREGATIONE

DECRETUM quo s. Vincentius a Paulo renuntiatur patrónus omnium caritatis societatum.

ORBIS

Ad christianae caritatis opera, quae a sancto Vincentio a Paulo suam agnoscunt originem, impensiori studio provehenda, honoremque tanti patris ac magistri adaugendum, duobus abhinc annis, postulantibus tum sodalibus Vincentianae Societatis vulgo Conferentiae; occasione expleti quinquagesimi anni a sua Parisiis institutione, tum Reverendissimis Dioecesium Antistitibus, Sanctus Vincentius Societatum omnium caritatis in Galliae regione vigentium, ab eoque ortum quomodocumque habentium, uti specialis apud Deum Patronus Apostolica Auctoritate declaratus fuit et constitutus. Hujusmodi Decretum, ad Hyberniae Dioeceses anno superiore extensum, ut tandem ad cunctas eiusdem naturae societates et opera totius christiani orbis extenderetur, perplurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Patres Cardinales, et ex omnibus fere mundi regionibus Sacrorum Antistites, pluresque Regularium Ordinum supremi Moderatores humillimis Summo Pontifici exhibitis precibus, enixe efflagitarunt. Eas Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII benigne excipiens, Congregationi Eminentissimorum et Reverendissimorum Cardinalium sacris tuendis Ritibus praepositorum remisit, ut sententiam suam hac in re panderet. Sacra autem Congregatio in Ordinariis Comitiis die 23 Martii 1885 ad Vaticanum habitis, referente Emo et Rmo Cardinali Carolo Laurenzi, audito etiam R. P. D. Augustino Caprara s. Fidei Promotore, omnibusque maturo examine perpensis, postulationi, a tam ingenti numero eximiorum Praelatorum propositae, responsum dedit: Consulendum Sanctissimum pro gratia.

Hisce vero omnibus subinde per Sacrorum Rituum Congregationis Secretarium, Eidem Sanctissimo Domino Nostro fideliter relatis, Sanctitas Sua sententiam sacrae Congregationis in omnibus confirmare et approbare dignata est: ideoque Sanctum Vincentium a Paulo omnium Societatum Caritatis in toto Catholico Orbe existentium, et ab eo, quomodocumque promanantium, ceu peculiarem apud Deum

Patronum declaravit et constituit; cum omnibus honorificentiis, caelestibus. Patronis competentibus: mandavitque de his Apostolicas litteras in forma Brevis expediri, die 16 Aprilis eiusdem anni 1885. D. CARDINALIS BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus.

L. S.

LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius.

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

DUBIUM quoad Altaria privilegiata, propositum a P. Generali Ordinis Praemonstratensis.

BEATISSIME PATER

Sigismundus Stáry Abbas Pragensis et Generalis Ordinis Praemonstratensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime expostulat:

1o. Utrum, stante rubrica Missalis Praemonstratensis, quae prohibet Missas privatas de Requie et votivas infra omnes octavas primae classis, religiosi Praemonstratensis Ordinis, possint gaudere favore Altaris privilegiati quando infra huiusmodi octavas primae classis, non occurrente festo duplici, celebrent de octava.

2o. Quatenus negative, suppliciter petit orator, ut concedatur ipsis hoc privilegium.

Et Deus.

m

Sacra Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita die 24 Iulii 1885 propositis dubiis respondit: ad 1 Affirmative iuxta exposita et detur Decretum die 11 Aprilis 1864; ad 2m Provisum in primo.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sac. Congregationis eadem die 24 Iulii 1885.

I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

De Consistorio habito feria II die 27 Iulii 1885.

ALLOCUTIO Sanctissimi D. N. LEONIS XIII.

Venerabiles Fratres,

Ex quo Nos in hac ipsa dignitate loci postremo verba fecimus, rem conquesti, unde iustum dolorem paulo ante hauseramus, non defuerê caussae, quae veterem animi curam molestiamque renovarent. In quibus recens est, ut nostis, illa, publicae erga Deum pietati, quod saepe in civitatibus licet superstitione et errore imbutis, idem in urbe christiani nominis principe non licere. Honores intelligimus, Sacramento. augusto certis temporibus publice haberi solitos cum ad aegrotantes circumfertur, decreto sublatos. Idque multo est gravius, quia cum ex altera parte religioni minuitur legitima libertas, ex altera impietati conceditur impunita licentia.— Nisi exempla ante oculos extarent propemodum quotidiana, satis loqueretur, quod paucis ante mensibus vidimus; cum scilicet religionis inimicissimis data potestas est ut Romam, quotquot vellent, libere convenirent, catholicum nomen tamquam in arce sua, collatis consiliis, hostiliter petituri.

Haec quidem domi: neque vero laeta admodum pleraque ex iis quae aguntur foris. De Gallia sollicitudinem capimus non mediocrem propter impedimenta permulta et gravia, quae rerum publica-. rum cursus affert Ecclesiae. Item de Germania: de qua sane nihil tam valde cupimus aut laboramus, quam ut concordia rei civilis reique catholicae in spem diuturnitatis restituatur: sed magno enitendum est opere in difficultatibus eluctandis.

His de causis, si alias unquam, certe hoc tempore necesse est, fortiter et, quod permagni interest, concorditer atque ordine, pro iustitia et veritate dimicare.

Nos quidem, quae sit officiorum Nostrorum vis et magnitudo, intelligimus: proptereaque, spe plurima in Deo collocata, perseverabimus summam curarum cogitationumque Nostrarum in perfunctione muneris apostolici defixam habere: pariterque singula Ecclesiae et Apostolicae Sedis iura, sicut hactenus, ita in posterum maxima, Acta, Tom. XVIII. fasc. CCVI.

4

[ocr errors]

quae possumus, et vigilantia defendere et contentione vindicare. His autem vos in officiis, Venerabiles Fratres, quantum Nobis profuturi sitis studio, consilio, sapientiâque vestrâ, diu iam experiendo cognovimus. Neque sine caussa confidimus operae quoque et adiumento praestantium virorum, quos a virtute, à prudentia, a doctrina, ab amore in hanc Sedem Apostolicam commendatos in amplissimum Collegium vestrum hodierna die cooptare decrevimus. Sunt autem

Paulus Melchers, Archiepiscopus Coloniensis:

Alphonsus Capecelatro, Archiepiscopus Capuanus:
Franciscus Battaglini, Archiepiscopus Bononiensis:
Patritius Franciscus Moran, Archiepiscopus Sydneyensis:
Placidus Maria Schiaffino, e Congregatione Benedictina Oli-
vetana, Episcopus Tit. Nyssenus, S. Congregationis Epi-
scoporum et Regularium Secretarius:

Carolus Cristofori, Camerae Apostolicae Auditor.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

Paulum Melchers

Alphonsum Capecelatro

Franciscum Battaglini

Patritium Franciscum Moran

Placidum Mariam Schiaffino

et Diaconum Cardinalem

Carolum Cristofori

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris † et Filii et Spiritus + Sancti. Amen.

Deinde SSmus Pater proposuit sequentes Ecclesias :

TITULAREM ECCLESIAM ARCHIEPISCOPALEM PALMIREN. vacan. per obitum bo. me. Marini Marini, ultimi illius Archiepiscopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Antonii Mariae Pettinari ex Ordine Minorum Observantium s. Francisci, Archiepiscopi Urbinatensis.

TITULAREM ARCHIEPISCOPALEM ECCLESIAM NAUPACTEN. vacan. per obitum bo. me. Henrici Ludovici Caroli Maret, ultimi illius Archiepiscopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Antonii Sbrolli, Episcopi dimissionarii Soanensis-Pitilianensis Ecclesiae.

« ÖncekiDevam »