Sayfadaki görseller
PDF
ePub

consuetudine locorum, quæ huic adversatur sanctioni; nisi talia sunt navigia (a), quæ piraticam exerceant, quæ sint nobis, vel christiano nomini inimica. Transgressores autem hujus nostræ constitutionis bonorum publicatione mulctentur, et si res exegerit, eorum audacia juxta mandatum nostrum modis aliis compescatur (1).

TITULUS IV

DE POSTULATIONE PRELATORUM (2). Archiepiscopo (b) Calaritano.

CAPUT I.

Etsi unanimiter vota vestra concurrerint ad ven. f. n. (c) Suellen. episcopum in ec

liorem sinum redderet, nec caruisse rem successu quidam scribunt. Gregor. Turon. cap. 2, de glor. Martyr., in Adriatico mari id ab Helena factum fuisse scribit; sed mendose legitur Adriaticum, pro, attalicum, cujus iter rectum a Palestina ad Constantinopolim erat, et contra Adriaticum mare longissimo intervallo distabat; nam et in editionibus Gregorii multi errores quotidie a viris doctis deteguntur.

[ocr errors]

Quod autem Gothofredus dictam L. &woIĘ, non de publicanis, sed de servis publicis civitatum, et insulanorum vult interpretari, nimium sibi blandiri videtur. Hæc enim vox, onuóstos, non magis ad hos, quam illos pertinet, ut non οἰκοῦντι, verum τῶν οικούντων intelliguntur, contra Matiani verba ὑπὸ τῶν δημοσίων τῶν τὰς Κυκλάδας νήσους οικούντων. Et quid clarius quam jus hoc publicanorum fuisse circa insulas, siquidem publicani omnia naufragorum sibi et fisco arrogabant, quod tamen eis interdictum fuit, ut constat ex L. interdum., § si propter, de publicanis, et L. 3, et 21, de acquir. possess., L. 44, de acquir. rer. domin., L. 1, 3 et 4, de incend. ruin., et aliis plerisque locis, ubi tota quæstio est de publicanis, nusquam de servis publicis insularum in tantum enim excreverat avaritia publicanorum, ut sæpius ab imperatoribus coërceri debuerit, quia in illis locis ad littora et syrtes collocatis, ubi nec tribunal, nec judices erant, majorem delinquendi occasionem sumebant. Inde publicanos dictos quidam asserunt, non tam quia τὰ τέλη τὰ δημόσια, id est vectigalia publica exigebant, quam quia publici quasi Chattaim Hebraice, hoc est peccatores κατ ̓ ἐξοχὴν dicti fuerint, quasi imprimis prae aliis publicandi, hoc est publico supplicio afficiendi, ut notat Waserus Lib. I, cap. 18, de nummis. Ideo hæc latrocinia repressa sunt L. 5, C. de naufraguis, L. si quis navicularius, et L. ult. Cod. Theodos. eod. Vide Dionem Chrysost., orat. 7. Quod si nomen, servi publici, adeo placet Gothofredo, inelius dixisset servos publicos, de quibus loquitur, servos publicanorum fuisse, ut in L. 1., § familiæ, et L. XII, § 2, de Publicanis.

(a) Nisi talia sint navigia. Piratarum naufragiis legem Rhodiam non favere declarat Fridericus hac constitutione, quales sunt Bagaude, vel Bacaudæ, Koupaápto: Niceta, Cosaki Turcis, Saraceni Arabibus, et alii, de quibus late ad titul. de raptor. apud Gregor., qui omnes christiani no

clesiæ vestræ archiepiscopum eligendum, quum suæ alligatus ecclesiæ liberum non habeat sine nostra permissione volatum, electionem de ipso factam, tanquam contra canones minus licite attentatam, de consilio ff. n. duximus irritandam, quum eligi nullo jure potuerit, sed potius postulari. Volentes tamen, quantum cum Deo possumus, desideriis vestris benigno favore occurrere, dil. ff. II. subd. et R., capellanis nostris, Ap. Sed. leg., duximus injungendum, ut et vota vestra circa ipsum exquirant, et persona merita vice nostra examinent diligenter, eumdem ad nos cum litteris suis rei veritatem continentibus destinando, ut si idoneus repertus fuerit disponente Domino et ipsi, et ecclesiæ vestræ utiliter provideatur.

minis hostes, imo et omnes piratæ, quos hostes gentium, nationumque omnium vocat Tullius, 5, in Verrem, et lib. III, de Offi. Caius, in L. in rebus Commodati. et in L. III, Naulæ, Caupones, etc. hac constitutione bonorum publicatione multantur. Qui ex naufragiis quicquam rapuerint, in quadruplum rapta reformare, id est reddere jubet Wisigothorum 18, Lib. VII.

(1) Loi civile recevant la sanction du Droit canonique. V. supra, in Proleg. Cf. sur les Aubains et leur condition daus le passé: Bonfils, Demangeat, Sapey, Soloman, et autres. Voy. aussi notre Thèse de licence (Horoy).

(2) Le titre de Postulatione n'existe ni dans la Compilatio prima, ni dans la secunda, ni dans la quarta; mais il a été introduit dans la tertia et forme le tit. V des Décrétales Grégoriennes.

(b) Hoc caput scriptum est in duobus MSS. episcopo Carlatanensi, vel, Calatanensi: in alio, capitulo Cabaritano, melius in vulgata editione Raimundi Calaritano. Agitur enim in hoc cap. de electione, vel postulatione archiepiscopi Calaritani in Sardinia, Cagliari.

(c) Suellensem. Raimundus, Sutriensem, male. Sutrinus enim et Nepesinus episcopatus uniti sunt provincia romanæ in Thuscia. Suellis olim civitas episcopalis Sardinia, nunc oppidulum, cujus episcopatus unitus est archiepiscopatui Calaritano.

Cassatur in hoc cap. electio in episcopum de persona episcopi Suellensis; quippe episcopus eligi non potest, quum jam alligatus et addictus sit ecclesiæ suæ, et tantum postulationis via conceditur, quæ soli summo Pontifici est reservata, idque institutione divina, utpote vicario Christi, ut Innocentius scribit in cap. inter. de translat. episc. Ait enim sine difficultate hujusmodi conjugium non posse dissolvi, additque ex consuetudine, quæ est optima legum interpres, id fuisse Sedi Apostolicæ reservatum, Epist. 323. Lib. I. Primitus quidem ex multorum episcoporum judicio κρίσει πολλῶν ἐπισκόπων, δίχα συνόδου τελείας, id est absque perfecta synodo, inquit Can. 14, Apost. Nec valere aliter docet Can. 16, Synodi Antioch. et ideo ait Honorius, liberum non habeat sine nostra permissione volatum. Vox, Volatum, notanda, ut in cap. nisi in fi. infr. de renunciat. Alii psтábao, id est, transitionem vocant, alii invasionem, et episcopus in aliam ecclesiam transiens, invasor et raptor dicitur, d. Can. 16, Synodi An

Nation, et Agrin. Episcopis (a).

CAPUT II.

Duabus postulationibus, una videlicet de Ven. f. n. (b) Cenad., reliqua vero de ven. f. n. (c) Nitrien., episcopis in (d) Strigon. ecclesia celebratis, quum nullam eorum invenerimus esse canonicam, et in tanta contradictione non consueverit fieri postulatio, quæ si etiam concorditer fieret, plus gratia, quam jus requirit admitti, neutram de f. n. cons. duximus admittendam.

tioch. Utitur enim verbo upanážot tòv Opovóv, id est, sedem arripuerit. Volare, et incolare significant eripere et auferre, L. 6, ff. de incend. ruin., atque etiam furari apud Festum ; Lucanus Lib. VÍ :

Quod corpore magni

Projecto rapiat, quod Cæsaris involet artus. Per Involates, latrones intelligit Sidon., Epist. 7, Lib. IX. Postulatio adversatur juri communi, et ideo concordi omnium calculo fieri, et subscrip. tione firmari debet, Cap. 3 et 4, hoc tit. ext., adeo ut si concurrat postulatio cum electione, duplo major debet esse postulantium numerus, cap. Bona eod. In eo autem maxime differentia est, quod postulatio ex mera liberalitate superioris pendeat, nec ante jus illum acquirat, Cap. 5 eod.

(a) Omnes MSS. male ponunt epigraphen. Legendum Vacciensi, et Agriensi episcopis. Hi duo Episcopatus sunt in Hungaria, suffraganei Strigoniensis archiepiscopatus. Agriensis est hodie sub Turcarum imperio.

(b) Cenadiensi. Cenadiensis, vel Canadiensis episcopatus Hungariæ Transdanubianæ sub archiepiscopo Colocenci vulgo Chonad.

(c) Nitriensi. Episcopus Nitriensis, vel, Litriensis, Hungariæ regni cancellarius, sub Strigoniensi Archiepiscopo.

(d) In Strigoniensi ecclesia. Strigoniensis archiepiscopatus hodie, Gran, regni Hungariæ primas, et legatus natus Sedis Apostolica: Strigonio a Tureis occupato nune Tirnaviæ, vulgo, Dirne, residet.

(1) Le titre de Electione est le 4e de la Compilatio prima et le 6 des Décrétales Grégoriennes.

(e) Electo Lugdunensi. Historiæ hujus capitis nec vola, nec vestigium apud Paradinum, Rubium, Severtium, Chenu, et Robertum, ecclesiæ Lugdunensis scriptores. Equidem refert Severtius ex archivis Cartusianis MSS., Joannem II, archiepiscopum Lugdunensem sub Celestino III, jam ævo gravem, officio curæ pastorialis renunciasse, retentisque insignibus jussu Sum. Pontificis,in celebri Clarævalis coenobio sacræ contemplationi sedulo vacasse; sed quid hoc ad Honorium nostrum? inter quem et dictum Celestinum Innocentius III (qui famosum caput Cum Martha, de celebrat. miss., dirigit huic Joanni in Claravalle degenti) 23 annos sedit. Quid ergo dicemus? Corrupta est epigraphe hujus cap., ut et capitis 2, ex litteris, de consuet., et reponendum est: electo Lundensi archiepiscopo Daniæ, et ab Innocentio III, anno 1201, primatu Sueciæ honorato. Historia Danica testantur magnum illum

TITULUS. V

DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE (1). Electo Lugdunensi (e).

CAPUT I.

Quum post petitam instanter, et demum obtentam ven f. n. quondam Lugdunen. archiepiscopi cessionem, vota canonicorum Lugdun. in te tunc ipsorum præpositum concorditer convenissent; quia tandem examinato, sicut decuit, processu electionis tuæ, invenimus eam post publicationem consensuum, et collationis tractatum, aliquandiu fuisse protractam, assensumque tuum priusquam electus fuisses, requisitum, electionem eamdem, ex ipsius duntaxat inordinato processu,justitia cassavimus exigente.

archiepiscopum Lundensem, Andream Sunonis, anno 1222, sub Honorio nostro, morbo, sive impetigine potius, quæ haud facile curationem admitteret, implicitum, vitæque jam saturum, ultro se munere suo abdicasse, et semotum a populi frequentia, insulam Istoam apud Scanenses, in medio dulcis aquæ lacu amoeno sitam, quieti huic suæ locum elegisse. Sed quis electus iste fuerit post eum, dubium est. Erici regis Chronicon post Andream ponit Petrum Saxonis, quem quidam volunt esse filium Saxonis Grammatici, Andreæ coætanci, alii fratrem Andreæ, et vicem ejus supplevisse, et administratorem tantum archiepiscopatus fuisse quamdiu vixit, ob reverentiam tanti viri dicunt. Hunc Petrum non fuisse verum archiepiscopum convincunt quoque historia Danica, dum tradunt Uffonem subrogatum in locum Andreæ antea defuncti, nulla facta mentione Petri, quamvis eodem anno Andreas et Petrus obierint, ex Erici Chronico. In his tenebris si quis conjecturis locus est, videtur dicendum præpositum istum ecclesiæ Lundensis, cujus hic electio irritatur, electum fuisse a capitulo Lundensi post cessionem Andreæ, et ante administrationem Petri: Huic conjecture quodammodo adstipulatur dicti regis Chronicon, dum ait, Petrum factum archiepiscopum anno tantum 1224, duobus annis post cessionem Andreæ, quo medio tempore potuit fieri electio hujus præpositi, cujus, utpote nullæ, non meminit Ericus rex in suo chronico, quod admodum breve est, et summa tantum rerum capita attingit. Qui cedere vult episcopatu, non id propria auctoritate potest, sed licentia Summi Pontificis; atque hanc instanter et importune debet petere, ait hic Honorius. Ita Innocentius III, in cap, nisi, de renunciat., Quia in postulando cedendi licentiam institisti: nec enim sponte et libere cessio fieri debet, propter vinculum spirituale, cap. quum inter. de elect., alioquin sponte cedentem sui ipsius furtum facere dicendum, æque ac de adscriptitiis et conditionalibus ait L. quum satis, C. de agric., et censit., nec id fieri debet sine justa causa a Summo Pontifice examinata, et probata; quia tunc satius est non præesse, quam non prodesse, et dummodo nulla pravitas in cessione reperiatur, ait Innocentius III, Epist 151, Lib. I, ex qua notandum etiam cessionem non minus admitti in electo, quam consecrato, dummodo electio confirmata fuerit, quia tunc matrimonium spirituale contractum est, dicto cap. inter.

Abbati Stirpen. (a) et ejusdem loci de Exidolio (b) prioribus Lemovic. Dioec.

CAPUT II.

Quum bonæ memoriæ, et infra. Sane ne quis forte causetur capitulum Sancti Juliani (c) Lemovicen. dioec. jus eligendi præpositum per decursum temporis amisisse; nolumus, quod tempus lapsum ante concessam sibi eligendi licentiam eis currat; quum constitutio, quæ de hujusmodi lapsu temporis loquitur, contra negligentiæ vitium fuerit promulgata, et hi dici nequeant negligentes quum non possent eligere, præsertim quum ex dilecti f. n. b. tituli sancti Joannis et Pauli presbyteri card. mandato, nostram, vel ejus tenerentur licentiam postulare.

(a) Abbati Stirpensì. Abbatia et Conventus Stirpensis ordinis sancti Augustini, Lemovicensis dioecesis, alias, sancti Petri de Stirpo. Hujus præposito scribit Yvo, Epist. 69, vulgo, l'Abbaye de l'Esterp.

(b) De Exidolio. Hic est prioratus curatus de Exidolio dependens a dicta abbatia Stirpensis, vulgo le prieuré Curé d'Exideul.

(c) Sancti Juliani. Legendum, Sancti Juniani. Urbs est dioecesis Lemovicensis, cui nomen dedit sanctus Junianus, eremita Aquitanus, quem Pipinus Aquitaniæ rex miraculis clarum templo honoravit, et sacrum ibi corpus per Sigibrannum episcopum Pictaviensem deferri curavit. Martyrologium Gallicanum 15 Novembris.

N. Quod agitur hoc cap. certare videtur cum jure communi et antiquis canonibus, quibus electio abbatis ad monasterium pertinet, seu congregationem, can. Abbatem, 18, q. 2, Idem de episcopis, quibus eligendis trium mensium præscribitur tempus, can. sucrorum et can, obeuntibus, 63 dist., cap. ne pro defectu, de Elect. Reliquis vero officiis et dignitatibus sex menses dantur, concilio Lateran. sub Alexandro III, cap. nulla. de concess. præb., cap. dilectus, eod hoc tit., sed quum præpositus caput est collegii, ut in hoc casu, an sex menses, vel tres exiguntur? videtur quod tres, quia æquiparatur abbati, sicut et decanus, in cap. 1, de æt. et qualit. Quod in aliis dignitatibus inferioribus, et personatibus locum habere non debet, et ideo optime glossa in dicto cap. nulla, ponit differentiam inter primarias dignitates, et minores, in quarum electione sex menses dantur, eo quod moræ periculum minus sit, cap. cum inter, de elect. Nec nos movet cap. cum nostris de concess. præb., in quo agitur de præpositura, quæ vacavit tempore statuto per Lateranense concilium in dicto cap. nulla, id est, per sex menses: nam eo loci et similibus, quæstio est de præpositura, vel aliis dignitatibus quæ non sunt capità ecclesiarum; et ita etiam sentit Panormitanus, et post eum alii, atque etiam Pragmatici.

Portuen. Episcopo Ap. Sed. leg (d).

CAPUT III.

Per litteras tuas, et depositiones eorum etiam testium, quas tua nobis f. destinavit, comperimus evidenter, quod Monachi (e) S. Mansueti Tullen. regulares observantias non professi, quemdam ipsius loci monachum similiter non professum, in abbatem, contemptis quibusdam ex fratribus suis, qui vocari debebant, et poterant, elegerunt. Volentes igitur ut errata per tuæ sollicitudinis studium corrigantur, f. t. p. a. s. m. quatenus electionem hujusmodi decernas irritam et inanem, universos ipsius loci Monachos ad relinquendum monasterium, vel ad faciendam professionem, ut debent, monitione præmissa, per censuras ecclesiasticas, appellatione remota compellendo.

(d) Portuensi episcopo. Hic est ille magnus Conradus Cisterciensis ordinis, qui primo Villariensis, secundo Clarævallensis, postea Cisterciensis extitit abbas, et demum Portuensis episcopus cardinalis ab Honorio III, anno 1216, creatus, obiit clarus miraculis in partibus transmarinis, post varias legationes, in Germaniam quoque missus, ubi tunc degebat quando Honorius hanc Epistolam illi scripsit, anno 1227.

(e) Sancti Mansueti. Abbatia sancti Mansucti Scoți, primi Tullensis episcopi Richardo de Wassenburgo, est in suburbiis Tullensis civitatis, ordinis S. Benedicti, vulgo saint Mansu.

Quæstio est de monacho non professo, et in abbatem electo a monachis similiter non professis. Mandat Honorius Portuensi episcopo Conrado, Apostolicæ sedis legato, ut hanc electionem irritam decernat, et hoc est de jure communi, can. Abbatem, 18, q. 2, et ideo Innocentius III, in cap. cum causam, de elect., non professi factam electionem ad prioratum sancti Petri Lucanensis infirmandam esse decernit; quamvis longa jam consuetudine abbates non professi instituti fuissent quia talis consuetudo est potius corruptela, quæ vim non habet, cap. ad nostram, de consuet, et quod singulare est in co cap. cum causam, si legatur integrum, ut est in 3 Compilatione, refertur privilegium hujus monasterii fuisse, ut nullus præponeretur in priorem, nisi de communi fratrum consensu, vel a sanioris consilii parte. Bernardus papiensis ibi recte quærit, ad quid tale privilegium, cum sit juris communis et rationem reddit, quia quod privilegio cautum est, et singulariter promittitur plus solet timeri, ut de voto quo ad ordines promovendi adstringuntur, in can quanquam, 23 dist., non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui adnotatione promittat, id est, scriptura, seu chirographo pro syngrapha, quæ hoc loco non est nuda professio, sed firma, sicut quæ fit per stipulationem et cautionem, 1. sicut certo. Commodati, ut de obedientia quæ juramento præstatur prælatis, can. in omnibus, de consecrat., dist. 5.

Albati sancti Galgani Cister. Ordinis, et (a) Priori Camald. Vulleran. et Aretinæ dicc.

CAPUT IV.

Coram dilecto f. n. G. (b) sancti Theodori diacono card. R., monacho in abbatem monasterii (c) sanctæ Flore Aretina electo, et procuratori quorumdam monachorum, qui electioni se opponebant ejusdem, a nobis auditore concesso, proposuit R. prædictus, quod corpore prædefuncti abbatis nondum tradito sepulturæ, monachi ejusdem loci, relicto ipso corpore in ecclesia, et matutinali officio, quod jam erat incoeptum, omisso, in abbatis curiam secedentes, eligendi potestatem (a) in unum ex ipsis monachis contulerunt: quibus demum regressis in ecclesiam, abbatis corpore jam sepulto, monachus in quem erat potestas eligendi collata, ipsum R. in abbatem elegit idemque et in abbatis sede positus recipiendo a qui

(a) Priori Camaldulensi. Sic legendum, non Carmelitarum, ut in alio. Coenobia Camaldulensium pleraque in Italia, et specialiter in Volaterrena et Aretina diocesi: et Raphaël Volaterranus celebrem mentionem facit monasterii Camaldutensis siti in urbe Volaterrana.

(b) Sancti Theodori. Is est Gregorius Crescentius romanus, diaconus cardinalis sancti Theodori ab Innocentio III creatus, anno 1206, qui supervixit Honorio, et egregie administravit Latium, Campaniam, et Maritimam.

(e) Sanctæ Flora Aretine. Monasterium sanctæ Flore et Lucille de Aretio, ordinis sancti Benedicti, congregationis Cassinensis.

Quae hoc cap. præsertim aguntur duo sunt, unum ne corpore nondum sepulto, et exsequiis peractis ad cléctionem procedatur; quod congruit cum cap. bone, 2, eod., imo tertium diem depositionis esse exspectandum jubet can. nullus, 79 dist., propter hoc tamen solum electionem irritam non esse concludit glossa, in dicto cap. bone, licet Joannes Teutonicus aliter sentiat in notis ad 4, compilationem. Et hoc tantum de honestate, non ut ideo electio infirmetur, addit Panormitanus.

(d) In unum. Alterum de quo hic agitur est, an jus eligendi transferri potuerit in unius voluntatem. Equidem si omnes, omisso aliquo, convenerint, electio nulla est, et jus ad illum solum devolvitur, ex cap. gratum, et cap. bonæ, de postulat. prælat., quibus ad minorem partem jus devolvitur, si major numerus erraverit: sed optime glossa co loci concludit jus universitatis non posse in unum transire, ne desinat esse collegium, et saltem duo, aut tres requiruntur in cap. 1, de elect. Ex quo recte infertur in hoc cap. nionachos non posse jus eligendi in unum monachum transferre, quia hoc repugnat juri communi. Potuit in duos, vel tres, vel plures, ut de electione episcopi Tolosani in quinque canonicos translata, cap. in causis, de elect. Ubi nota ad omnes convocandos campanam pulsandam esse, ut moris est, inquit, qui mos

busdam monachis obedientiam, et accipiendo quædam de bonis monasterii pro expensis, administrationi continuo se ingessit. Ipso igitur petente confirmari electionem hujusmodi, et procuratore prædicto e converso postulante illam tanquam præsumptam illicite infirmari, nos his, et aliis quæ fuerunt coram ipso card. proposita per ejus fidelem relationem plenius intellectis, electionem ipsam cassavimus justitia exigente (1).

P. Botcen (e), priori sanctæ Barbara Lexoviensis dicc. et magistro V, de capella, cancellario Rothomag (f).

CAPUT V.

Constitutis in præsentia nostra procuratoribus dil. f. (g) sancti Tauricen. Ebroicen. el () sancti Leofredi de Cruce abbatum, ac monasterii (i) Fiscan, dil. f. n. (k) B. sanctorum Joannis et Pauli presbyterum cardinalem dedimus auditorem, coram quo usque ad nostra tempora pervenit, et in veteribus actis hujus fit mentio.

(1) La loi générale de l'Eglise concernant les élections est le cap. Quia propter, 42, de Electione, an. 1214, 4 conc. de Latran. Cette loi générale reconnait la légitimité de l'élection per compromissum, mais à des conditions qui ne se trouvent pas réunies dans le cas particulier dont s'agit, et que Reiffenstuel résume ainsi, lib. I, tit. 6, n. 68: Electio per compromissum tunc fit quando capitulares præsentes, nemine discrepante, facultatem eligendi in unum vel plures idoneos viros conferunt, qui vice omnium elegant. Plus tard, le cone. de Trente, sess. 23, c. 6, de Reformatione, a formulé, sous peine de nullité, une règle particulière aux élections des supérieurs des Réguliers, celle du vote secret: « eligi debere per vota secreta. »

(e) Ebroicensi. Unus codex MS. sic habet: si sic legendum est, is est Rodulphus de Ciette, vel Richardus.

(f) Priori sancte Barbare. In Nomenclatura Gallica, prioratus sancte Barbara, sanctæ Barbæ, en Auge, alias, sancti Martini d'Escarlet, ordinis sancti Augustini, Lexoviensis diocesis.

(g) Sancti Taurini. Sie legendum, ut est in uno MS., rejecta lectione aliorum codicum, qui ponunt Tauricensis, et Raimundi qui hanc abbatiam esse ait dioecesis Eboracensis. Abbatia sancti Taurini est in civitate Ebroicensi ad Itonem, ordinis sancti Benedicti quam comes Robertus, vel Richardus fundavit in honorem sancti Taurini primi hujus urbis episcopi. Ordericus Vitalis, lib. V.

(4) Sancti Leofredi de Cruce. Est quoque abbatia dioecesis Ebróicensis, Crux S. Leofredi, dicta la Croix sainct Leofroy, ordinis S. Benedicti,

(1) Fiscanense. Fescan, fundatum a Richardo duce Normanniæ, (Glaber Rodulphus, Paulus diaconus lib. I, Longobard. et Yvo Epist. 19,) est dicecesis Rothomagensis, apud Caletes.

(4) B. Tituli sanctorum. Is est Bertrandus ab Honorio III, primo sui Pontificatus anno legalus in Galliam.

Rothomagen. capitulo (b).

CAPUT VI.

Ecclesia vestra destituta pastore, et votis vestris, quum de futuri prælati haberetis successione tractatum, in diversa divisis, quidam in Thomam, quidam in cancellarium, et quidam singulariter in singulares personas ejusdem ecclesiæ consensistis quum super his in nostra et f. n. præsentia multa fuissent hinc inde proposita: invenimus, quod illi qui sua in Thomam desideria direxerunt, licet partem majorem facerent

unde

proposuerunt procuratores prædictorum. abbatum, quod vacante præfato monasterio, quod immediate ad Romanam Ecclesiam pertinet, monachi ejusdem loci, contemptis præfatis abbatibus qui commode poterant et debebant de jure vocari, ad electionem abbatis temere procedentes, H. quondam abbatem (a) sancti Judoci ad ejusdem regimen minus idoneum eligere præsumpserunt; quare petebant electionem hujusmodi penitus irritari. Quum autem procuratores ipsorum abbatum jussi essent exprimere, quo jure ipsi abbates deberent electioni abbatis supradicti monasterii interesse, responderunt, quod olim, quum assumerentur in suo-partium comparatione minorum, non tamen rum monasteriorum abbates, fuit specialiter indultum ab abbate, et conventu monasterii Fiscan., ut haberent vocem in capitulo eorumdem. Nos autem rationem hujusmodi frivolam reputantes, de consilio f. n. perpetuum silentium imposuimus abbatibus supradictis.

(a) Sancti Judoci. Sic legendum, non Vindoci, ut est in editione Raimundi. Duæ sunt abbatiæ hujus nominis in diœcesi Ambianensi: una quæ vocatur Dammartini S. Judoco in nemore, ordinis Præmonstratensis, fundata anno 1121. Alia vocatur S. Judoci ad mare, S. Jossé sur la mer, sive Pontivium, Ponticu, ordinis S. Benedicti, fundata a Carolo magno; sed forte melius legeretur S. Windoci Bergensis, ordinis S. Benedicti, dioecesis olim Morinensis, nunc Yprensis, de qua Miræus cap. 31, Origin. Benedict., vulgo Winochberghen.

Quare ad electionem Fiscanensis abbatis non admitti debuerint hi abbates, notat optime glossa in dicto cap., apud Gregorium. Prætendebant id jus ex eo quod alias monachi fuerant in dicto monasterio, et quod quum abbates facti sunt, monasterium jus confraternitatis et habendi vocem in capitulo eis reservaverit, et ita putabant se posse eligere, atque etiam eligi, quum essent ejusdem collegii. Simile reperio in necrologio nostræ ecclesiæ Tolosance, in quo anniversarium memoratur fratrum diversarum ecclesiarum, veluti Cæsaraugustanæ, Magalonensis, Fuxensis, Rotensis, sancti Antonini, Ronciovallis, Cluniacensis, Auscitanensis, Carcassensis, sancti Gatiani, Oxoniensis, Fredalensis, S. Bertrandi Convenarum, S. Victoris parisiensis, Tarviensis, Tiberiensis. Propter eamdem electionis spem, episcopi etiam et abbates hoc jus sodalitii reservabant, et se canonicos ejusdem Ecclesiæ profitebantur. Asparagus Tarraconensis archiepiscopus, canonicus; Raimundus Amaldi episcopus convenarum canonicus et archidiaconus; Petrus de Montebruno, et Guillelmus, episcopi Narbonenses, Arnaldus Rogerii de Convenis, episcopus Claromontensis, Amelius de Lautrico, Castrensis, et Maurinus et Raimundus de Montealto, abbates Frigdalenses, Jordanus S..Saturnini, Sicardus de Barthis, abbas Lumbariensis, qui omnes inter canonicos recensentur; tanti fuit olim nominis ecclesia Tolosana.

Porro hoc monasterium Fiscanense immediate pertinere ad ecclesiam Romanam hic asseritur: quae ratio etiam facit, ne alii abbates præter dicti

ad majorem partem capituli pervenerunt: consideravimus nihilominus quod post publicationem consensuum, et collationis tractatum, ad electionem nullus habitus est processus, quamvis deportationis solemnitas etiam post appellationem legitimam fuerit subsecuta, quod pro electione non deceret,

monasterii monachos jus eligendi abbatem prætendant. Simili privilegio, multis et pervetustis indultis confirmato, ecclesia Tolosana Sedi Apostolica immediate subjecta est.

(b) Rothomagensi. Agitur in hoc cap. de electione Rothomagensis archiepiscopi post mortemn Roberti Pulli, 53 Archiepiscopi, qui electus fuit anno 1208, et sedit usque ad annum 1221, in cujus locum successit Theobaldus 54, qui ordinatus est anno 1222, de quo Guillelmus Brito, Lib. XII, Philippidos:

Et qui Rothomago Theobaldus præsidet urbi. Hic vixit usque ad annum 1231, post cujus obitum rursus disceptatum fuit super electione novi pontificis, ut videre est in cap. dudum., eod., apud Gregor., ex quo patet Conomanensem episcopum Mauricium II, postulatum, quem male Claud. Robertus ab Honorio III, institutum ait; Honorius enim antea decesserat anno 1227, et Gregorium IX, hunc ordinasse patet ex inscriptione dicti cap. dudum.

Hoc cap. habetur integrum apud Gregor. Tractatu habito, et publicato scrutinio, antequam electio fieret, appellatio ad Rom. sedem devoluta est; et tunc demum deportatio, seu delatio scrutinii facta in favorem, ut existimandum est, Thomæ : sed quia electio non fuerat facta juxta cap. quia propter, hoc tit., apud Gregor., deportatio sola sumi non potuit pro electione, et ita verum manet appellationem legitimam fuisse, quia facta fuerat publicato scrutinio, a quo recedere non potuerant electores, nulla electione habita, cap. publicato, eod. Et hæc est mens Panormitani contra glossam, quæ appellationem non fuisse legitimam publicato scrutinio contendit, ex verbis dicti cap. Quia propter, nullo prorsus appellationis obstáculo interjecto; quæ verba non destruunt opinionem Panormitani; quia certum est post publicationem scrutinii eligentes, citra appellationis obstaculum posse procedere ad collationem suffragiorum, et electionem; sed in hoc cap. nulla fuit collatio, nulla electio, sed scrutinium ad Sedem Apostolicam deportatum fuit post appellationem.

« ÖncekiDevam »