Sayfadaki görseller
PDF
ePub

611

INDEX GENERALIS

CONCLUSIONUM QUAE IN PLERISQUE ACTIS IN HOC VOLUMINE CONTENTIS
ADNOTATAE SUNT, QUARUM MATERIA IN SINGULIS ACTIS,

AMPLE EXPOSITA, VEL DECLARATA REPERITUR.

[blocks in formation]

Oris aperitio concedi solet tan-
tum ex magna causa, et accedente.
exorbitanti laesione, quam gratia
inferat tertio. pag. 44.

Oris aperitioni est locum quo-
ties constet de obreptione et sub-
reptione; seu quoties apostolicae
litterae fraudibus et mendaciis ob-
tentae fuerint; praesertim si per
illas ius alicui quaesitum sublatum
evincatur. pag. 333.

Adversus apostolicas Litteras con-
cedenda est oris aperitio, si constet
easdem infectas esse vitio obreptio-
nis et subreptionis: quia tacitam
in se continent conditionem si pre-
ces veritate nitantur. pag. 473.

Manum apponente summo Pon-
tifice, de beneficio, pro ea vice,
nemo disponere potest, si Pontifex
ad apponendam manum non fuerit
inductus ex falsis enarratis; nam si

causa falsa est non resultat affe-
ctio. ibid.

Appellatio

Ex iure communi et ex praxi
infra triginta dies, a die interpo-
sitae appellationis adversus iudi-
cem, petendi sunt apostoli ab eo
qui appellat; quos apostolos postu-
lanti concedere debet iudex a quo
infra dictum tempus, ut exhibean-
tur iudici ad quem. pag. 224.

Sententia definitiva transit in
rem iudicatam, etiamsi debito tem-
pore appellatum, postea tamen ap-
pellatio deserta fuerit. ibid.

Canonicus

Jure communi sub nomine anti-
quioris in choro, intelligitur cano-
nicus ille titularis, non honorarius
qui longius praestitit servitium;

[blocks in formation]

seu ille qui ante alios inter cano-
nicos titulares cooptatus sit. p. 128.

Quum honores et privilegia de-
beantur propter onera et servitia
praestita, magis congruum est ut
remunerationem ille prae aliis ca-
nonicis consequatur, qui longius fi-
deliusque praestitit servitium Ec-
clesiae suae, praescindendo ab an-
tianitate praecedentiae in stallo,
seu a iuridica antianitate. ibid.

Ad incurrendam poenam a Tri-
dentino statutam pro canonicis ne-
gligentibus satis est, ut quis absit
a choro ultra tres menses concilia-
res; quo in casu primo anno dimi-
diam fructuum amittet partem, se-
cundo vero anno fructus integros,
quos etiam ratione residentiae fe-
cit suos, seclusâ temporis ratâ.
pag. 282.

Quaecumque temporis rata in
commesurandâ poenâ, canonico ne-
gligenti infligendâ, excluditur ex
mente Tridentini, a quo dicitur abso-
lute: non licet ultra tres menses...
abesse... alioquin... privetur dimi-
dia parte fructuum quos ratione
praebendae ac residentiae fecit suos.
ibid.

Quamobrem ad effugiendam illam
poenam oportet, ut quis resideat
per novem menses cuiuslibet anni.
ibid.

Res magis implicatur si admitta-
tur, poenam solvendam esse pro
rata temporis: quia absens per in-
tegrum annum dimidio reditu sui
beneficii, iuxta Tridentini sanctio-
nem non posset mulctari, nisi a-

mitteret beneficium legis, quae tres
menses absentiae indulget. ibid.

Applicatio poenae pro canonicis.
absentibus ultra tres menses, pen-
det ab Episcopis. ibid.

Cardinales quoad pensiones

Emi Cardinales, in vim aposto-
licarum Constitutionum, et ad tra-
mitem Brevis concessionis, pensio-
nes quibus ipsi fruuntur, in suos
coniunctos et familiares transferre
possunt. pag. 86.

Huiusmodi cessionis effectum per-
durat etiam post obitum Cardina-
lis transferentis, si ad vitam pen-
sionarii translatio facta fuerit, non
obstante lege civili, aliter dispo-
nente. pag. 87.

Manutentio in pensionis posses-
sione nulla de causa, neque sub
praetextu assertae ipsius nullitatis
retardari et impediri potest. ibid.

Onus denunciationis a lege civili
praescriptae, non pensionario, sed
ei incumbit qui pensionem persol-
vere tenetur. ibid.

Decretum Cum nuperrimis in
iis quaestionibus decernendis appli-
cari oportet, nullo habito respe-
ctu ad pensionis exiguitatem, quo-
ties extrema ab ipso Decreto sta-
tuta concurrant. ibid.

Clericus concubinarius

Sacri canones habent pro con-
cubinariis, nedum qui publice cum
femina turpiter conversantur, sed

etiam qui in notoria suspicione con-
cubinatus existunt: etenim crimina
haec in latebris conficiuntur, et
ideo indiciis plus minusve remotis,
plerumque probari possunt. 193.

Quamobrem, si deferente fama,
probari possit per indicia et prae-
sumptiones suspicio notoria incon-
tinentiae vel concubinatus, probatio
haec locum tenet iuridicae proba-
tionis in eiusmodi materia in qua
probationes tantum praesumptivae
plerumque haberi possunt. ibid.

Conversatio vero cum femina su-
scepta clam, privatim, saepius horis
nocturnis, ingerit praesumptionem
gravissimam iuris, de concubinatu.
ibid.

Episcopos sine strepitu et figu-
ra iudicii, sed solâ facti veritate
inspectâ, procedere posse contra
clericos, animarum curam habentes
éx Doctoribus patere et ex Triden-
tino Sess. 21, cap. 6 de ref., a quo
praecipitur expeditius contra prae-
fatos agendum esse, ad citius com-
pescenda crimina et scandala quae
graviora censentur in Christifide-
lium pastoribus, turpem degentibus
vitam. ibid.

Collegiata

Ecclesia ad honorem Collegiatae
haud elevari potest sola auctoritate
Episcopi; et nisi intercedat auctori-
tas Pontificis, nulliter agitur. p. 124.

Confraternitas

Indubium est ex decreto gene-
rali Urbis et Orbis quod Confrater-

nitates erectae in Capellis tum pu-
blicis, tum privatis, adnexis paro-
chialibus Ecclesiis et ab eis depen-
dentibus, habent dependentiam a
Parocho in explendis functionibus
ecclesiasticis, non parochialibus.
pag. 200.

Confraternitates laicorum a pa-
rocho in explendis functionibus ec-
clesiasticis dependentiam habent,
quae vel in Eccclesiis parochiali-
bus vel parochialibus adnexis ere-
ctae sunt: eae vero, quae in aliis
Ecclesiis publicis erectae reperiun-
tur, nullam a Parocho, quoad eas-
dem functiones dependentiam ha-
bent. pag. 304.

Expositio quadraginta horarum,
et benedictio quae fit super populo
non sunt de iuribus mere parochia-
libus; ideoque a sodalitatibus ex-
pleri possunt, quae in Ecclesiis a
parochialibus dissitis vel disiunctis
erectae reperiuntur. ibid.

Sodalitates aggregatae indulgen-
tiis et privilegiis Archiconfraterni-
tatis aggregantis gaudent. ibid.

Christifidelibus cum capitulis,
congregationibus, confraternitati-
bus, collegiis nec non cum proprio
parocho aut sacerdote, ab eo de-
putato, ecclesias pro lucrando iu-
bilaeo processionaliter visitantibus,
applicari potest ab Ordinariis indul-
tum in litteris apostolicis iisdem
capitulis, congregationibus etc.con-
cessum. pag. 333.

Ex iure indultum est ministris
et officialibus confraternitatum ex-
cipiendi oblata subsidia christianae

charitatis iuxta modum et formam
'per Ordinarium loci praescriben-
dam. pag. 407.

Consuetudo

Consuetudinem immemorabilem
exhibere titulum de mundo melio-
rem omnis clamat iurisprudentia.
pag. 136.

Titulus a consuetudine partus
valet ad acquirenda privilegia,
tum iuri communi consentanea et
commendabilia in se, tum a iure
communi abnormia. ibid.

Obsequia enim praestita per a-
ctuum multiplicationem, seu per
inveteratam consuetudinem censen-
tur praestita ex necessitate et coa-
cte, seu iure. ibid.

Manuteneri potest consuetudo
immemorabilis, per quam Cano-
nici iubilati, aut iubilatione caren-
tes, frui valeant omnibus óbventio-
nibus ordinariis et extraordinariis
quatenus morbo aut morte paren-
tum praepediantur interesse, dum-
modo dantis vel fundatoris volun-
tas non obstet. pag. 294.

Habens pro se consuetudinem
immemorabilem allegare potest
quemcumque meliorem tituium de
mundo: videlicet allegare potest in
sui favorem quodcumque privile-
gium vel specialem titulum aposto-
licum cum clausulis derogatoriis.
pag. 406.

Dismembratio paroeciae

Ex Doctoribus nonnullis dismem-
bratio et novae Ecclesiae erectio

est quaestio facti; et ideo resol-
venda est ex particulari qualitate
ac individuis circumstantiis singu-
lorum casuum. p. 323.

Per novae paroeciae erectionem
meliori ratione consulitur animarum
bono, quod hisce in rebus est su-
prema lex et finis, quam per cap-
pellani aut Vicarii deputationem;
quia parochus, utpote suae Eccle-
siae sponsus et suarum ovium pa-
stor, maiori studio et charitate pa-
rochianorum curat salutem. ibid.

Pro novae paroeciae erectione
haud districte et absolute requiri-
tur titulus desumptus ex populi
numerositate vel locorum distan-
tia; sed aliquando sufficit ut evictum
sit per novam paroeciam satius
consuli desiderio et commoditati
populi, nec non cultui et sacramen-
torum decori. ibid.

Dispensatio quoad executionem

Non comprehenditur in prohibi-
tione nihil exigendi pro executione
dispensationum, praxis aliquid per-
cipiendi in antecessum, tum pro in-
formationibus captis ad efforman-
das preces, tum pro testimonio su-
per ipsarum veritate, ad dispensa-
tionem obtinendam. pag. 242.

Cadere enim nequeunt sub lege,
quae rationem agendi executoris
moderatur actus expleti ante di-
spensationem obtentam ; quia tunc
Episcopus non agit qualis dispensa-
tionum executor, dum lex respicit
directe executorem litterarum apo-

stolicarum; neque extendi potest
de casu ad casum in odiosis, quia
odia sunt restringenda. ibid.

Domicilium

suffragetur; nam vir idem in uno
eodemque actu diversam atque op-

positam gereret personam. p. 113.

Ferre suffragia in seipsum ma-
ximam sapit ambitionem, apprime
ab Ecclesiae ministris fugiendam,

Parochus proprius est parochus aiente Gregorio M. locus regiminis

domicilii. pag. 493.

Domicilium eo in loco constitu-
tum censetur in quo quis larem,
rerumque ac fortunarum suarum
summam constituit, unde rursus
non sit discessurus, si nihil avocet,
et unde cum profectus peregrinari
videtur. ibid.

Filiorum familias domicilium eo
in loco censetur, ubi lares habet pa-
terfamilias. ibid.

A domicilio in hoc differt qua-
si domicilium, quod in illo perpe-
tuo, in hoc ad maiorem anni par-
tem manendi animus requiritur.
ibid.

Ad praesumendum animum ma-
nendi ad maiorem anni partem,
requiritur saltem mensis unius mo-
ra. ibid.

Vagi appellantur ii qui nullibi
verum domicilium habent et fixam.
sedem, aut domicilio relicto, aliud
requirunt. ibid.

Non dantur praesumpta domicilia
nec putativa: ea enim constituun-
tur animo manendi et facto habi-
tationis. ibid.

Electio

Naturam electionis impetit qui
ad maioritatem consequendam sibi

sicut desiderantibus est negandus,
ita fugientibus est offerendus. ibid.

Ex iure nulla habetur electio
in suffragiorum paritate; ideo qui
dimidium suffragiorum consequu-
tus, proprium in se convertit vo-
tum, semetipsum reapse eligeret,
determinando in sui favorem ma-
ioritatem, et ambitionis notam ef-
fugere nequiret. ibid.

Dispositio capitis Cum in iure
rectius explicatur si coarctetur ad
illum casum in quo Capitulum vi-
deretur compromisisse in unum,
qui vocatus a dimidio electorum
electus evaderet, dummodo con
sentiret; qui tamen consentiendo.
vota non auget, sed conditionem
ponit ut ab omnibus acceptetur.
ibid.

Huiusmodi restrictio ad illum
unicum electionis casum rationa-
bilem reddit dispositionem Capi-
tis Cum in iure; extensio vero ad
quemlibet electionis casum, in quo
paritas votorum verificetur, impete-
re videtur ius commune, electionis
naturam offendere, et ambitionis
stimulum fovere. ibid.

Extensiones de casu ad casum
in his quae exorbitant a iure com-
muni fieri nequeunt, etiamsi adfue-
rit rationis identitas: nam ex reg. 79

« ÖncekiDevam »