Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» corpora Sanctorum nostrorum Domneonis, Domnonis et Euse»biae virginis, Bergomi civium, in aede divi Andreae.» Item testimonium Marci Antonii Benalii in haec verba: « Anno Christi » nativitatis 1401, die 24 Iulii, qui erat dominicus dies, quum » praecessisset perseveraretque maxima aeris siccitas... animi >> angustia premebantur Bergomates: namque non solum terrae >> fructus, cibo aptos, arescere cernebatur, sed etiam arbores et » vites. Quum igitur divinum invocandum esse auxilium arbitra>> retur, itum est ad urbis Bergomi Episcopum, Franciscum nomine, » noviter electum; a quo supplicationis modo postulantes, respondit » ipse, legisse se in quadam antiqua schedula sepulta esse antiqui» tus tria martyrum corpora in aede sacra divi Andreae. Rati vero, >> si haec invenirentur, futurum esse ut plueret, statuerunt con» gesseruntque processionis seriem, quibus se ducem praebuit >> Episcopus... quum illic devotissime applicuissent, aperuerunt >> monumentum quoddam, sub altari maguo existens praedictae » ecclesiae, ibique reperta sunt tria illa beatorum martyrum cor» pora. Paucis post diebus pluvia abundanter e caelo cecidit; et » primo die Augusti anni eiusdem clausere dictum monumen» tuin... Haec habuimus ex memoriali codice Castelli Bergoma»tis et ex LC et ultimo libro Annalium Italiae Michaelis Car» rariensis.»>

His autem recitatis testimoniis tum Michaelis Carrariensis tum Benalii, inter cetera animadvertit commentarii Auctor, Benalium floruisse circa annum 1530, et neque Castellum neque Carrariensem, ex quibus narrationem Benalius desumpsit, verba facere de Episcopo Francisco et de lecta ab eo antiqua schedula: ideoque dicendum haec potius Benalium divinasse, et quidem pessime.

Quod perperam divinaverit Benalius ex hoc deprehendi, quod Episcopus Fr. de Lantis tum non esset Bergomi Episcopus. Namque animadvertit commentarii Auctor, Luduvicum Bonettum constitutum esse Episcopum Bergomensem anno 1399: anno autem 1401 hanc episcopalem cathedram dimisisse, quum Archiepiscopus Pisanus creatus esset: vacasse deinde eam sedem, quando anno 1401 die dominico 24 Iulii inventio eorum corporum facta esset: namque historia tradit, die 24 Septembris anno 1401 quendam Mordinum de Bottanuco, electum vicarium Capitularem, concessisse Blaxio de Cluxiano, Episcopo Berytensi, Pontificalium

exercitium: postea nonnisi die dominico 26 Novembris eiusdem anni 1401, ut Castellus testis ocularis tradit, Franciscum de Landis de Pisis (Episcopum designatum per litteras Apostolicas die 4 Augusti) honorifice intrasse Bergomum pro Episcopo, scilicet, cum vestimentis ornatis et debitis ad faciendam intratam.

Ex qua rerum historia concludebat idem commentarii Auctor, Clericos, non Episcopum universum hoc perfecisse negotium; ideoque perperam Benalium divinasse.

Alterum argumentum, quod pro genuitate traditionis Bergomensis afferri posset, petebat idem Auctor ex Ecclesiae consuetudine ponendi sub altari sanctorum martyrum corpora. Ostendit namque a primis Ecclesiae saeculis hanc fuisse Ecclesiae consuetudinem, sic S. Ioannes Apoc. 6, 9 « Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei; » sic in Libro Pontificali (edit. Bianchini t. 1 p. 27) traditur S. Felix Papa I, qui anno 284 martyrium fecit, constituisse supra sepulcra martyrum Missas celebrari; sic S. Optatus Milevitanus (adversus Parmen. opp. edit. Migne col. 1605) appellavit altaria, structa super martyrum sepulcra, sedem Corporis et Sanguinis Christi; idem cecinit S. Prudentius in Peristephano de Altari sepulcrali S. Hippolyti, et passim.

Attamen coniiciebat, si corpora martyrum non haberentur, non propterea amissas fuisse Altarium constructiones: hanc fuisse semper christianorum curam, ut sanctissimis locis post mortem ipsi conderentur, ut sociarentur sanctorum martyrum sepulcris aut in Oratoriis et Basilicis eorum componerentur; eiusmodi fidelium desiderium vicisse quoque leges tum civiles tum ecclesiasticas: ecclesiarum autem fundatoribus permissum fuisse quod aliis esset negatum: hinc in lapide quodam fracto, olim Arelate eruto legi: ... EXTRUCTOR. TEMPLI. QUO CORPORIS. ARTOS ORNA. SEPULCRALIS RETINET. CUM PACE PERENNI. QUIQUE. . . Le Blant, loc. cit. 2 pag. 273.

tom.

Propterea s. Ambrosium,

s. Ambrosium, quum Basilicam Ambrosianam extruxisset, locum sibi sub altari elegisse, quem postea cessit ss. Gervasio et Protasio, Epist. 22 n. 13 Opp. t. 3 col. 1023. Et in testamento s. Ephraemi haec legi: « Si quis fallacibus rationibus » ausus fuerit, sub altari me collocare, supremum ac coeleste » altare talis nunquam videat. Non enim decet vermem putredine » scatentem in templo et Sanctuario Domini reponi; sed neque

» alio in loco templi permittatis me poni.» At vero, quamvis haec s. Ephraem scripta de se reliquerit, non tamen haec omnium fuisse sensa; ideoque neque tantum defunctos Episcopos collocari potuisse sub altari, sed etiam alios; praesertim vero templi extructores, quibus permitteretur facilius quod aliis esset denegatum: neque absurdam esse coniecturam Marii Mutii, qui in scribenda Bergomensi historia, Sanctis de quibus agimus, adscripsit templi s. Andreae aedificationem.

Haec Auctor commentarii de quaestione praesenti: omittimus quae adversus genuinitatem actorum horum martyrum adiecit, quae eadem fere ratione in dubium posuit.

EA, QUAE DEDUXIT IN CONTRARIUM EPISCOPUS BERGOMENSIS. E Converso praefracte Episcopus initio negavit, templum s. Andreae fuisse coemeteriale, prout ex adverso supponebatur; atque ostendit, uuam fuisse Bergomi coemeterialem ecclesiam, eamque fuisse vetustissimam cathedralem s Alexandri, de qua re consulendus quoque Lupus, praeclarissimum ecclesiae Bergomensis ornamentum, qui suis historicis investigationibus tantum lumen rei archeologicae et canonicae affuderit, Cod. dipl. n. 1 l. 2 animadv. 27, et diss. 6 col. 354 de Alexandrino polyandro. Quod si etiam admitteretur contra factum historicum, templum s. Andreae fuisse coemeteriale, contrarium esse coniiciendum; idest propterea fideles ibidem sepeliri exoptasse, ut penes martyrum corpora quiescerent: atque ita corporum martyrum existentiam arguendam.

Ad documentum Castelli, quod supra recitavi; animadvertit, Auctorem commentarii illud desumpsisse ex Chronica a Muratori edita, quam repetiit Finetti: sed mendosam esse, ita ut ex verbo quoque male lecto alium Sanctum Muratorius creaverit, idest, s. Ocerbatum, quum in codice vetustissimo membranaceo in Bibliotheca Bergomensi asservato, ibi legatur, ipsius sancti oriebatur; et in adducto ab Auctore commentarii documento, cum dicto codice collato, se reperisse viginti tres saltem errores.

Adnotavit praeterea epitaphium propositum sic forte accuratius corrigendum: in secunda linea scribendum quoque esse Domno loco Domnio: in tertia linea Domnione loco Domnone: et ponendam esse literam K ante Novemb.'

Fassus praeterea est Episcopus nullum esse, inter notos scriptores, qui de his martyribus dubitaverit: omnia acta SS. Visita

tionum eorum cultum testari: nonnulla levia dubia fuisse tantum recens excitata a Presbytero Ioanne Suardi, eademque diluisse Presbyterum Uccelli in epistola Bergomi edita anno 1851.

His praemissis, singula persequens quae in contrarium supra exposui, animadvertit: non posse admitti, ante inventionem factam anno 1401, plane ignotos fuisse sanctos illos. Duas enim fieri posse de rebus ignotis inveniendis hypotheses, vel quod casu inventio contingat; vel inspiratione divina fiat: neutrum autem in themate contigisse, sed data opera inventionem factam esse per omnem clerum, magna solemnitate, ex publica causa ad obtinendum quadam animi securitate divinum auxilium.

Sed praeter eiusmodi animadversionem, quae iam ex sese sufficiens esset ad retundendam eam coniecturam contra possessionem traditionis, duo documenta adduxit, quae ostenderent, ante illam inventionem eos sanctos martyres iam Bergomi notos fuisse: idest quandam vetustam chartam in archivio Capitulari asservatam, qua describuntur omnes Reliquiae positae in Concathedrali S. Vincentii ab Episcopo quodam Ambrosio, qui floruit ab anno 1023 ad 1057; inter has Reliquias connumerari Reliquiam S. Domnini civis Bergomi. Domnini videlicet loco Domnionis prout ea aetate scribi quoque soleret; cuius rei exemplum exstaret in ipso documento a Castello conscripto, et asservato in Borgomensi Bibliotheca.

Item in alia simili charta, in archivio monasterii S. Gratae Bergomi asserata, legi, quod Carolus Magnus « instauravit ecclesiam S. Andreae Apostoli extra muros urbis, ubi tria corpora Martyrum et civium Bergomensium iacent videlicet Domni, Domnini et Eusebiae. »

Quod horum martyrum nomina desiderentur in allegatis ex adverso Kalendariis ex eo posse oriri, quod in ecclesia Bergomensi non alia haberentur Kalendaria praeter ea, quae Sanctos recenserent ad cathedralem spectantes, quorum officia in cathedrali celebrabantur: at vero repertum esse Kalendarium ab Angelo Mazzoleni viro in criticis investigationibus versato et fide dignissimo, qui haec sua manu notavit ex Kalendario, quod asservatur in archivio a Misericordia dicto: S. Domnone, Domneone ed Eusebia - Ignoti nel Martirologio ms. di S. Grata, 1491 c. 113, e nel Messale di Misericordia c. 123. S. Domneone è scritto Dom

leonis, c. 123. S Domneone nel ms. messale di Misericordia è in Gennaio - S. Domnone in Luglio, nel Breviario ms. di Misericordia si trova 17 Kal. Aug. c. 127.

Quaestionem vero a Muratorio, motam non de quatuor martyribus sed de uno martyre, aliam habere causam, quae nihil commune haberet cum praesente quaestione: eamque copiose sapienterque more suo expendisse et diluisse Marium Lupum.

Ad coniecturas depromptas ex usu radice et inflexione eorum nominum, animadvertit, usum plura docere: et quod attinet ad nomen Domnionem, admittendum iam esse ex adducto superius Veronensi epitaphio ab anno 363; alium quoque Domnionem venerari in Dalmatia, quidquid in contrarium dici velit: immo adiungendum quoque, Romae venerari in Patriarchali Basilica Lateranensi cum officio de communi martyrum unum ex Domnionibus: ad quendam Domnionem S. Hieronymum suos commentarios in libros Paralipomenon direxisse.

AURE. CERALIS

FRUM.

At vero nomen Domnonis, quod tamquam certum novitatis indicium ex adverso tradebatur, claris notis legi in hoc epitaphio: D. M. - VIVIO. DOMNONI QUI. VIX. ANIS XXX LEG. ADR. II. - B. M. F. Quod quidem epitaphium anno 1867 casu vidit Romae Pres. Uccelli in effossionibus factis ad Thermas Caracallae ab eq. Ioanne Bapt. Guidi: illudque epitaphium (quod in loco repertum fuerat, ubi erant horti Cincinnati, ut putatur, et in publicos hortos conversi a G. Cesano) ita Archeologos legere adnotavit: Vivio Domnoni, qui vixit annos XXX, Aurelius Cerealis Frumentariae legionis Adrianae secundae bene merenti fecit. Unde concludebat, si Domnones Romae extiterint Adriani tempore, potuisse quoque esse tempore Maximiani, quo tempore traditur martyres, de quibus agimus, fecisse martyrium: atque ita omnes linguisticas coniecturas ex adverso prolatas eo ipso concidere: eo magis, quod Bergomates essent colonia Romana ex Tribu Voltinia.

Similia animadvertit Episcopus quoad integrum epitaphium, quasi vero incredibile esset, ut omnia classica lapidaria dicta, pedetentim inducta, simul reperirentur in epitaphio de quo agimus initio saeculi IV. Animadvertit scilicet inter cetera, Auctorem commentarii regulas hac in re desumere praesertim ab Archeologo Le Blant, qui de inscriptionibus gallicis opus confecit: easdemque regulas facile exceptiones admittere, quum de rebus

« ÖncekiDevam »