Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE EPISCOPORUM ET REGULARIUM.

IURIUM PAROCHIALIUM.

Die 2 Septembris 1870.

Compendium facti. Intra limites paroeciae N exstat ecclesia seu Oratorium Sancti Erasmi, in quo canonice erectum reperitur Sodalitium sub invocatione S. Rochi.

Anno 1867 Parochus querelas movit apud Generalem dioecesis Vicarium, quod Capellanus Sodalitii eum prohiberet, quominus paroecialem iurisdictionem in eo templo exerceret sacrasque functiones perageret: quae iura sibi esse inquiebat, tum quod ecclesia illa S. Erasmi esset filialis et succursalis ecclesiae paroecialis, tum quod consuetudo, confirmata quoque Curiae Decretis ita ferret.

Vicarius Generalis, eiusmodi querelas excipiens, Sodalitio commendavit, ut Capellani nullimode impedirent Parochum in sua iurisdictione iuxta consuetudinem; secus Episcopus cogeretur ad suspensiones quoque devenire.

At vero eiusmodi admonitio haud efficax fuit; namque Sodalitium per suum Capellanum omnes sacras functiones agere perrexit; et Parochus studuit quoque in ea functiones peragere quamquam Capellanus obsisteret: inde protestationes, accusationes etc.

Ut eiusmodi perturbationes cessarent, Vicarius Generalis invitavit partes ad deducenda iura sua. Gubernator Sodalitii sua iura deducens allegabat celebre Decretum S. Congregationis Rituum, Urbis et Orbis, editum anno 1703: nullam inquiebat existere peculiarem conventionem, quae iura in dicto Decreto exposita limitaret, neque consuetudinem aliquam viguisse et vigere. Res tamen ita mansit, nihilque Curia constituit; ideoque dissidia non cessarunt.

ex defectu consensus: attamen uterque confugiebat ad secundam partem voti,

in quo de impedimento consanguinitatis agebant, ut dubium quodvis removerent.

Denique Sodalitium S. Congregationi Episc. et Reg. preces admovit; quod et Parochus postea fecit. Servatis de more servandis, causa proposita est cum dubitandi formula quae in calce prostat.

Disceptatio synoptica.

IURA SODALITI. Sodalitium deducebat Decretum Urbis et Orbis a S. Congregatione SS. Rituum emissum die 10 Decembris 1703. Adnotabat autem Decretum illud emissum fuisse « Ad debitum imponendum finem controversiis, quae inter Parochos et Confraternitates saeculares, earumque Capellanos et Officiales super iuribus parochialibus et functionibus ecclesiasticis, nonnullisque praeeminentiis seu praerogativis frequenter exoriri solent.»

Porro in hoc Decreto contineri resoluta ea omnia, quae Parochus sibi pertinere contenderet. Hinc fere omnes quaestiones in hoc Decreto solutas Sodalitium exponebat, quas Lectores nostri legere poterunt in eodem Decreto quod integrum adduximus in Vol. 1 pag. 591.

Neque posse a Parocho invocari contrariam immemorabilem consuetudinem, subsumebat Sodalitium: eam enim pacificam et constantem esse debere, ut vim suam possit exserere: e converso in facto constare, ab anno 1817, bis Curiam ecclesiasticam ad Parochorum reclamationes edixisse, ut Parochus in suis iuribus non exturbaretur: et nihilominus Sodalitium perrexisse independenter a Parocho omnes suas functiones peragere: eiusmodi autem Decreta edita fuisse ad Parochorum instantiam, quin Sodalitium audiretur: nullumque produxisse effectum.

Neque Parochum argumenta adducere ad probandam, proutì debuisset, immemorabilem consuetudinem. Adducebat enim Parochus octo vel novem testes aetate graves, qui testabantur, se vidisse Parochum functiones modo unam modo alteram peragere: qui saepe adiungebant ad id Parochum invitatum a Sodalibus fuisse.

IURA PAROCHI. Ex documentis a Parocho deductis animadversum est ex officio, pro Parocho consuetudinem militare videri. Sane anno 1817 Parochus Vicario Generali exponebat, paroeciae Rectorem in eo Oratorio sacras functiones semper peragere, quando Benedictio impertitur cum SSmo Sacramento: aegritudinis causa se misisse suum Capellanum, ut sacras functiones perageret in

Defunctorum Octavario, eumque Capellanum fuisse prohibitum a Capellano Sodalitii. Inde quaerebat, ut posset in posterum prosequi consuetas functiones in dicto Oratorio. Vicarius Generalis rescripsit mense Novembri eodem anno in haec verba: « Cum

[ocr errors]

» ius Parochi sit functiones, de quibus in precibus agitur, peragendi in Oratorio S. Erasmi sive per se sive per alium Presbyterum a se delegatum, prohibemus, ne quisquis turbet aut » pervertat dictum ius sub poenis etc.»>

Die 9 Novembris 1858 Vicarius Generalis a Parocho postulatus rescripsit, ut « se contineret ad normam iuris et consue>> tudinis inductae quoad celebrationem Missae et Exequiarum » praesente cadavere in dicta ecclesia S. Erasmi.»>

Anno 1867 cum Capellanus Sodalitii Parochum prohiberet ne functiones perageret die festo S. Rochi, iterum ad Parochi reclamationes Vicarius Generalis Sodalitio commendavit, ut CapelJani Sodalitii nullimode impedirent Parochum in sua iurisdictione juxta consuetudinem, ne Episcopus ad suspensiones devenire cogeretur.

His autem positis documentis apparere, tribus distinctis epochis consuetudinem fuisse a Curia admissam atque tribus Decretis firmatam contra oppositionem Sodalitii: ideoque maiorem quoque vim ex ipsa oppositione Sodalitii, eam dicendum esse obtinuisse, quum Decreta Curiae neque fuerint revocata, neque, contraria iudiciali sententia, victa.

Quod si interea Sodalitium alios sponte invitaverit ad sacras functiones peragendas, silente Parocho, non possent haec facta constituere praescriptionem adversus Parochi ius ex consuetudine habitum: ius enim Parochi esse facultativum, quod per simplicem non usum laedi non possit, nisi habeantur contrarii actus iuxta ea quae Doctores communiter tradunt; sic ex. gr. Engel in tit. de Praescrip. §. 2 n. 9: « In rebus et actibus merae fa» cultatis non procedit praescriptio, nisi prohibitioni interpositae is, qui meram facultatem habeat, cum patientia acquieverit, » et hunc prohibentem in quasi possessione, et se in putativa » obligatione constituerit. >>

Quod si non satis valide probatam dicas consuetudinem pro Parocho, plures adesse testes, qui aetate graves a Parocho rogati scripto suo eam testati essent; sane Presbyter losephus, qui ab

anno 1834 opem tulerat Parocho in sacris functionibus in ecclesia S. Erasmi, fassus est, Sodalitium consuevisse duos ad Parochum mittere, qui significarent eidem Parocho diem quo aliqua functio esset peragenda, et vigentibus licet quaestionibus inter Sodalitium et Parochum, hunc perseverasse in suorum iurium exercitio, nominatim vero canendo per se vel per alium, quamvis Missam praesente cadavere: item Religiosus Carmelita affirmabat, se a pluribus Sodalibus accepisse, Parochos N ius habere sacras peragendi functiones in ea ecclesia: alii quinque quorum nonnulli erant Sodales, affirmabant, se a suis praedecessoribus audivisse, seque recordari, ex consuetudine Parochos celebrare sacras functiones pro Sodalitio, quod per duos delegatos illos invitaret. Et similia alii testati sunt.

Quin immo, ne eiusmodi actus invitationis a Sodalitio gesti existimentur mere facultativi, alios quoque testes Parochus adducebat, qui scripto suo fatebantur, Parochum pro suo lubito eas celebrasse functiones vel permisisse, ut Capellani Sodalitii eas peragerent: aliquando eosdem Capellanos prohibuisse: Orationem Viae Crucis constituere prohibuisse, quamquam Sodalitium obtinuisset Episcopi consensum: comminatum esse aliqua vice Parochum se Oratorium esse clausurum, quod Sodales eum non admonuerint de quodam festo S. Philumenae; et Sodales veniam a Parocho petiisse etc.

Eo magis autem consuetudinem esse aestimandam, quod, historia docente, ecclesia S. Erasmi multo recentior esset ecclesia Parochiali; eamque ideo praesumendam ecclesiam filialem ad Paroeciam pertinentem.

His aliisque deductis propositum est resolvendum

Dubium.

An constet favore Parochi (N) de iure celebrandi sacras >> functiones quod in ecclesia S. Erasmi peraguntur in casu.» RESOLUTIO. S. Congregatio Episcop. et Regul., causa cognita die 2 Septembris 1870, respondere censuit: Negative in omnibus. EX QUIBUS COLLIGES:

I. Decretum S. Congregationis SS. Rituum, editum anno 1703 ad obtruncandas et eliminandas controversias inter Parochos et

Sodalitates, non vinci per contrariam consuetudinem, nisi rite probetur consuetudo immemorabilis vel saltem centenaria (1). II. Iuridicam consuetudinem, quamquam saepissime a contendentibus invocetur, difficilis tamen esse probationis.

III. In themate neque immemorabilem neque centenariam consuetudinem fuisse ostensam,

IV. Immo nullam fuisse rite ostensam consuetudinem, quae aliquem habere posset iuridicum valorem: acta enim Curiae Parocho conniventis neque quaestionem diremisse neque consuetudinem tamquam certam admisisse.

V. Attestationes varias extraiudiciales a Parocho adductas ostendisse potius locum habere debere in themate Decretum S. C. SS Rituum anni 1703.

LEGATI PII.

Die 2 Septembris 1870.

Compendium facti. Pia mulier vidua suo testamento iussit eius cadaver deferri in templum S. Bonaventurae, quod pertinet ad Regularem familiam Minorum Observantium, in eoque templo tumulari iuxta cineres praedefuncti viri sui. Legatum inde his verbis costituit: « Relinquo scut. 400 RR. Patribus S. Bonaven>>turae, ita ut hi erogare debeant scutata decem singulis annis » die meae mortis in funere peragendo in suffragium animae meae, >> et ex reliquis redditibus Missas quinquaginta. » Hoc legatum testatrix auxit aliis scutatis 250 quum alter legatarius moreretur.

(1) Decretum indicatum has clausulas secumfert: « Salvis tamen conventio>> nibus et pactis in erectione Confrater• nitatum forsan factis, Concordiis inter Acta, tom. VI, fasc. LXII.

» Partes initis et a S. Sede adprobatis, >> Indultis, Constitutionibus synodalibus et provincialibus et Consuetudinibus im» memorabilibus vel saltem centenariis,»

« ÖncekiDevam »