Sayfadaki görseller
PDF
ePub

techismo, de quo loquuti iam erant Patres iuxta primam methodum: atque simul intimata est Congregatio per Monitum quod sequitur.

MONITUM

<< Mittitur una cum hoc folio schema reformatum de parvo catechismo; de quo in proxima Congregatione generali, quae habebitur Feria VI huius hebdomadae, die 29 curr. mensis Aprilis, discussio fiet iuxta num. 7 Decreti diei 20 Februarii. Itaque Reverendissimi Patres, qui de reformato schemate loqui voluerint, iuxta num. 8 eiusdem Decreti, suum disserendi propositum antea significabunt.

>> E Secretaria Concilii Vaticani die 25 Aprilis 1870. »
IOSEPHUS EP. S. HIPPOLYTI

Secretar. Concilii.

Die 29 Aprilis, Feria VI, habita est Congregatio generalis 47: distributa sunt singulis Patribus duo exemplaria Constitutionis dogmaticae de Fide Catholica, quae in Sessione 111 adprobata et confirmata est.

Post relationem nomine Deputationis pro rebus disciplinae ecclesiasticae factam a Rmo D. Fran. Xav. Wierzchleyski Arch. Leopolitano rit. lat., coepta est discussio schematis reformati de Parvo Catechismo, et locuti sunt de schemate generatim spectato, Emus Card. Franc. Donnet Archiepisc. Burdigalensis, qui locutionem de schemate clausit animi sui votum vehementer exprimens (quod erat quoque plurimorum Patrum per enixas preces pluries Pontifici significatum), ut per quam citissime Synodo proponeretur schema de infallibilitate Romani Pontificis.

Lectores enim meminerint, formulam iam esse Patribus distributam ex Monito diei 6 Mart. 1870, quod exposuimus in Vol. V p. 405 et seq. eamque esse inserendam post caput XI schematis de Ecclesia Christi, quod de Primatu Romani Pontificis agebat; meminerint, eodem in Monito Praesides hortatos esse Patres ut animadversiones

suas scripto traderent intra decem dies super dicto capite XI et super concinnata formula de infallibilitate Romani Pontificis: quod tempus ad instantiam Patrum scimus prorogatum quoque fuisse.

Inde locutus est Emus Card. Ios. Rauscher Arch. Vindobonensis per Rmum D. los. Hefele Episc. Rottemburgensem qui eius scriptum legit.

Lectum deinde est quod sequitur

MONITUM

Emi ac Rmi Patres

. Plurimi Concilii Patres iterum atque iterum enixe postularunt, ut ante reliqua schemata, fidem aut disciplinam respicientia, de infallibilitate Romani Pontificis tractaretur, ea praesertim de causa, quod recenti tempore circa hoc gravissimum doctrinae caput non leves anxietates in fidelium animis ubique excitatae sint, unde eorum conscientiae anguntur et religiosae societatis pax ac tranquillitas perturbatur. Quapropter necessarium visum est Patrum examini quamprimum subiicere schema de Romano Pontifice continens doctrinam de eius Primatu et infallibilitate. Itaque nunc distribuuntur animadversiones, quae scripto traditae fuerunt a Rmis Patribus super caput de Romani Pontificis Primatu, quibus in Congregatione generali cras habenda adiungentur animadversiones a Patribus in scripto traditae super schema de infallibilitate Romani Pontificis, ut eas sedulo expendant, donec suo tempore schema a Deputatione pro rebus Fidei reformatum proponatur (1)..

(1) Fertur, plurimos Concilii Patres, hoc habito nuntio, quadam animi laetitia illico gestivisse; neque defuit, qui elata voce conclamaverit: Deo gratias!

Extra synodum, ut omnibus notum est, libertas licentiose scribendi de hoc catholicae doctrinae capite eo pervenerat, ut cordatis viris stomachum moveret, et imperitis scandalum crearet: ratio autem et studium quorundam agendi, ut suffragia in proprium sensum captarent eo quoque pervenerat, ut dictitaretur, eos vario obtentu civilem auctoritatem concitare, qua S. Sedes forte deterrita, quod et scribere piget, impe

diret, quominus hoc doctrinae caput definiretur. Quare etiam extra synodum eorum omnium animi, qui catholice sentirent, non poterant, hoc cognito synodali nuntio, non erigi, ut veritas catholica tanto ludibrio exposita in suam lucem quantocius restitueretur. Eo magis quod diuturna prorogatione periculum immineret, ne, rebus publicis, iugiter oscitantibus, graviter tandem perturbatis, synodus protrahi non posset. Quod, dum erat periculum bene saneque sentientibus, spes et ultimum effugium e converso erat illis, qui secus sibi aliisque persua dere studebant.

Distributae sunt animadversiones super caput de R. Pontificis Primatu.

Prosecuti sunt Patrum sermones de Parvo Catechismo et loquuti sunt, Petrus Rota Guastallensis – Augustus Verot S. Augustini (a die 21 Martii, antea Ep. Savannensis) Laur. Gastaldi Salutiarum. Die 30 Aprilis Sab. habita est Congregatio 48; distributae sunt animadversiones, quas super schemate de Infallibilitate R. Pontificis Patres in scripto tradiderant.

Prosecuti sunt Patrum sermones de Parvo Catechismo, et loquuti sunt Lud. Debreuil Arch. Avenionensis - Iac. Bailles iam Luconensis - Petrus Cantimorri Parmensis.

Declarata est clausa discussio de schemate in genere. Tum locuti sunt de partibus schematis Frid. Marguerye Augustodunensis Guill. De Ketteler Moguntinus - Guill. Vaughan Plymutensis - Guill. Clifford Cliftoniensis - Matthias Eberhard Trevirensis - Io. Bapt. Zwerger Secoviensis.

Multi Patres ex synodali nuntio ut initio dixi gestientes, eadem die 29 Aprilis, communi conscripta epistola, sic SSão Patri gratias egerunt.

BEATISSIME PATER

«Quanta fuit vis doloris, quo affecti ad Tuam Sanctitatem supplices accedere nuper coacti sumus, tanto nunc gaudio impellimur ad gratias Ipsi humillime agendas. Nuper scilicet, violenti instar turbinis, opinionum venti mentes agitabant; Sanctae Sedis infallibilitas in signum contradictionis posita erat; et ita haec eius praerogativa a plurimis oppugnabatur, ut eorum argumentis ipse Petri et successorum eius primatus, petra nimirum Ecclesiae fundamentalis, impeteretur.

>> Inter haec Ecclesiae hostes exultabant; debiles in fide, scriptorum sive arte, sive auctoritate, commoti, dubii haerebant; pii vero fideles omnes haud levi sollicitudine et moerore premebantur

>> Malo demum nimis eheu! ingravescenti efficax remedium attulisti, Beatissime Pater, dum Decretum illud Concilio proponi permisisti, quo solo tanta prôcella sedari potest. Hac enim sola propositione moesti eriguntur animi, impugnatorum Sanctae Sedis audacia frangitur, et concordiae tam desideratae spes certa oboritur. Hoc igitur Tuum verbum, Beatissime Pater, id in procellosa hac nostra aetate efficiet, quod olim in mari factum est, quando navis, dormiente Christo, tempestate quassabatur; ipso vero surgente et ventis imperante, magna tranquillitas facta est.

>> Id ut quam citissime experiamur, Tua Sanctitas precibus coram Eo, cuius Vicarius es, fusis impetrabit; nos vero cum Tuis nostras preces iungemus, ut, quorum communis est causa, communis sit laetitia, et ut, Tuis praerogativis in tuto positis, nostram quoque in populos auctoritatem confirmatam esse gaudea

[merged small][ocr errors][merged small]

Unus e RR. PP. Deputationis pro rebus disciplinae ecclesiasticae respondit aliquibus difficultatibus; et declarata est absoluta discussio reformati schematis de Parvo Catechismo.

i

Die 4 Maii, Feria IV, Congregatio 49 habita est, atque lec to est sequens relatio a ludicibus Excusationum exhibita:

Aliquot Concilii Patres ex gravibus causis veniam a Cn cilio discedendi absque obligatione redeundi petierunt, scilicet: Anselmus Llorente Ep. S. Iosephi de Costarica, ob graviorem infirmitatem in dies crescentem - lac. Brown Ep. Salopiensis, pai riter ob adversam valetudinem - lo. Brady Ep. Perthensis in Au stralia, ob graviorem infirmitatem continuo auctam - Jos. Salas Ep. SSmae Conceptionis de Chile, ob gravem infirmitatem podagrae, qua valde laborat - Io. Langevin Ep. S. Germani de Rimouski ob gravissimas necessitates tam spirituales quam temporalesioecesis - Colinus Mac Kinnon Ep. Arichatensis, ob infirmitatem continuo auctam - Petrus Mac Intyre Ep. Carolinopolitanus, ob ean dem causam - Petrus Severini Episc. Sappensis, ob notissimam gravem infirmitatem - Ferdinandus Arguelles y Miranda Ep. Asturicensis, pariter ob gravem infirmitatem-los. Gelabert Ep. Paranensis, propter diuturnam gravem infirmitatem.

>> ludices Excusationum allegatas discedendi causas satis fundatas atque probatas agnoverunt, atque praedictorum Episcoporum petitionem exaudiendam suaserunt. >>

Patres surgendo assensum manifestant.

Io. Zwerger Episc. Secoviensis nomine Deputationis pro rebus disciplinae ecclesiasticae exposuit, quid ipsa sentiret primum de emendationibus in Congr. gen. propositis, et postea typis editis (quae Patribus domum missae fuerant), tum de aliis alia via Deputationi propositis.

Tum lata sunt suffragia de emendationibus, eaque iuxta sententiam Deputationis, paucis tantum Patribus dissentientibus. Lectum est quod sequitur

MONITUM

« Cum in hoc schemate, utpote admodum brevi et plano, discussio specialis a Praesidibus non fuerit proposita per partes, sed istiusmodi discussio facta fuerit de toto simul schemate; id

circo etiam suffragia non super singularum partium textu, sed super integro schemate simul exquirentur. Quoniam vero et Rmis Patribus satis incommodum foret, ob hunc solum actum suffragia ferendi de isto schemate, crastina die rursus huc accedere, et emendationes, hodie acceptatae, paucae levesque sint suis locis facillime inserendae, ideo nunc statim procedemus ad exquirenda suffragia de integro schemate, sicut §. 14 Decreti die 20 Februarii praescribitur. Haec autem suffragia oretenus edentur per verba, Placet, aut non Placet, vel ut alias factum est, per verba Placet iuxta modum, tradendo simul in scripto modum, sive conditionem, quam singuli forte desiderant. Si quis vero hunc modum non statim exprimere, et scripto tradere potest; quoniam non praevidit hunc actum suffragia ferendi de integro schemate in hodierna Congregatione locum habere, is cum de suffragio interrogabitur interim dicere poterit, placet iuxta modum, ipsum autem modum in folio scriptum intra proximum biduum Secretario mittere debet. Itaque nunc exquirentur suffragia singulorum Patrum more solito, et qui approbant integrum schema de Parvo Catechismo cum emendationibus hodie admissis id significabunt per verbum placet.»

Appellatis ex ambone per R. D. Subsecretarium nominibus Cardinalium, et Patribus per suos titulos, latisque ab iis suffragiis, horum computatio facta est, atque inde relatio quae sequitur lecta est.

« Notum vobis facimus, quod e 591 praesentibus Patribus, suffragia dederunt per verbum placet 491, deinde per verba, non placet 56, et per verba placet iuxta modum 44, quorum proinde conveniens ratio habebitur. >>

Nunciatus est obitus Rmi D. Ioannis Devoucoux Ep. Ebroicensis, iam ab aliquo tempore ob infirmitatem reversi in suum dioecesim, eiusque anima Patrum suffragiis commendata.

Monitum inde lectum est de proxima Congr. gen. indicenda per folium typis impressum, in quo pariter indicaretur, quid in ea agendum. Est autem huius tenoris:

MONITUM

« Mittitur huic folio adiectum schema Constitutionis dogmaticae primae de Ecclesia Christi reformatum iuxta observatio

« ÖncekiDevam »