Sayfadaki görseller
PDF
ePub

singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Gregorii Magni: meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur (1).

» Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communicationem licite impediri posse dicunt, aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi potestatis saecularis placito confir

mentur.

» Et quoniam divino Apostolici primatus iure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus eum esse iudicem supremum fidelium (2), et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri (3); Sedis vero Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio (4). Quare a recto veritatis tramite aberrant, qui affirmant, licere ab iudiciis Romanorum Pontificum ad occumenicum Concilium tamquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare.

» Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac

(1) Ep. ad Eulog. Alexandrin. 1. VIII ep. XXX. (2) Pii PP. VI Breve, Super soliditate d. 28 Nov. 1786. — (3) Concil. Oecum. Lugdun. II. — (4) Ep. Nicolai 1 ad Michaelem Imperatorem.

singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.

CAPUT IV.

DE ROMANI PONTIFICIS INFALLIBILI MAGISTERIO.

>>Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tamquam Petri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra et vera Christianae religionis soliditas (1). Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit; et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Florentinum denique Concilium definivit: Pontificem Romanum, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse.

(1) Ex formula S. Hormisdae Papae prout ab Hadriano II Patribus Concili oecumenici Constantinopolitani IV proposita et ab iisdem subscripta est.

>>Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum (1). Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea Deo adiutore cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

>> Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consisteret.

>> At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

(1) Cf. S. Bern. Epist. CXC.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptac fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.

»Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit.»>

Absoluta lectione idem Fabrianensis Episcopus surgens ita subiunxit: « Rm̃i Patres, placentne vobis Decreta et Canones, qui in Constitutione continentur? »

Tum ille descendens; ambonem conscendit R. D. Subsecretarius, et appellatio coepta est omnium Patrum, qui, nisi per accidens impediti essent, synodo adesse potuissent.

Putamus heic dare pretiosum historicum documentum, si indicemus quinam ex Patribus sessioni interfuerint; quinam autem abfuerint iuxta appellationem hac die coram Pontifice in aula conciliari factam. Quamquam autem ex appellatis aliqui absentes fuerint ratione accidentalis impedimenti; plerique tamen illi erant, qui in Congregatione generali praecedente suffragium suum positivum denegaverant. Nescio profecto qua de causa abfuerint; namque, quidquid dixerint, scripserint, aut cogitaverint in praecedentibus Congregationibus generalibus, erant actus, ut aiunt, privati, erant propriae opiniones, erant eruditae disputationes, ipsaeque generales Congregationes erant actus praeparatorii, atque praeterea nihil. In publica enim sessione coram Pontifice, qui adest tamquam supremum Ecclesiae caput, animo adprobandi aut reprobandi, repraesentatur universa catholica Ecclesia docens in actu docendi. Hic est synodi oecumenicae legitime congregatae actus, qui ex promissione divina erroneus esse nequit, sive intersint omnes Episcopi sive pauci: ubi enim Petrus ibi Ecclesia. Quare Episcopi, qui ali

ter sentirent, quam senserat maxima pars Congregationis generalis, per suam absentiam ab hac sessione, non aliud effecerunt, quam permittere, ut verissimo sensu dici posset, sententiam maximae partis Congregationis esse sententiam omnium Patrum Synodi oecumenicae duobus tantum exceptis, quos infra indicabo.

Patres autem qui appellati fuerunt in hac publica sessione, quique aderant, vel non aderant, sunt qui sequuntur.

Ex Emis Cadinalibus

Appellati sunt omnes Emi Cardinales quos in catalago (1) enumeravimus, praeter eos qui asterisco ibidem sunt notati. Aberant autem ex appellatis Card. Mattei - Schwarzenberg - Mathieu - Raucher - Orfei - D'Hohenlohe. Idest, ex octo et quadraginta appellatis abfuerunt sex.

Ex Rmis Patriarchis

Appellati fuerunt, Constantinopolitanus rit. lat. - Alexandrinus rit. lat. Antiochenus rit. graec. melch. qui abfuit - Hierosolymitanus rit. lat. - Babilonensis rit. chald. qui abfuit - Indiarum Occidentalium rit. lat. - Ciliciensis rit. arm. - Antiochenus iam rit. graec. melc.

Ex Rmis Primatibus

Omnes fuerunt appellati qui hisce numeris in catalogo a nobis dato Vol. V pag. 513 et seqq. notantur: 1, 2, 4, qui abfuit, 5, 6, 8, qui abfuit, 9, 10, 11 (idest Lugdunensis, in catalogo dato inter Primates omissus), qui abfuit.

Ex Rmis Archiepiscopis

Appellati fuerunt, qui hisce numeris in catalogo notantur: 13, 15, qui abfuit, 17, qui abfuit, 20, 24, 26, 28, 30, 31, 32, 34, 35, qui abfuit, 36, qui abfuit, 37, 38, 40, 41, 43, 44, 45, 46, 48, talogum, quem dedimus in Vol. V pag.5 13 et seqq.

(1) Lectores, qui conspicere velint Patrum nomina quae sumus indicaturi, necesse est ut prae oculis habeant ca

« ÖncekiDevam »