Sayfadaki görseller
PDF
ePub

QUINTA

COMPILATIO DECRETALIUM

LIBER PRIMUS

TITULUS I.

DE CONSTITUTIONIBUS. (1).

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, Magistro Tancredo, Archidiacono Bononiensi, salutem, et Apostolicam benedictionem (a).

CAPUT I.

Novæ causarum emergentium quæstiones novis exigunt decisionibus terminari, ut singulis morbis, competentibus remediis deputatis, jus suum cuique salubriter tribuatur. Licet igitur a quibusdam prædecessorinostris per ea quæ suis temporibus sunt decisa, forma futuris negotiis provide sit relicta quia tamen prodiga rerum natura, secundum varietates multiplicium casuum, parit quotidie novas causas; nos quasdam

(1) Le tit.1 de la Compilatio prima est intitulé également De Constitutionibus. Les Décrétales Grégoriennes en ont fait le tit. 2,en le faisant précéder du titre: De Trinitate, qui devient le premier.

(a) HONORIUS III, successor Innocentii III, in multis ipsum imitatus, Epistolas edidit Decretales, decem libris comprehensas, juxta numerum decem annorum quibus Ecclesiam rexit, et contra hostes Sedis Apostolicæ feliciter defendit: sicut fecit Innocentius III, qui juxta sexdecim annos sui pontificatus in totidem libros suas Epistolas digessit. Quidam existimant Tancredum, de quo hic agitur, Archidiaconum Bononiensem, juris professorem eximium, Honorii jussu hanc Compilationem edidisse, inter quos fuit Antonius Augustinus Archiepiscopus Tarraconensis: contra cujus sententiam facit prima Constitutio hujus compilationis, quam ad ipsum Tancredum dirigit Honorius, additque se Epistolas Decretales compilari fecisse quas postea sub Bulla ipsi Tancredo destinavit, ut tam in judiciis, quam in Scholis eis uteretur, et ab aliis recipi faceret. Scio quibusdam visum fuisse, quamvis id Honorius scripserit, non tamen indé sequi quin Tancredus ipse collector fuerit. Hujus opinionis nullam conjecturam video. Nam quamvis Justinianus Triboniano juris civilis collectionem exsequi mandaverit, ex ipsa tamen constitutione ad eumdem Tribonianum dilucide constat, Jurisconsultorum diversa responsa et volumina congerendi negotium demandasse; quod Tancredo delatum non agnoscitur. Ratio vero cur Honorius

Epistolas Decretales super his, quæ nostris, suborta temporibus, per nos, vel fratres nostros decidimus, vel etiam aliis de ipsorum consilio commisimus decidenda, compilari fecimus; et tibi sub Bulla nostra duximus destinandas : quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eis solemniter publicatis, absque ullo scrupulo dubitationis utaris, et ab aliis recipi facias, tam in judiciis, quam in scholis.

Honorius Papa III, Bononi. Episcopo, (a).

CAPUT II.

Noverit Fraternitas tua, quod Nos in Basilica principis Apostolorum, præsente Reverendissimo in Christo filio nostro, illustri Romanorum imperatore et semper Augusto, in celebratione missarum, postquam capiti suo imposuimus imperii diadema, de con

jubeat Tancredo hanc constitutionem Bononiæ publicare est, quia Potestas et populus Bononiensis sese junxerat foedere cum Othione Imp. Ideo Innocentius III, sub poena excommunicationis et Scholarum translationis, desistere jubet populo Bononiensi, Epist. 79, lib. 2, qua in pertinacia contra Sedem Apostolicam remanserat, licet antea Otho ab Innocentio III, depositus, et in ejus locum suffectus Fridericus fuisset.

(a) Hæc Constitutio scripta est Episcopo Bononi., Henrico dalla Fratta, et quæ refertur in cap. Noverit, 49, de sent. excommun., in qua tamen nulla fit mentio Friderici. Hujus episcopi Bononiensis intererat bona ecclesiæ suæ confirmari, quorum jus in dubium revocabatur, ut scribit abbas Urspergensis, et ipse Honorius Epist. 572, qui ut refert Bzovius ad ann. 1218, num. 2, consuetudines contra libertatem Ecclesiæ a Bononiensibus, Spoletanis, Narniensibus, Ferrariensibus, villæ Medianæ, et montis Falisci civitatibus temere editas, concessiones quoque, ac donationes patrimonii sancti Petri irritas esse decrevit. Civitas equidem Bonaniensis, et fere omnes civitates, quæ ad Ecclesiam pertinent, rebellarant, et vexillum in quo majusculis litteris erat descriptum, LIBERTAS, fecerant, ut refert Anonymus in vita Gregorii XI, edita per C. V. Franciscum Bosquetum, ex bibliotheca Fuxensi. Othone vero imperatore mortuo, Fridericus imperium ab Honorio per abbatem Fuldensem Romam missum impetravit, tum deinde inunctus est, et coronatus ca conditione, ut libertatibus Eccle

sensu fratrum nostrorum (a) accensis candelis, excommunicavimus ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, omnes hæreticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, et fautores, receptatores, et defensores eorum; necnon et qui de cetero servari fecerint (b) statuta edita, et consuetudines, vel potius abusiones introductas contra Ecclesiæ libertatem, et nisi ea de (c) Capitularibus infra duos menses, post hujus publicationem sententiæ, fecerint amoveri. Item excommunicavimus statutarios, et scriptores statutorum ipsorum, necnon potestates, consules, et rectores, et consiliarios locorum, ubi de cetero hujusmodi statuta, vel consuetudines editæ fuerint, vel servatæ : necnon et illos qui secundum ea Capitularia præsumserint judicare, vel in publicam formam scribere judicata.

Fridericus Imperator, cunctis quos Clementiæ nostræ regit imperium (d).

CAPUT III.

Ad honorem Dei omnipotentis, et Ecclesiæ sanctæ Dei, die quo de manu sacratis

siæ restitutis, investituris et electionibus episcopatuum renunciaret, terrasque in Sicilia juris ecclesiastici redderet.

(a) Candelis accensis. Nec id apposuit Raymundus in dicto cap. Noverit, quibus verbis tangit formam et modum majoris excommunicationis, de qua Matthæus Paris sub Celestino II, anno 1143, et concilium Lemovicense II. Quæ quidem refertur in can. debent. 2, q. 3. Idemque observavit Innocentius IV, adversus cumdem Fridericum II, in Concilio Lugdun. 4, et antea Alexander III, cum ageretur de pace inter ipsum et Fridericum Ænobarbum: Papa excommunicavit eos qui pacem infringebant; et sicul hæ candelæ extinguuntur, sic corum animæ æternæ visionis lumine priventur: cumque candela essent projectæ de manibus, Imperator alla voce cum aliis fiat, fiat, exclamavit, ut refertur in Chronico Romualdi Salernitani. Vide quoque Cæsarium lib. 2, cap. 9, de Lupoldo Wormatiæ episcopo, qui eo dementia venit, ut sicut fautor Philippi, in diversis locis Innocentium III, ardentibus candelis excommunicaret.

(b) Statuta et Consuetudines. Similiter scribit Honorius Episcopo Ferentino, et conqueritur de statutis a populo Pisano editis, quæ sub pœna excommunicationis e Capitularibus civitatis eradi jubet in cap. gravem. infr. de sent, excom. quamvis antea fuissent correcta a legatis Apostolicæ Sedis a Celestino III, missis, et quæ sine dubio Pisani in priorem statum contra Ecclesiæ libertates restituerant, ut clare patet ex Epist. 559. Innocentii III, ad Archiep. clerum, et cives Pisanos, lib. 1, Registri.

(c) Capitularibus. Capitularia sunt libri civitatum quibus decreta, statuta, et consuetudines inserun

simi Patris nostri Honorii III, Summi Pontificis, suscepimus imperii diadema, leges edidimus, quas præsenti pagina fecimus annotari (e). Hac edictali lege irritamus, et præcipimus irrita nuntiari omnia statuta et consuetudines, quæ civitates vel loca, potestates, consules, vel quæcumque aliæ personæ contra libertates Ecclesiæ, ac personas ecclesiasticas edere, vel servare tentarunt, adversus canonicas vel imperiales sanctiones; et ea de capitularibus suis mandamus infra duos menses post hujus publicationem edicti penitus aboleri, et si de cetero similia attentaverint, ipso jure decernimus esse nulla, et eos sua jurisdictione privatos; necnon locum ubi deinceps talia præsumpta fuerint, banno mille marcharum præcipimus subjacere. Potestates vero, consules, rectores, statutarii, et scriptores dictorum statutorum, necnon consiliarii locorum ipsorum, et qui secundum statuta et consuetudines memoratas judicaverint, sint ex tunc ipso jure infames; quorum sententias, et actus alios legitimos statuimus aliquatenus non tenere qui si per annum hujus nostræ Constitutionis inventi fuerint contemptores, bona eorum per totum im

tur; et ita Glossa interpretatur recte apud Gregor. Vox est nova, ut quidam existimarunt. Capitula tamen et Capitularia pro eodem sumi promiscue notat Lexicon Papiæ, et probatur ex cap. 143, lib. 1, Capitular. Caroli Magni: Per capitula nostra in toto regno mandavimus, Tomo II. Conciliorum Sirmondi, tit. de Synodis, et de capitularibus quæ in iisdem edita feruntur. Yvo Carnot. Epist. 171, librum capitulorum regalium citat: Alii capitulum cum Capitolio confundunt: Palladius de monachis Agyptiis, τα καπιτώλια τῶν μοναχῶν vocat; Itali Capitol, et inde consules Tolosani sub Capitolinorum, et capitularium nomine passim in veteribus actis reperiuntur.

(d) In hac compilatione adjecta est Constitutio Friderici, quam laudavit et confirmavit Honorius, utpote in utilitatem omnium Christianorum editam, qua exsequitur sibi ab ipso Honorio præscripta; cujus pars refertur in auth. Cassa, C., de sacros. Eccles. et alibi: lata est præcipue contra Hæreticos Gazaros, Patarenos, Leonistas, et alios, auth. Gazaros, C. de Hæretic., atque etiam contra civitates, potestates, et consules, a quibus Ecclesiæ libertates infringebantur. Et licet quædam statuta æquitate juris nitantur, quia tamen citra Ecclesiæ auctoritatem condita sunt, nullius sunt momenta, cap. Ecclesia. de constitut.

(e) Hac Edictali. Edictum, vel lex edictalis idem est, quæ omnes populos adstringit, L.3, C. de legib.. Hanc cito legem Fredericus contempsit, et ingratus contra ipsum Honorium cervices erexit, ac post contra Gregorium IX, et postremo contra Innocentium IV, qui eum in Concilio Lugdunensi IV, solemniter excommunicavit, idque exemplo Friderici Enobarbi patris sui, qui pacem cum Alexandro III,

perium mandamus inpune ab omnibus occupari, salvis omnibus nihilominus aliis pœnis contra tales in Generali Concilio promulgatis.

Capitulo Constantinopolitano (a).

CAPUT IV.

Ut præteritæ contentionis decisa materia, futuris litigiis occasio amputetur, præsenti authentica statuimus, ut expensæ necessariæ, quas capitulum Constantinopolitanum, vel ejus nuntii, vacante sede, pro electionis negotio fecerint, de bonis Patriarchatus fiant totaliter, vel reddantur, dummodo (b) ipsi bona decedentis Patriarchæ non occupent, vel usurpent.

Episcopo et cantori Cabilonensi (c), et abbati de Firmitate (d), Cabilonensis diœcesis.

CAPUT V.

Ex parte venerabilis fratris nostri (e) episcopi Eduensis fuit propositum coram

initam ruperat. Tantum vero odium fuit dicti Frederici II, adversus Ecclesiam, ut primogenitum suum Henricum in carcerem posuerit: et hoc_ut aliqui dicunt (refert Ptolemæus Lucensis in Genealogiis) quia Henricus favebat Ecclesiæ, quam dictus Fridericus persequebatur, in quo carcere decessit.

(a) Hoc caput scriptum est capitulo Constantinopolitano. Honorius præteritam contentionem circa electionem patriarchæ tangit. Verba, Dræterite contentionis, etc. ommissa sunt a Raymundo in cap. 45, de elect. Post obitum Thomæ primi patriarchæ anno 1211, magna et longa dissensio fuit inter capitulum ecclesiæ Constantinop. et Venetos, ac alios qui jus electionis prætendebant. Lis autem inter archiepiscopum Heracliensem, ut vult cap. 6 Compilationis 4, (non Eradiensem, ut est in editione Gregorii) et L. Plebanum sancti Pauli Venetiis. Imo inter alios plures tumultuarie electos fuit, ut docet Innocentii III Registrum, pluribus locis; in favorem tamen cujus decisa fuerit non invenitur. Illustris Apamiensis Episcopus ad annum 18 Innocentii III, nu. 12, vuit neminem ex illis electum fuisse, sed alium quempiam nomine Matthæum, ex eo quod Robertum imperatorem, quinquennio post, à Matthæo Patriarcha coronatum fuisse referat ex quodam chronico MS., cujus tamen nulla mentio inter patriarchas Constantinopolitanos sit a chronologis. Imo ab anno 1222, quo Robertus imperator Constantinopolitanus receptus fuit, nullum alium præter Germanum II, usque ad Methodium, sub Balduino imperatore, patriarcham fuisse comperimus.

(b) Dummodo. Bona decedentis episcopi a capitulo futuro episcopo reservari debent, custodia enim clero, sive capitulo datur; Can. hæc hujus., 12, J. 2 aut si clerus, vel capitulum non sit, Metropolitanus curam habet, Can non liceat, ead., vel potius œconomus constuitur, cap. cum vos, in 1 Compi

nobis, quod canonici Eduenses propriis commodis inhiantes (d), præbendarum numerum ab antiquo in ecclesia Eduensi statutum, licet non sint ejus diminuti redditus, restrinxerunt, ut sic in temporalibus magis abundent, dum ea, de quibus valet sustentari canonicorum numerus consuetus, tali prætextu nituntur in augmentum convertere præbendarum: et in facti sui tuitionem, super hoc confirmationis a nobis dicuntur litteras impetrasse in communi forma. Nolentes igitur divini numinis cultum hujusmodi occasione in Ecclesia ipsa diminui, sed potius augmentari: discretioni vestræ mandamus, quatenus si præmissis veritas suffragatur, antiquum numerum facientes auctoritate nostra servari, præbendas quas a tempore ultimi statuti inveneritis in Ecclesia memorata vacantes, non obstante aliqua constitutione super hoc a Canonicis ipsis facta, vel confirmatione hujus a nobis ab eisdem obtenta, personis idoneis, cum consilio ejusdem episcopi, sublato appellationis obstaculo, conferatis.

latione, de offic. el potest. prælat, et extra. eod. siquidem in omnibus ecclesiis œconomum præfici decrevit Concilium Chalcedonense, in Can. quia in quibusdam, 89, d.

(c) Cabilonensi episcopo. Durando, vel Duranno, qui sedit ab anno 1213, usque ad annum 1223, et sepultus est in ecclesia Firinitatis. Durannum vocat Honorius noster in rescripto MS., apud Severtium, in Rainaldo archiepiscopo Lugdunensi.

(d) Abbati de Firmitate. Hugoni, vel Petro. Abbatia ista est ad Gronam, vulgo, La Ferté sur Grone, fundata in diœcesi Cabilonensi, anno Christi 1113.

(e) Episcopi Eleensis. Gualteri secundi, 56 Episcopi Eduensis, qui vixit usque ad annum 1223, vel Guidonis Vergeyi, 57 Episcopi. Verissimile tamen est hunc este Galterum 2, qui valde pius erat, et in expeditione Saracenica, et adversus Albigenses fuit, et qui auno 1221, confirmavit numerum 30 canonicorum in ecclésia Belnensi.

(f) Numerum præbendarum. Clericorum numerus nec augeri, nec minui debet absque rationabili causa, cap. cum Martinus, eod.; debet esse certus, cap. quoniam, de vita et honest., sub eadem matricula, ἐκ τοῦ καταλόγου τοῦ ιερατικοῦ, id est, er matricula sacerdotali, Can. 7, Apostol., sub eodem habitu, quem novelle Justiniani to yiov Gua vocant. Salvianus, sancti nominis habitum. Ratio autem hujus cap. congruit cum novella 3, quæ est de numero Clericorum in ecclesia Constantinopolitana, quos sub eodem schemate vivere jubet. Cavendum ne fiat numerus ultra facultates Ecclesiæ, cap. 2, de institut.; in 2 compilatione, ne penuria vagari cogat; Can. 118. Concil. Aguisgran. sufficit ut numerus statutus compleatur, cap. in Ecclesia, de institution.

Abbati, et Conventui monasterii

Dolensis (a).

CAPUT VI.

Cum olim super petitione proventuum ecclesiarum in quibus vestrum monasterium jus obtinet facienda, inter Priores, et capellanos ipsarum, Bituricensis dioecesis, quæstio coram felicis memoriæ Innocentio Papa, prædecessore nostro, fuisset diutius exagitata; tandem ipse hujusmodi quæstionem sopiens providendo determinavit, quid priores, quidve perciperent Capellani, sicut in ejus litteris factis super provisione hujusmodi evidenter apparet. Sed quidam Capellani ecclesiarum ipsarum, occasione statuti Concilii generalis, quo dicitur, ut provisio congrua per parochialium ecclesiarum presbyteros, non obstante patroni consuetudine assignetur, provisionem eamdem, sicut asseritis, infringere moliuntur. Quum ergo generali statuto non tollatur provisio specialis, nos de consensu Fratrum nostrorum provisionem jam dictam auctori

(a) Abbati, et conventui Dolensi. Dolense, vel Burgidolense celebre Monasterium dioecesis Bituricensis, ordinis sancti Benedicti ad Angerim, vel Indrum, vulgo Bourdeols, vel, Bourgdieux, fundatum ab Ebbone sub Carolo Simplici. Auctor vitæ sancti Genult cap. 7, lib. 2, in Biblioth. Floriac. Ivo, Epist. 78.

De Jure patronatus ecclesiarum quarumdam diœcesis Bituricensis lis diu exagitata inter priores et Capellanos sive Rectores, quos Sacerdotes Parochiales vocat Innocentius III, in cap. exstirpandæ 30, de Præbend., ac abbatem et conventum Dolensem coram dicto Innocentio fuit, ut ipse Honorius notat: ecclesiarum nempe sancti Germani, et Mariæ Parvæ in Burgo Dolensi, juxta civitatem Bituricensem, in quibus præsentationem capellanorum pertinere respondet Innocentius, Epist. 124, lib. 3. Nec solum contentio erat inter abbatem et conventum ex parte una, et priorem et capellanos ex alia; sed etiam inter priores et capellanos, propter ecclesiarum temporales proventus, et congruam portionem, pro quibus prior coram abbate, capellanus coram archiepiscopo respondebit, ut in dicta epistola continetur. Nec tamen sub Innocentio lis omnino decisa fuerat: quippe capellani, seu presbyteri propter exiguam portionem conquerebantur, favente eis concilio Lateranensi sub eodem Innocentio, Can. 32, qui refertur in dicto cap. exstirpandæ. Et hic ratio singularis contra capellanos affertur, nempe consuetudinis contra jus generale, quod speciali non derogare respondet, in favoris singularis erga Dolense Monasterium testimonium; quod vulgare non est maxime quia, in dicto can. 32, Innocentius omnem consuetudinem contrariam condemnat. Sic hoc monasterium magnis privilegiis ditatum videmus ab codem Innocentio, Epist. 141 ejusdem libr. quæ non censentur abrogata per legem ge

tate Apostolica roborantes, districtius inhibemus, ne quis illi occasione prædicta contra ire præsumat.

Potestati, et populo Paduano. (a)

CAPUT VII.

Sicut est auribus intimatum, primo, reverentia divinarum et humanarum constitutionum posthabita statuitis, ne quis super decimis respondeat coram judicibus a Sede Apostolica delegatis; ac demum, quia super talentum plumbi sedens iniquitas semper de malo in deterius corruit, adjecistis, ut nisi episcopus et clerus civitatis vestræ, intra quadraginta dies, postquam is quem contigerit in vestrum rectorem assumi, regimen ipsius civitatis juraverit, se vestris obligaverint constitutis, ex tunc eis ipsa statuta non prosint, nec eos banna publica tueantur : excogitata malitia id agere satagentes, ut si se statutis hujusmodi alligaverint, ecclesiasticæ libertatis expertes, publicis oneribus mancipentur ut laici; si vero se illis noluerint obligare, pateant periculo personarum

neralem, cap. sane, de privileg., quia tamen aliquatenus damnosa videntur. Raymundus hoc cap. iu sua compilatione omisit.

(a) Potestati, et populo Paduano. Pleræque civitates Italiæ, excusso Imperii jugo, sibit duces et prætores constituerant, quos podestà Italico verbo vocabant, inter quas fuit Patavium. Inde frequens mentio apud auctores illius seculi, ut apud Innocentium III. et Clementem IV. Hanc vocem Græci recentiores sibi propriam fecerunt. Gregoras, lib. 5, cap. 7. Codious, de offic. aulæ Constantinop. Curopalates vocat ποτεστάτος Γεννουίτων, Potestas Genuensium. Magistratus hic, qui altis Consul, ut Pisanis nominatur, a Venetis átos, id est, curator, ut notat idem Gregoras lib. 4, VOcatur Podestà, eo quod summa jurisdictio penes hunc sit constituta. Sumitur et pro omni magistratu publico, quem Potestatem summam etiam vocat Salvianus lib. 5; Potestatem terrenam, can. sacerdotibus, et Can. magnum 11; q. I. Cognitorem sæculi, can. si quis ex fratribus, ead. Sic quoque forum seculare unico nomine, curia, vulgo dicebatur, can. si quis sacerdotum, et passim, ead.

Honorius conqueritur in hoc cap. quod ad regimen civitatis, quemdam hæretica pravitatis suspectum assumpserint, et illis injungit, ut statutum divino et humano juri contrarium e capitularibus tollere infra quindecim dies procurent suspectus erat admodum populus Patavinus Ecclesiæ Romanæ ob multa beneficia quibus se Friderico II. devinctum esse existimabat. Namque illic imperator diutius sedem fixerat, et constitutiones multas civitati perutiles ediderat, ut episcopus Apamiensis, ad ann. 1224, cap. 1, annotavit; etiam contra hæreticos, ut constat ex Epist. Petri de Vineis 25, lib. 1. Imo insigne Gymnasium Bononiense Patavium transtulerat, eo quod Bononienses ad obedientiam Honorii propensiores essent. Pa

et rerum, utpote a beneficio publicæ defensionis exclusi. Certe vix possumus credere diabolicas adinventiones hujusmodi a vobis, quos de fidei puritate toties commendari audivimus, processisse. Non nos fallit opinio quod aliquis extraneus his temporibus regimen vestræ civitatis obtinuit, qui secum afferens fermentum hæretica pravitatis, illo vestræ sinceritatis azyma fermentavit. Monemus ergo universitatem vestram, rogamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, et per Apostolica scripta mandamus, quatenus hujusmodi morbo dum novus est, salubriter occurrentes, nec patientes maculam tam grandem, tamque saluti vestræ contrariam in gloria vestra poni, prænotatum statutum, quod divino et humano juri obviare cognoscitis, infra 15 dies post susceptionem præsentium de Capitularibus vestris penitus abradatis, illo, vel simili de cetero non usuri.

Archiepiscopo Mediolanensi (a).

CAPUT VIII.

Ex parte venerabilis f. n. (b) Suanensis Præpositi, et quorumdam aliorum Canonicorum tavini soliti fuere res Ecclesiasticas nihili pendere sic anno 1282. Senatus Patavinus (Ancianos vocat Clemens IV) uno tantum denario, quem Grossum vocant, ministros Eccelsiæ estimavit, cum sanxit, ut si quis clericum interficeret, unico grosso teneretur, ut scribit Jacobus Cavaccius lib. 3, Cœnobii sanctæ Justinæ.

(a) Archiepiscopo Mediolanensi. Henrico Settario Mediolanensi, 95 Archiepiscopo, ex Basilica Metropolitanæ Cymiliarcha, in maxima cleri dissensione ab Honorio nostro creato, ut referunt Acta D. Caroli Borromei.

(b) Saonensis præpositi. Sic in uno m. s. in alio, Episcopi. Lege, Suanensis : Suana apud Ptolemæum lib. III, cap. 1, hodie nomen retinet, et subest archiepisc. Senensi in Thuscia. Tempore Honorii III, erat in provincia Romana.

Statutum erat Novariensis ecclesiæ suffraganeæ Mediolanensis (de Novare, en Lombardie) ut esset certus numerus canonicatuum, seu præbendarum sacerdotalium, juxta cap. in Ecclesia, de institut. Habet unaquæque ecclesia suas leges pro locorum et consuetudinum varietate, can. Catholica, d. II, in his scilicet de quibus nihil certi divina Scriptura statuit, can. in his, cad., præsertim si Apostolica auctoritate fuerint firmatæ.

(c) Certus numerus sacerdotum. Quibusdam præbendis annexum est sacerdotium. De his in cap. dilecto, de testib.; cap. constitutus de concess. prœbend. Aliis diaconatus, aliis subdiaconatus Epist. 275, lib. I, Innocentii III. Aliis nullus ordo annexus est, cap. 27, de præbend, in 6; Innocentius epist. 177, lib. I, et, epist. 21, lib. 14, et illi cogendi sunt ad ordines, cap. cum in cunctis, § inferiora, de ætat. et qualit., hi vero minime: licet alias disputatum fuerit, an omnes canonici generaliter, ubi non ligantur statuto, ad ordines sacros promoveri debeant. Glossa in cap. quæris. de ætat.

Novariensium, fuit auribus nostris intimatum, quod cum in ipsorum ecclesia, per te, auctoritate nostra fuit statutum, ut sit (c) certus numerus sacerdotum, ita quod si locum sacerdotis vacare contingeret, non substitueretur alius quam sacerdos, vel talis, qui (4) cito in sacerdotem promoveri valeret, et nos statutum hujusmodi postmodum duximus confirmandum : nuper bonæ memoriæ A. cantore Novar. qui sacerdos fuerat viam universæ carnis ingresso, cum vellent ad præbendam ipsius, inhærentes statuto hujusmodi, eligere sacerdotem, et sic convenissent in Hugonem Missum, virum utique vitæ laudabilis, et conversationis honestæ, qui cum sit diaconus cito possit ad sacerdotium promoveri, venerabilis f. n. Novariensis episcopus Jo., nepotem suum, alias magnis redditibus abundantem, constitutum in minoribus ordinibus, occasione cujusdam receptionis olim factæ de ipso a quibusdam concanonicis eorumdem, investiens de nominata præbenda, eum fecit auctoritate propria in ipsius possessionem induci; et ut eis volentibus sacerdotem eligere viam præcluderet eligendi, eos si ad et qualit. dubitat, et tandem concludit cogendos eos esse, quoties utilitas, vel necessitas ecclesiæ exigit, non alias, can. 1, 2, et can. ubi, et can. ult 74, d. Addit dictum cap: Quæris, aliud quod est unicum, et juri contrarium; per beneficiorum amissionem eos esse cogendos; et ex his probatur verum esse, quod Tancredus annotavit ad finem Tertiæ Compilationis, hoc, et alia quædam capitula, quæ Raimundus suæ compilationi adtexuit, spuria esse, et nunquam ab Innocentio III edita; erat enim magnus Jurisconsultus, idque ex ejus proprio ore se accepisse refert. Concilium Tridentinum can. 12, sess. 24, ultra progreditur, et dimidiam canonicorum partem ad sacerdotium, alteram ad diaconatum, vel subdiaconatum adstringit, sub pœna amissionis fructuum præbendarum, non vero beneficii, quod tamen usu receptum fuerat: imo Declaratio Cardinalium addit, quamvis ordo sacer sit annexus canonicatibus et præbendis, eum qui promoveri neglexerit, privari quidem voce Capituli, sed non distributionum quotidianarum perceptione.

(d) Cito. Honorius verbum Cito, interpretatur late sumptum, non in puncto temporis, in momento in articulo, ἐν ῥοπῆ vel, ut ait Pollux, ὡς ταχιστα, quam celerrime, sed év máta pro latiore temporis spatio, l. penult. de condict. triticaria. Nam celeriter, antequam aliquod damnum contingat, interpretatur glossa in cap. presbyterorum, de reb. Eccles. alien. et pro biennio sumitur in cap. potuit., de locato. Ita etiam verbum, mox, cum temperamento accipitur, veluti ad triduum, L. cum specialis, C. de judiciis., L. si ubi., C., de error, Advoc. vel ad decem dies in L. promissor. de constit. pecun., vel infra triginta dies Accursio, in auth. de mand. princip., § sed et suscipientes, vel cum primum facultas se obtulerit. L. 2, § item confestim. ad Trebell. Quandoque usque ad an

« ÖncekiDevam »