Sayfadaki görseller
PDF
ePub

INDEX GENERALIS

CONCLUSIONUM, QUAE IN PLERISQUE ACTIS IN HOC VOLUMINE CONTENTIS,
ADNOTATAE SUNT, QUARUM MATERIA IN SINGULIS ACTIS AMPLE EXPOSITA
VEL DECLARATA REPERITUR.

[blocks in formation]

nem in Clericos.

Exemptionis privilegia.

Indulgentiae.

Iubilationis indultum.

Matrimonium quoad Decretum
Tridentinum.

Matrimonium quoad ius vetus.
Matrimonium quoad praesum-
ptam coniugis mortem.

Propositiones tenendae de Eo clesia et de civili R. Pontificis principatu. Propositiones historicae de eiusdem principatu. Propositiones de officio R. Pontificis ad civilem principatum sartum tectumque servandum.

Matrimonium quoad solutio- Propositiones catholicae spei.

nem.

Rebellio.

Episcopus quoad iurisdictio- Missa iterata quoad eleemo- Regularis quoad bonorum re

Legata quoad Franciscales

Legata quoad mutationem.

Legata quoad sepulturam.

Lex civilis.

Libri parochiales.

Literae dimissoriue et testi

moniales.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

In Capellaniis enim laicalibus non inter-
venit formalis Episcopi vel S. Sedis aucto-
ritas qua erigantur, puta per haec vel simi-
lia verba, auctoritate nostra erigimus, con-
stituimus hanc capellaniam eique haec et
illa bona perpetuo adsignamus, quo au-
ctoritatis decreto bona evaderent ecclesia-
stica: quamquam intervenire solet episcopa-
lis auctoritas tamquam ratum habens quod!
pius fundator constituit, ibid.

Ex carentia formalis episcopalis Decreti,
non potest deduci eadem bona pro libito posse
alienari, ibid.

Namque alter subintrat universalis c.
non: piae fundatorum vel morientium volun-
tates, tamquam supremae leges sunt sancte
servandae, ex quo alter derivat: Episcopus
est exsecutor natus omnium piarum volunta-
tum, ibid.

Sunt ergo bona inalienabilia non quia
ecclesiastica in exposito sensu: sed quia ina-
lienabilia fundator fecit per piam perpetuam
causam, cum qua sua determinata bona con-
iunxit, ibid.

Quare etsi eiusmodi bona non subsunt
solemnitatibus extravagantis, Ambitiosae,non
possunt tamen alienari sine Apostolico Be-
neplacito ob resistentem voluntatem pii fun-
datoris, ibid.

Capellaniae

quoad collationem et onera.

In capellaniis conferendis vel piis lega-
tis vel quovis alio iure in fundis aut red-
ditibus consistente, quod relictum fuerit sive
cum onere Missarum sive alio pio vel eccle-
siastico opere, quando canonice prout de iure
conferantur, Capellanus vel legatarius, cui
canonice titulus vel officium collatum est,
ius habet ad omnia bona vel redditus, qui
causa praescripti oneris relicti sunt, pag. 412.

Vulgati enim iuris est universale prin-
cipium, ut ecclesiastica Beneficia sine dimi-
nutione conferantur, ibidem.

Non est confundenda collatio canonica,
prout de iure facta cuiusvis pii legati, capel-
laniae vel Beneficii, cum traditione eorum-
dem in administrationem: ea enim quae, non
constituto Capellano vel Beneficiario seu usu-
fructuario in administrationem ex aliqua ur-
gente vel extraordinaria causa alicui oeco-
nomo vel administratori dantur, vacare cen-

sentur, quamquam Oeconomus vel admini-
strator consulat onerum satisfactioni, ibid.

Onera autem legatorum, Capellaniarum
vel Beneficiorum, alia sunt principalia, quae
directe incumbunt in Capellanum vel Bene-
ficiarium, quorum onerum causa legata vel
Beneficia conferuntur, quae personalia, ut
S. Congregatio ea dixit, appellari possunt;
alia sunt communia, quae indirecte in Capel-
lanum vel Beneficiarium incumbunt cum le-
gato, capellania vel Beneficio cohaerentia,
quaeque idcirco onera realia possunt appel-
lari, ibidem.

Onera realia consistere solent in fundo-
rum manutentione, in titulorum reddituum
conservatione, supellectilium decore, altarium
ecclesiarumque refectione ad normam iuris,
ibidem.

Causae matrimoniales.

In necessario causarum matrimonialium
processu construendo in episcopalibus Curiis
apprime servanda est Benedictina Constitu-
tio Dei miseratione, pro ea parte, quae cau-
sae conveniat, 468.

Causis eiusmodi semper convenire solet,
praeter deputationem defensoris vinculi ma-
trimonialis, testimonium septimae manus tum
ex parte uxoris tum ex parte viri. Cum pro-
pinquis enim vel amicis vel vicinis matrimo-
nialia negotia, tempore non suspecto, coniu-
ges significare solent, vel per eos multa di-
gnosci possunt, sive ex scientia propria, sive
ex auditu, quae frustra apud alios quaere-
rentur, ibidem.

Contumaciae viri impotentis, qui iudicium
fugiat, iam est ex iure consultum per De-
fensorem matrimonii, qui pro suo officio sus-
tinens matrimonii validitatem, viri perso-
nam suam impotentiam denegantis eo ipso
sustinet, 518.

Neque opus est ad impotentiam demon-
strandam triennale experimentum, quod in
usu erat in veteri iure (quodque in eiusmo-
di causis in desuetudinem abiisse videtur),
quando saltem suppetant tutiora media ad
eiusmodi iudicia ferenda, ibid.

Eiusmodi tutiora media sunt depositio-
nes coniugis impotentiam alterius affirman-
tis testimoniis opportunis confirmatae, et
Per torum et obstetricum iudiciam post phy-
sicum examen rite peractum, ibidem.

Emisso iudicio de impotentia, S. Congre-
gatio vetare solet parti impotenti alias nu-
ptias non obtenta ab eadem S. Congregatio-
ne licentia, ibidem.

Consuetudo.

Iuridica consuetudo, quamquam saepissime
a contendentibus invocetur, difficilis tamen
est probationis. 113.

Divisio Dioeceseos.

In divisione dioeceseos ea omnia regula-
riter principia valent ad vindicandos dioe-
cesis clericos, quae militant pro Episcopo,
dioecesi non divisa. 588.

Novus enim Episcopus in parte dioecesis
a veteri dioecesi avulsa subintrat in omnia
iura, quibus in eam avulsam partem pollebat
primus Episcopus. ibid.

Doctor Ecclesiae.

Doctoris ecclesiae titulus illis luminari-
bus, ex universali veluti Ecclesiae consensu
ab antiquis temporibus fuit tributus, qui san-
ctimonia vitae refulgentes, suis scriptis Ec-
clesiam universam aliquo modo illustrarunt,
pag. 317.

Non enim propter seipsos Doctores sunt
appellati, sed propter Ecclesiam cui praecla-
re inservierunt, sive in confutandis invale-
scentibus erroribus, sive in illustrandis sacris
Litteris, sive in explanando Revelationis de-
posito, sive in dirigendis moribus, ibid.

Eminentia ideoque doctrinae (quae in non-
nullis Ecclesiae Doctoribus fuit prorsus an-
gelica) non fuit absolute considerata ut Do-
ctores appellarentur, sed relative ad magnum
aliquem effectum, quem pro varia Ecclesiae
conditione praeclaro ingenio, sanctimonia et
doctrina sunt consecuti, ibid.

Quare inter Ecclesiae Doctores, si doctri-
na absolute considerata inter ipsos compa-
retur, gradus ita distinguuntur quemadmo-
dum in firmamento astra maiora et minora;
qui tamen omnes pro rerum conditione uni-
versam illuminarunt Ecclesiam, ibid.

Hoc bonum proinde, in Ecclesiam colla-
tum, est praecipuum argumentum ad San-
etum Virum titulo Doctoris Ecclesiae deco-
randum, quod per se aperte significat eam
doctrinae eminentiam quam hac de causa
quaerit Ecclesia. 318.

Frustra eiusmodi causae penes S. Sedem
promoventur ad obtinendam formalem Do-
ctoris declarationem, si iam non praecesserit
aliquod Ecclesiae suffragium, quod eiusmodi
reale bonum significaverit, ibid.

Episcopus quoad furisdictionem
in Clericos.

Fundamentum legitimi exercitii episcopalis
auctoritatis in certum populum certumque Cle-
rum est ipsum territorium dioecesanum cui
Episcopus canonice praesideat, 587.

Quare omnes, qui cum territorio sint ali-
qua stabili ratione colligati sive ratione ori-
ginis et domicilii sive ratione tantum domi-
cilii, obnoxii regulariter sunt eidem episcopali
auctoritati, ibid.

Accedente sacra ordinatione aliud vincu-
lum cum episcopali auctoritate obstringitur,
ita ut non solum ratione territorii sint Cle-
rici eidem subiecti, sed etiam ratione s. Or-
dinationis, qua membra evadunt dioecesanae
hierarchiae, ibid.

Fortius eiusmodi secundum vinculum est
si Clericus cum peculiari ecclesiastico officio
seu Beneficio, in bonum dioecesis erecto, col-
ligetur, ibid.

Quare, ut Clerici a vinculo auctoritatis
episcopalis dioecesanae plene solvantur, neces-
sarium est, ut ostendant, se et a vinculo ter-
ritorii solutos, et a vinculo hierarchiae dioe-
cesanae per s. Ordinationem inducto, ibid.

Primum vinculum solvitur per aliud do-
micilium in aliena dioecesi constitutum, pri-
mo relicto; alterum vero solvitur per Ordi-
narii licentiam derelinquendi dioecesim, sive
ea sit expressa, sive saltem tacita seu prae-
sumpta, 588.

Eiusmodi licentia, quae est quaedam ex-
cardinationis species, non potest ab Ordina-
rio negari, quando Clericus non sit alicui
ecclesiae adscriptus iuxta Tridentinam dispo-
sitionem, vel non sit aliquo Beneficio dona-
tus in bonum dioecesis constituto, cuiusmodi
ea Beneficia solent esse, quae residentiam
exigunt, ibid.

Manente uno alterove vinculo, Clericus
potest a proprio Episcopo revocari in suae
dioecesis servitium, ita tamen, aequitate ca-
nonica suadente, ut Episcopus Clerico con-
grue prospiciat, ibid.

Exemptionis privilegia.

Exemptionis privilegia concessa inferio-
ribus Praelatis tantum valent quantum con-
cessum demonstrent, 495.

Immo post Concilium Tridentinum tan-
tum valent quantum eis derogatum non sit
in eo quod fuerit expresse concessum aut
legitime praescriptum, ibidem.

Quare ex titulo Ordinarii argui non pot
est omnis ordinaria iurisdictio, sed tantum
ea, quae fuerit per privilegium expressa et
non derogata, ibidem.

Eo magis si de rebus agatur quae inter
graviores causas connumerentur, cuiusmodi
est causa s. Ordinationis, ibid.

Quare nisi exemptionis privilegium expli-
cite de s. ordinatione loquatur, ad huiusmo-
di causam nullimode extenditur: immo si ante
Tridentinam synodum vel ex privilegio vel
ex legitima praescriptione Praelatis inferiori-
bus ius ordinari faciendi ad tramites ss. cano-
num competeret, post Tridentinam synodum
novo privilegio indigent, ibidem.

Indulgentiae.

In iis quae requiruntur ad Indulgentias
lucrandas, aliud sunt dispositiones, aliud sunt
opera iniuncta, quibus operibus Indulgentia
adnectitur, 392.

Inter dispositiones primum locum habet
status gratiae: non enim Indulgentiae remit-
tunt aeternam poenam, sed tantum tempo-
ralem poenam peccatis debitam in hac vel
altera vita luendam; ideoque supponunt gra-
ves culpas, si quae fuerint, remissas, atque
proinde gratiae statum. 393.

In Indulgentiis plenariis concedendis so-
let tamquam iniunctum opus praescribi ipsa
sacramentalis Confessio, qua omissa, non lu-
craretur Indulgentiam, qui in statu gratiae
reperiretur, etsi ceteris operibus iniunctis
faceret satis, ibid.

In Indulgentiis partialibus concedendis,
sacramentalis Confessio non solet praescribi:
sed e converso passim indicatur contritio cor-
dis, ibidem.

Eiusmodi indicatio vel iussio, non opus
iniunctum, cui colligatum quoque sit Indul-
gentiae lucrum, significat; sed medium in-
nuit subsidiarium loco sacramentalis Confes-

sionis, quae peragi actu non possit, ad sta-
tum gratiae obtinendum, ibid.

Ideoque formula, corde saltem contrito,
necessitatem indicat prospiciendi, eo modo
quo possit, gratiae statui, sine quo Indulgen-
tiae lucrifieri non possunt, ibidem.

Quare ea formula non conditionem, cui,
tamquam iniuncto operi, colligetur indulgen-
tia, significat; sed suggerit tantum opportu-
nius medium ad eam consequendam disposi
tionem, quae semper praerequiritur pro In-
dulgentiarum lucro, ibidem.

Illis ergo, qui iam in statu gratiae repe-
riantur, opus non est, ut actum contritionis
emittant, ad indulgentias lucrandas, ibidem.

Jubilationis indultum.

Iubilationis Indulta rationem habent prae-
mii et remunerationis retribuendae illi Be-
neficiario, qui iugiter et laudabiliter cuivis
peculiari ecclesiae per quadragenarium cho-
rale servitium inservierit, 418.

Ideoque praesumptio militat favore iubi-
lati percipiendi omnes fructus omnesque dis-
tributiones, omniaque emolumenta, quae
percipiunt reliqui chorales per suam prae-
sentiam in quibusvis functionibus, ibidem.

Eiusmodi iuris praesumptio limitationes
accipit in anniversariis fixis si resistat dis-
ponentium voluntas vel ex functionibus o-
mnino adventitiis, in quibus emolumenta in-
dole sua conferenda sunt tantum actu prae-
sentibus, 419.

In eiusmodi adventitiis functionibus ma-
xime valent statuta capitularia vel consue-
tudo, ibid.

Canonicus iubilatus, qui sit Capituli Di-
gnitas vel Personatus, per iubilationem non
censetur exemptus ab iis peragendis pecu-
liaribus functionibus, quae taxative inhae-
reant Dignitati vel Personatui sive ex sta-
tutis sive ex consuetudine: sunt enim pecu-
liaria onera, quae gravant tantum Dignita-
tem, ibidem.

Legata quoad Franciscales.

Regulares Seraphici Ordinis ius non ha-
bent ad perpetua Missarum legata recipien-
da ob incapacitatem iuris possidendi, eadem
tamen recipere possunt per modum eleemo-
Bynae 117.

Non tamen cessat in herede obligatio fa-
ciendi satis legato relicto; quum haec obli-
gatio non oriatur ex iure legatarii, sed ex
voluntate testatoris, 118.

Nec potest heres obiicere incapacitatem
legatarii, quum legatarius, si incapax est iu-
ris, non incapax sit eleemosynae, qua in fa-
eto voluntas testatoris pari modo adimple-
tur, ibid.

Quare si facere satis legato heres detre-
ctet, per officium iudicis est cogendus ad le-
gatum implendum, ibid.

Idem iudicis officium potest invocare etiam
Syndicus Conventus, non tamquam Regula-
ris, nomine Conventus, sed tamquam commu-
nis fidelis, vel nomine Apostolicae Sedis: non
ut legatum sibi praestetur, sed ut heres suae
obligationi faciat satis, ne voluntates mo-
rientium frustrentur, ibid.

Haec quoque extenditur ad Missarum le-
gatum, cuius proprietas Regularibus relin-
quatur. ita tamen ut Syndicus eleemosynae
titulo legatum recipiat, et nomine Sanctae
Sedis illud administret, et tenues fructus,
qui forte supersint in Sacristiam vel eccle-
siae Fabricam eroget, ibid.

Legata quoad mutationem.

Voluntates pie disponentium ad unguem
sunt servandae, eisque, Auctoritate Aposto.
lica, non amplius derogatur quam iusta cau-
sa exigat, 420.

Modalis legati transformatio, ob urgentia
rerum adiuncta facta, appellari non potest
voluntatis commutatio sensu iuridico acce-
pta: sed potius voluntatis exsecutio prout ini-
qua rerum adiuncta patiantur, 397.

Legata quoad sepulturam.

Legata Missarum quae in templo relin-
quuntur, in quo testator iubeat sepeliri, se-
pultura impedita ex lege publici coemeterii,
eadem legata eidem templo utilia manent,
pag. 117.

Ex iuris enim fictione consideratur testa-
tor tamquam in eo templo sepultus, in quo
sepeliri iusserat et legata missarum relique-
rat, ibidem.

Lex civilis.

Leges civiles contra ecclesiam latae omni
vi carent et efficacia, pag. 396.

Civili enim potestati nulla inest auctori-
tas leges ferendi in iura et res Ecclesiae;
quare sive hae leges sint Ecclesiae favora-
biles, sive sint adversae, ex se omni vi erunt
destitutae, ibidem.

Libri parochiales.

Libri parochiales ex praescripto Triden-
tini Concilii a Parocho scribendi, in iudicio
plenam faciunt fidem de Baptismo et matri-
moniis, si nihil in contrarium obstet pag. 108.

Litterae dimissoriae
et testimoniales.

Facultatem dandi literas dimissoriales aut
testimoniales causa 8. Ordinationis, vel et-
iam remissoriales litteras, quae secumferunt
s. Ordinationis causam Praelatus inferior,
saltem qui territorio non gaudeat a dioecesi
separato, non habet pag. 497.

Literae testimoniales adamussim testari
debent iuxta praescriptum ss. canonum Tri-
dentini Concilii et Constitutionis Innocen-
tianae ad effectum cuiusque sacri Ordinis
suscipiendi, pag. 510.

Literae testimoniales ad Ordines a lite
ris dimissoriis ex eo essentialiter differunt,
quod literae dimissoriae tribuunt ac expri-
munt traditam facultatem ad suscipiendos
Ordines, quod non faciunt literae testimo-
niales, ibidem.

Martyrologium Romanum.

Ad normam vigentis iuris, in causis Ser-
vorum Dei, alia est nova insertio Sanctorum
in tabulas Martyrologii Romani ex causis
legitimae Canonizationis facienda; alia est
vindicatio Sanctorum, qui in eisdem tabulis
fuerunt omissi, pag. 380.

Nova insertio locum non habet, nisi post
definitam solemnem Canonizationem ad nor-
mam vigentis disciplinae vel, si de Sanctis
agatur in Decretis Urbani VIII exceptis. post
recognitum Ecclesiae consensum quo univer-
sim aliquis Servus Dei uti Sanctus in Eo-
clesia habeatur, quod contingere potest per
amplissimam cultus diffusionem, pag. 381.

E converso vindicatio locum habet, si
aliquis Servus Dei apud antiquitatem uti
Sanctus habitus universim fuerit, quamvis

« ÖncekiDevam »