Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Inde Pontifex hymnum, Te Deum, cantu incepit: quo tempore meridies septem circiter horae momentis transactus erat, adeo ut et Apostolica confirmatio contigerit instante meridie (qui est initium secundae partis diei, quo ad vesperas declinamus); et gratiarum actio, brevissimo interiecto temporis intervallo, post meridiem successerit.

Modus autem, quo haec gratiarum actio per angelicum hymnum processerit, praeter omnium expectationem, fuit pariter singularis. Cantores enim pontificii prosecuti sunt de more versiculum a Pontifice inceptum. Nescio quomodo contigerit, omnis populus Cantoribus praevaluit, adeo ut, id, quod cecinere debuissent soli Cantores, cecinebat populus cum Cantoribus, quorum voces victae ipsum populum sequi coactae sunt; et sic populo respondebat synodus: quamquam populus synodo respondere putaret, et synodus in cantu primas partes habere videretur (1).

Ita alternatim hymnus maiestate summa prosecutus est usque ad exitum, cui, tamquam communis gaudii corona, solemnis Apostolica Benedictio successit: atque sessio soluta est. Exeuntibus Episcopis, fideles certatim annulum sacrasque eorum vestes deosculati sunt gratias simul agentes.

Haec enucleate describere curavi, propterea quod de actu Ecclesiae catholicae solemnissimo agatur, atque maximi momenti pro universa christiana republica.

In comperto iam omnibus est quae inde in rebus publicis praecipitanter contigerint. Namque sequente die 19 Iulii notitia vulgatur Gubernium Gallicum bellum Borussico Gubernio indicere: brevi

(1) Quod meo sensu puto ita in universa Ecclesia esse eventurum, statim ac meridies pulsaverit, quo omnes populi iterum ad nuptias Agni invitentur non tantum rore, sed pluvia gratiae Dei. Hi enim populi sibi trahent Ecclesiae Praesules et Gubernia et Reges, quamquam in externa forma videantur iidem populi a Praesulibus, Guberniis et Regibus duci. Harum rerum quaedam initia iam conspicere nobis videmur, de quibus nonnulla scripsimus, in Vol. IV pag. 540, dum dies 11 Aprilis 1869 in universo orbe et sine sufficiente humana

causa praeter hominum memoriam solemnissime celebraretur. Ineptiae sunt,quae cor hominis non alunt, ea, quae insani huius saeculi homines agunt suis sophismatibus innixi, quibus incautos populos alliciunt, unitatem nationum sub uno gubernio cupientes, iura populorum extollentes, illimitatam libertatem verbis profundentes. Faciet, faciet quidem Deus veram nationum unitatem in fide sub uno universali Pastore: vera populorum iura ipse excitabit, ut eam consequantur libertatem in quam filii Dei sunt vocati.

dierum intervallo atrocissimis proeliis factis, atque Gallicis copiis superatis, Galliarum Imperator captivus die 2 Septembris comprehenditur, atque in manu eius hostium adhuc detinetur.

Dum illud bellum in Galliis perseverat, Gubernium Italicum, eiusmodi occasionem nactum, magno strepitu Romam cum reliqua tenui pontificia ditione vehementer concupiscit. Denique misso suo egeno exercitu Romam vi capit die 20 Septembris. Undique Romam confluentibus factiosis flagitiosisque hominum gregibus, latrocinali plebiscito patrato, Apostolica Sedes cum universalis Ecclesiae Pontifice in manu est Italici Gubernii.

In alienis itaque manibus in praesentia sunt tum iniquitatis publicae Moderator, tum publicae honestatis Magister. Quid inde operabitur Deus perquam citissime videbimus.

Ceterum, in statu quo nunc humana societas reperitur, duae magnae Potestates necessariae esse videntur, quae simul consilia conferant, et unaquaeque pro sua ratione agat: quarum una, quae iamdiu exstitit novo splendore per quartam sessionem Vaticani Concilii munita est; altera in consiliis divinis delitescit.

EX AEDIBUS VATICANIS

LITTERAE PROTESTATIONIS DATAE DIE IPSA INVASIONIS URBIS XX SEPTEMBRIS
ANNO MDCCCLXX AD DIPLOMATICUM GUBERNIORUM COETUM

LITTERIS PATENTIBUS APUD S. SEDEM INSTRUCTUM.

Dalle stanze del Vaticano, 20 Sett. 1870.

« Sono ben note a V. S. le violente usurpazioni della maggior parte degli Stati della Chiesa commesse nel giugno del 1859 e nel settembre del successivo anno 1860 dal Governo stabilitosi in Firenze, e sono altresì note le solenni reclamazioni e proteste contro il sacrilego spoglio, fatte da Sua Santità, sia con Allocuzioni pronunciate in Concistoro e quindi pubblicate, sia con note dirette dal sottoscritto Cardinale segretario di Stato al Corpo diplomatico accreditato presso la Santa Sede.

» Il Governo invasore non avrebbe certamente lasciato di compiere lo spoglio sacrilego se il Governo francese, conscio degli

Ex Aedibus Vaticanis die 20 Septemb. 1870.

VERSIO. Probe comperta est tibi, Illme Domine, violenta direptio maximae partis civilis ecclesiasticae ditionis a Gubernio Florentiae constituto peracta mense Iunio an. 1859 et mense Septembri 1860, prout etiam cuivis innotescunt reclamationes et protestationes adversus sacrilegam spoliationem a Bmo Patre editae sive in Allocutionibus in Consistorio prolatis, ac dein publica luce donatis, sive diplomaticis Notis per infrascriptum Cardinalem exteris pontificiae ditionis negotiis praepositum directis ad coetum diplomaticum patentibus litteris apud S. Sedem instructum.

Non defuisset certe mens raptori Gubernio sacrilegae usurpationis consummandae, si Gubernium Gallicum ambitiosa molimina ani

[ocr errors]

ambiziosi di lui propositi, non lo avesse arrestato con prendere sotto la sua protezione Roma e il suo ristretto territorio, mantenendovi una guarnigione.

Ma in seguito di accordi pattuiti fra il Governo francese e quello di Firenze, coi quali si credeva di assicurare la conservazione e la tranquillità degli stati rimasti alla Santa Sede, le truppe francesi si ritirarono. Gli accordi però non furono rispettati; e nel settembre dell'anno 1867 alcune orde, spinte da mani occulte, si gettarono nel territorio pontificio col perverso intendimento di sorprendere ed occupare Roma. Tornarono allora le truppe francesi, e queste, coadiuvando i nostri fedeli soldati, che già vittoriosamente combattevano l'invasione, terminarono nei campi di Mentana di fiaccare l'audacia degli invasori, e ne sventarono completamente gli iniqui disegni.

» Avendo però il Governo francese, in seguito della guerra dichiarata alla Prussia, richiamato le sue truppe, non omise di rammentare al Governo di Firenze gli impegni da esso contratti coi summentovati accordi e di ottenere dal medesimo le più for

madvertens, non ea cohibuisset, Urbemque, eiusque exiguam terri-torii partem, dato praesidio, in suam fidem ac tutelam recepisset.

Postea vero pactis initis inter Gallicum et Florentinum Gubernium, vi quorum conservatio, et tranquillitas residuae ditionis ad S. Sedem pertinentis in tuto ponere credebantur, agmina Gallica recesserunt. At mense Septembri an. 1867 quidam facinorosorum greges occultis manibus impulsi, spreta solemnitate pactorum, in Pontificium territorium irruerunt, perverso ducti consilio Romam ex improviso adoriendi, atque occupandi. Tum Gallicae copiae reversae sunt, opemque ferentes fidelibus nostris militibus, qui, iam secundo marte invasioni obnitebantur, Nomentano demum proelio, praedonum audaciam plenius fregerunt, eorumque pravas machinationes dissiparunt.

Cum autem Gubernium Gallicum, indicto Borussiae bello, Romanum praesidium ad se revocasset, minime destitit Florentinum Gubernium commonere de obligationibus per initam pactionem contractis, ab eodemque exigere solemnissimas promissiones de certa earundem obligationum observatione. Sed adversam belli fortu

mali assicurazioni sulla loro osservanza. Ma essendo state sfavorevoli alla Francia le sorti della guerra, il Governo di Firenze, approfittando di questi rovesci, in onta agli accordi medesimi, prese la sleale risoluzione d'inviare una forte armata, e con questa consumare lo spoglio dei dominii della Santa Sede, mentre dapertutto regnava, non ostante i pressanti eccitamenti che venivano di fuori, la più perfetta quiete, e si facevano ovunque, e particolarmente qui in Roma, spontanee e continue dimostrazioni di fedeltà, di attaccamento e di filiale amore all'augusta persona del S. Padre.

» Prima di compiere quest' ultimo atto di tanto atroce ingiustizia, si spedì a Roma il Conte Ponza di S. Martino, latore di una lettera scritta al Santo Padre dal Re Vittorio Emmanuele, nella quale si dichiarava, che, non potendo il Governo di Firenze contenere l'ardore delle aspirazioni nazionali e l'agitazione del partito, detto di azione, era costretto ad occupare Roma ed il rimanente del suo territorio. Può V. E. agevolmente immaginare il profondo dolore e la viva indignazione onde fu compreso l'ani

nam cum Gallia experta fuerit, Gubernium Florentinum occasionem calamitatis arripiens, pactorum sanctitate posthabita, in improbam deliberationem venit copiosum exercitum immittendi, quo reliqua S. Sedis dominia penitus auferrentur, dum interea, irritis externorum sollicitationibus, perfectissima quies ubique regnaret, et undique sese proderent, Romae praesertim, numquam interruplae significationes fidelitatis, observantiae, ac prorsus filialis dilectionis erga Augustam Personam Bmi Patris.

Antequam hic postremus tam immanis iniquitatis actus compleretur, missus fuerat Romam comes Pontia a S. Martino cum litteris Regis Victorii Emmanuelis ad Summum Pontificem, quibus declarabatur, nationalia vota adeo exardescere, tantoque aestu factionem, quae actionis dicitur, agitari, ut Florentinum Gubernium, cum ea compescere nequiret, cogeretur Romam, reliquamque territorii partem invadere. Qua acerbitate doloris, quove intimae indignationis sensu Beatissimus Pater inauditam illam declarationem exceperit, Excellentissime Domine, facile intelliges. Ipse tamen exsecutioni sacrorum suorum munerum stabiliter inhaerens, totumque

« ÖncekiDevam »