Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nobis petitione monstravit, quod cum Virgilius presbyter, Tornacen. dioecesis, quamdam præbendam ejusdem Ecclesiæ curam animarum habentem, quam nullo medio habuit pater ejus, tam contra Lateranen. quam generalis Concilii statuta obtineat, in scandalum plurimorum; idem ipsum monuit diligenter, ut resignaret eamdem : sed idem asserens quod bonæ memoria W., Remensis archiepiscopus, tunc Apostolicæ Sedis legatus, dispensavit cum eo, id efficere contradicit; quamquam cum eo non fuerit per Romanum Pontificem dispensatum. Quocirca disc. v. de utriusque partis procuratorum assensu mandamus, quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, non obstante dispensatione aliqua, quæ a Sede Apostolica non emanaverit, quod canonicum fuerit, app. postp., statuatis.

TITULUS XII

DE CLERICIS PEREGRINIS (1)
Episcopo Regino. (a)
CAPUT I.

Te nobis proponente didicimus, quod quidam prælati tuæ jurisdictionis, in ecclesiis sibi commissis sine conscientia, et consensu tuo, clericos de alienis episcopatibus instituere non verentur: attendentes igitur id eis nulla ratione licere, cum sit honestati contrarium, et a sanctorum patrum instituindigitatum fuit. Vide litteras Remorum episcopi | ad Balduinum Ferreum, Flandriæ marchionem, inventas in veteri serinio cum corpore S. Donatiani, apud Molanum. in Indiculo SS. Belgii.

Licet fitius presbyteri non possit obtinere beneficium patris, curam habens animarum in eadem ecclesia; si sit tamen beneficium simplex in ea, obtineret, ait Bernardus Papiensis. Hæc autem prohibitio fit propter reverentiam sacramentorum, et in detestationem criminis.

(1) Ce titre forme le 14 de la Compilatio prima et le 22e des Décrétales Grégoriennes.

(a) Episcopo Regino. Regium in Æmilia, Regium Lepidi, Straboni, ad differentiam archiepiscopatus Regiensis in Brutia, dictum Regium Julii, Reggio, suffraganea episcopi Bononiensis.

Institutionem hic sume stricte, pro collatione præbendarum, vel beneficiorum, pro electione, postulatione, præsentatione, translatione, commenda, seu fiducia, cap. cum venissent, extra hoc tit., cap. cum ex injuncto, de hæretic. Potest et pro ordinum collatione sumi, ut in can. nullus et seq., 60 dist. Ordinatio et institutio promiscue sumpta, quia olim nulla ordinatio sine institutione, seu titulo; can. sanctorum, 70 dist. et tota dist. 71.

(b) Ad exemplar. Intelligit Constitutionem primam hujus tit., quæ proprie est de clericis trans

tionibus alienum (b) ad exemplar felicis record. Alex. Papæ, prædecessoris nostri, auctoritate tibi Ap. indulgemus, ut si qui clerici de alienis episcopatibus in ecclesiis tuæ jurisdictionis sine conscientia et assensu tuo sunt, vel fuerint in posterum instituti, tibi liceat eos ex auctoritate nostra, app. postp., removere; nisi aliquos ex his ex dispensatione in eisdem ecclesiis duxeris retinendos.

TITULUS XIII

DE OFFICIO ARCHIDIACONI. (2) Abbati Arremar, (c) Trecen. diæc., et decano Sancti Stephani Trecen. CAPUT I.

Dilecto filio, et infra. Ad petitionem archidiaconi Senon. conquerentis quod abbas, et conventus monasterii (d) Sancti Petri Vivi Senon. procurationem annuam, et quædam alia, ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhibere sibi contra justitiam denegabant, abbati Sancti Crispini, et collegæ ejus dedimus in mandatis, ut audirent causam hujusmodi et fine debito terminarent. Coram quibus petiit dictus archidiaconus, ut quum idem monasterium intra metas sui archidiaconatus sit situm, ei præfati Abbas et monachi obedirent in his quæ pertinent ad jurisdictionem, correctionem, reconciliationem, et visitationem, ad jus, ut dicebat, archidiaconale spectantes; vi

marinis, et e regionibus remotis advenientibus, circa quos potest, causa cognita, dispensari. Hoc cap. agit Honorius de his qui a Prælatis instituuntur in ecclesiis, inscio episcopo; ubi nomine Prælati intelligit abbates, archidiaconos, plebanos, et alios de quibus in cap. 2, de Judic., et alibi diximus; et verba Honorii indicant; Quidam prælati tuæ jurisdictionis in ecclesiis sibi commissis, ex quibus colligo intelligere prælatos alios, quam episcopos.

(2) Ce titre forme le 150 de la Compilatio I, et le 13e des Décrét. Grégoriennes.

(c) Abbati Ariminensi. Sic apud Raimund. sed male Arremarensi, in MSS. Arimarensis abbatia, in diœcesi Trecensi, ordinis S. Benedicti, Moustier-ramey. Vide Sirmundum ad Petrum Cellensem, Epist. 2, lib. II.

Hoc capite, archidiaconus jure communi omnes infra metas sui archidiaconatus, suæ jurisdictioni et visitationi subditos esse asserit, et ideo procurationes sibi deberi, juxta cap. quum Apostolus, et cap. sopita. extr. de censib., quia annexa est procuratio visitationi, cap. cum venerabilis, eod. Quantum ad monasteria, præter jus commune, consuetudines etiam exigit dict. cap. sopita. et Honorius hic. De juribus archidiaconi latius in Paratitlis.

(d) Abbas S. Petri vivi. MSS. habent Vivi

delicet ut coram ipso conquerentibus responderent, ac starent juri, et justas ejus sententias observarent, citati venirent ad ejus præsentiam, et ejus mandata honesta, et facta secundum Deum de correctione excessuum, et aliis quæ archidiaconi solent et possent rationabiliter injungere audituri, et salva sua regula, et abbatis sui debita obedientia servaturi. Petiit insuper ne de cetero facerent aliquos de Senon. (a) baillivia, eo prætermisso, (b) coram officiali Senon. archiepiscopi conveniri, asserens illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram officiali prædicto, specialibus ipsius archiepiscopi, et hominum, ac familiæ suæ causis duntaxat exceptis. Lite igitur super præmissis coram præfatis judicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem judices de utriusque partis assensu, causam ipsam ad examen Apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate, et archidiacono in nostra præsentia constitutis, nos attendentes eorum consuetudines esse super archidiaconi jurisdictione diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem qua in abbatiis Senonensib. ordinis præfati monasterii utitur archidiaconus Senon., finalem habere nequivimus in hujusmodi quæstione recte vocatur hoc monasterium S. Pierre-le-vif, juxta civitatem Senonensem, et est ordinis S. Benedicti. Iste abbas erat Huldericus, vel, Hugo tempore Honorii nostri.

(a) De Baillivia. Districtus, territorium, Baillivia, idem quod Ballivatus, seu, Ballia, Dictio barbara. Est certa provincia, seu regio quæ suos habet Ballivos, justitiarios, seu judices, cap. quoniam, de immunit. Eccles., in 6; 2, feudorum, tit. 54. Inde Balium etiam omne patrimonium, seu Feudum in Constitution. Siculis, lib. II, tit. VII, et lib. III, tit. 23. Inde factum ut non solum qui curam bonorum habcbant, discerentur Balii; sed etiam defensores et tutores, quibus cura personarum incumbebat. Hincmarus, Epist. 2, ad Carolum Crassum, cap. 2: Istis juvenibus filiis vestris, regibus nostris, maturos ac prudentes, atque sobrios Baiulos singulis constituite. Ita etiam tutela, seu administratio dicta est Balia, in dictis Constitutionibus Siculis, et ab Innocentio III, Epist. 242, Lib. I, dicitur: Præpositura terrarum.

(b) Coram Officiali Senonensi. Archidiaconus Senonensis in suo districtu, ex consuetudine, ordinariam jurisdictionem prætendebat, quam de jure communi episcopi habent. Et ideo appellatio a sententiis archidiaconi, vel ejus officialis, ad officialem archiepiscopi pertinebat. Aliud est si archidiaconus cum archiepiscopo eamdem personam sustineat, utpote si consideretur ut ejus vicarius, quia tunc ad metropolitanum judicem appellatio devolvitur, ne ab archidiacono, qui tunc idem esset cum archiepiscopo, ad eumdem appelletur, contra sensum cap. Romana, § 1, de appellat. in 6, licet aliter sentiat Cujacius, de quo videnda Observatio 8, lib. II.

processum. Volentes autem ut eidem quæstioni finis debitus imponatur, causam ipsam vobis, de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu, duximus committendam. Ideoque disc. v. m. quatenus (c), per majores ecclesiæ Senon. canonicos, qui habere debent de hujusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his veritatem sollicite inquiratis; et nisi vobis infra tres menses post primæ citationis edictum constiterit per eosdem, præfatum archidiaconum, vel prædecessores ipsius, de pacifica sic obtenta consuetudine jurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in ejusmodi abbatiis hactenus habuisse, præfatum monasterium ab ejus petitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero per eosdem canonicos vobis constiterit ipsum archidiaconum, vel ejus prædecessores, de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse juridictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis hujusmodi abbatiis, ea duntaxat adjudicantes eidem in. monasterio supradicto, vel, quæ ipsum, prædecessores suos in monasterio ipso, vel in eisdem abbatiis constiterit habuisse, super aliis perpetuum ei silentium imponatis: in prædictis omnibus, sub. app. ob., processuri. (1)

(c) Per majores canonicos. Majores canonici dicuntur ad differentiam aliorum, qui quidem sunt canonici, sed non pares dignitate, qui licet habeant stallum in choro, non tamen vocem habent in capitulo, ut sit in plerisque cathedralibus ecclesiis. Eodem modo quo nobiles person distinguuntur a mediocribus, et in L. 4, Cod. Theodos. de desertorib. mediocris loci ingenuus dicitur: de his vulgo in legibus Longobardorum et Burgundionum. Sic etiam erant olim senatores cum dignitate, et senatores absque dignitate in L. 2 et 54., Cod. Theod., de hæretic. Dominus major apud Sidon., Epist. 3, lib. I. Cardinales, ut dixi ad tit. de cl. non resident. Ita πρόσωπα esse αξιώματα apud Judæos et Arabes annotavit Scaliger ad Eusebium. Idem de Personatibus, in cap. dudum, 2, de elect. et cap. de multa. de præbend. Vel etiam Majores canonici dicuntur, qui sunt seniores et antiquiores, non solum qui anno 70 egressi sunt, ut in L. majores, de Jure immunit., ad differentiam juniorum canonicorum et inferiorum, cap. 1, de his quæ funt a maj. par. capit. qui vocantur Domicellares in can. 86 synodi Moguntinæ, sub Paulo III pari ratione qua Domicelli dicuntur in formula Marculphi 90. Id est, minores Domini, et in concilio Coyanensi in Hispania, Comites et Majorini, regales: elegantius Dominuli apud Scævolam, in L. uxorem 41, de legat. 3: Publio Mavio Dominulo meo dari volo pueros quinque. De his latius ad Titul. de majoritate et obedient.

(1) Quum autem jurisdictio Archidiaconorum lapsu temporis ultra debitos limites excrevisset; et oneri potiusquam adjutorio episcopis facta fuisset, cœperunt episcopi, post annum Christi millesimum, accersere sibi Vicarios Generales, scu

Episcopo Vulterano (a).

CAPUT II.

Quid ad archidiaconi spectet officium in epistola beati Isidori, et Ordinis Romani statutis, necnon et constitutionibus aliis invenitur expressum; unde non sine ratione miramur, 'quod quum dilect. f. magister Wido, archidiaconus Ecclesiæ tuæ, occupatus cancellariæ nostræ servitiis, in archidiaconatu suo personaliter ministrare non possit; ac propter hoc commiserit dilectis. filiis Vulterano capitulo vices suas; tu, sicut eodem accepimus conquerente, quum examinatio, præsentatio, ac installatio clericorum, sive de beneficiis, sive de dignitatibus hic agatur, pertineat ad eumdem, eodem, ac procuratoribus suis irrequisitis, omnino ipsos (b) instituis pro tuæ arbitrio voluntatis, alias super officio suo gravis eidem et injuriosus existens. Ut igitur quod per seipsum modo non potest, per alios libere prosequatur, f. t. p. a. sc. m. quatenus procuratores ipsius in iis quæ jure scripto, vel approbata consuetudine ad sui archidiaconatus officium spectare noscuntur, be

Officiales, quos ad nutum possent exauctorare, et simul archidiaconos spoliare incœperunt latissima illa potestate qua tunc potiebantur. Ex quo tandem evenit ut fere ad nihilum redacta fuerit archidiaconorum potestas. Præfata autem mutatio paulatim peracta, decimo tertio sæculo tandem ubique completa fuit, et quum hoc contigit post evulgationém libri Decretalium, ideo in ipsis nulla fit mentio de Vicariis Generalibus. ». Craisson, Manuale totius jur. can., t. 4, n. 5754. Cf. le ch. 2 ci-après et la glose.

(a) Episcopo Vulterano. Alias vocatur hic episcopatus Vulturarensis, in regno Neapolitano, et in terra Samnitium, hodie Abruzzo, sub archiepiscopo Beneventano. Vulturata civitas posita super altissimos montes, qui Tremuli vocantur.

In hoc cap. Honorius eamdem movet dubitationem, quam Innocentius III, in cap. 7, eod. quid ad archidiaconum spectet, cum nihil decisum reperiatur, præter epistolam D. Isidori in can. perlectis, 23 dist., et Ordinem Romanum. Multa vero sibi arrogarunt archidiaconi; quæ quidem Innocentius ipse rationi contraria esse existimavit, in cap. dudum 2, de elect. Et consuetudinem spectandam esse ait, ad quam Honorius respicit ita ut jus commune non faveat archidiaconis, nisi in quantum ab episcopis indultum est. De his fusius in Observationibus, et Paratitlis.

(b) Instituis. Episcopus Vulteranus sibi institutionem quorumdam beneficiorum et dignitatum arrogabat, contra jus archidiaconi, cui favebat

nevolo studeas favore fovere, attentius provisurus, ut eos in præmissis, et aliis ad officium suum spectantibus non impedias, nec patiaris quantum in te fuerit ab aliis impediri.

TITULUS XIV

DE OFFICIO VICARII (1).

Episcopo (c) Wigorn.

CAPUT I.

Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod quidam in ecclesiis, quibus perpetuas obtinent vicarias, debitam residentiam facere, ac in presbyteros promoveri contemnunt. Nolentes igitur abusum hujusmodi, sicuti nec debemus, æquanimiter sustinere, f. t. m. quatenus perpetuos vicarios ut in ecclesiis in quibus vicarias obtinent, resideant ut tenentur, et se in presbyteros, ut eorum cura exigit faciant promoveri, per subtractionem proventuum vicariarum ipsarum, app. rem., compellas.

consuetudo. Eamdem controversiam movit idem episcopus contra capitulum Vulturanense, ad quod pertinebat electio et institutio canonicorum juxta Thuscia consuetudinem, in cap. cum Ecclesia de elect. Ita quoque de archidiacono Pictaviensi scribit Arnulphus, Epist. 27, ad Alexand. III, ad quem electio archipresbyteri in suo archidiaconatu ex consuetudine pertinere contendit.

(1) Ce Titre forme le 20e de la Compilatio I et le 23e des Décrétales Grégoriennes.

(c) Episcopo Wigorniensi. Wigornia, hodie Worchester. Beda, lib. IV, histor., cap. 23.

Hoc caput refertur apud Gregor., sed non integrum. Quæstio est de vicario curam animarum habente in parochiali ecclesia, qui vel statuitur ecclesiæ, mortuo plebano, auctoritate episcopi, juxta Tridentinum concilium, sess. 24, can. 28. Vel etiam est de vicario perpetuo qui adjungitur Priori, qui exemptus est a cura animarum, et persona nominatur. Ille quidem removeri non potest, cap. ad hæc, eod. Quod autem dixi, mortuo plebano, vicarium statui, non ita de dignitatem habentibus, quibus mortuis, vel morbo sontico, furore, vel cœcitate laborantibus, non est dandus vicarius, seu coadjutor, sed vicarius simplex, quem amovibilem vocant: ita decrevit Congregatio, ad dict. cap. 18.

TITULUS XV

DE OFFICIO, ET POTESTATE JUDICIS

DELEGATI (1). Archiepiscopo (2), Decano, et Archidiacono (a) Bituricen.

CAPUT I.

Ex parte charissimæ in Christo filiæ (b) B., quondam Anglorum reginæ, fuit propositum coram nobis, quod cum (c) nobilis vir W. de Guerchia Nanneten. Redon. et Andeg. diœcesis, ipsam (d) castro de Segrejo, ad eam (e) ratione sui dotalitii pertinente, pro suæ voluntatis arbitrio spoliarit, et ipsa super hoc contra eum, a bonæ memoriæ I. Papa, prædecessore nostro, ad nos litteras impetraret, quia pars adversa postulatis a nobis induciis deliberatoriis et obtentis, rescriptum Apostolicum, pro eo quod in hac dictione, spoliarit, hæc figura, O, deerat, asseruit vitiosum; proponens nihilominus quod mandatum hujusmodi exspiraverat mortuo mandatore, licet jam a nobis tres citationes, vel quatuor emanassent: vos tamen, admissis hujusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admi

(1) Ce titre forme le 14e de la Compilatio Ia et le 29e des Décrétales Grégoriennes.

(2) In Appendice ad Notas, Cironius hujus Compilationis editor, ex MSS. registris Honorii III addidit archiepiscopo Turonensi, non Bituricensi: sic in tribus epistolis Registri Honorii III, Lib. I, super hoc negotio datis. Sic confirmatur emendatio ex conjecturis ab illo facta in nota sequenti.

(a) Bituricensi. Inscriptio hujus capitis in MSS. est; archiepiscopo, decano, et archidiacono Bituricensi, male in collectione Raimundi, archiepiscopo, Decano, et Archidiacono Turonensi, recte : partes enim de quibus agitur in hoc cap. erant diœcesis Redonensis, Andegavensis, vel Conomanensis, quæ omnes sunt sub archiepiscopo Turonensi, et archiepiscopatus Bituricensis longe distat ab his diœcesibus. Porro tunc temporis scdebat in cathedra Turonensi Joannes, nepos Bartholomæi archiepiscopi, de Fayert, qui Pallium accepit ab Innocentio III, per manus Gallionis cardinalis S. Mariæ in Porticu. Duchesne in Innoc. III, et fuit LXX archiepiscopus, vel Ivellus, seu Jubellus de Matefeton successor, LXXI archiepiscopus.

(b) B. Quondam. Berengariæ, vel Berengeræ filiæ Sancii sapientis, non Garsia (ut vult Čujacius) et sororis Sancii inclusi, regum Navarræ. Eam Richardus primus, Angliæ rex, uxorem duxerat in insula Cypri, anno 1191, rejecta Adela, sorore regis Franciæ, quam vivente patre Henrico II desponsaverat. Vide Guillelmum Neubrigensem Lib. İV, cap. 19, et Lib. V, cap. 2, de rebus Angliæ ; Rogerum de Hoveden Annal. part. post. sub Richardo rege, et Marinum Sanutum L. III. secretor. fidel. Crucis, parte X, cap. 4.

rantes, quum per præcedentia etiam subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio, vel occupatione prædictum, O, fuerit omissum, satis vobis potuerit de mandatoris intentione constare, nec ejus mandatum in ipsius obitu exspiraverat, eo quod res integra jam non erat; ac volentes ut finis litibus imponatur, disc. v. p. a. s. m. quatenus, exceptione hujusmodi non obstante, in negotio ipso juxta priorum continentiam litterarum, sublata cujuslibet contradictione, et app. obst., ratione prævia procedatis.

Messen. (f) et Regien. (g) Archiepiscopis.

CAPUT II.

Rogatus olim a vobis, et ff. nostris charissimis in Christo, fil. n. Fridericus romanorum imperator, et semper Augustus, et rex Siciliæ, ut restitueret Ven. f. n. (h) Cephalud. episcopum quem spoliaverat ecclesia, et aliis bonis suis, se id libere facturum viva voce promisit: unde, per scripta nostra (Hic incipit hoc cap. in veter. edit.) ven. f. n. Archiepiscopo Cusentin. nostris dedimus litteris in mandatis ut ven. f. n. Cephalud, episcopum restitui faceret ad epis

(c) Nobilis vir. Variant MSS. Codices in nomine hujus militis: unus habet W. de Verchia, alius de Wantia, tertius de Wirchia, nullus recte, Vuillelmus de Guirchia vocabatur. Diploma treugæ inter Philippum II, regem Francorum, et Joannem regem Angliæ, anno 1206 initæ, in historia Normannorum: In manum capit rex Franciæ, inquit, quod Vuillelmus de Guirchia, etc., quia treugam jurandam ex parte nostra requisiti fuerunt, eam tenebunt. Ex quo constat illum infensissimum hostem fuisse Joannis regis Angliæ, et omnium Anglorum. Et in Pittacio militum Britanniæ ferentium bannerias tempore Philippi II ponitur Vuillelmus de Guirchia; et castrum nobile, la Guerche cui congruit nomen hujus militis in dicto regno ubi de Guerchia vocatur, adhuc extat in diœcesi Redonensi; in quo est ecclesia collegiata, ad cujus decanum rescribit Innocent III, Lib. 1, Epistol. 310.

(d) Castro de S. Duo MSS. habent de Sergio, tertius de Segrejo. recte. Hodie quoque hoc castrum hujusmodi nomen retinet, et vocatur castrum de Segre in diœcesi Andegavensi ad Ondum fluvium.

(e) Ratione sui dotalitii. Rogerus de Hoveden, sub Joanne rege, anno 1201, ait; Joannes rex satisfaciens Berengeræ reginæ, uxori Richardi regis fratris sui, de dote sua, dedit et in vita sua habere voluit civitatem Bajocensem cum pertinentiis suis, et duo Castella in Andagauda. Probabile est unum ex istis castris fuisse dictum castrum de Segre.

(f) Messanensi Archiepiscopo. Berardo Hieron. Rubeus in historia Ravennate.

(g) Regiensi Archiepiscopo. Lando, familiari Friderici II Imperatoris. Idem.

(h) Cephaludensem. Cephalodis Civitas Sicilia, Cifalu, episcopali sede a Rogerio II, rege Siciliæ,

scopatum, et alia quibus fuerat indebite spoliatus quo restituto plenarie, et corporalem ac pacificam possessionem adepto, si videret quod idem episcopus merito esset, prout nobis suggestum fuerat, de dilapidatione suspectus, virum providum et honestum provideret coadjutorem eidem, sine cujus consilio nihil eorum faceret, quæ ad administrationem pertinent temporalem, quousque veritate comperta duceremus aliter providendum; interim omne alienationis genus utrique auctoritate nostra districtius interdicentes. Porro idem archiepiscopus infirmitate corporis gravatus, commisit in hujusmodi negotio vices suas, primo abbati Sancti Spiritus de Panormo, ac demum thesaurario Cusentin., quorum processus nobis exhibitos de fratrum nostrorum consilio cassavimus, justitia exigente; quod videlicet abbas contra mandati nostri tenorem ad inquirendum utrum de dilapidatione suspectus esset episcopus, (a) eo non restituto processit, et archiepiscopus ipse, cum jam suo functus esset officio, dicto abbati committendo in integrum vices suas hujusmodi negotium dicto thesaurario non potuit demandare.

et insignibus privilegiis dotata. Vide causam in charta hujus erectionis, relata a Thoma Fazelo, Prioris decadis, rerum Sicularum, lib. V, cap. 3. Suffraganea est archiepisc. Messanensis. Errant ergo Codex provincialis vetus, et Leo imperator in Dispositione sua, qui eam sedem episcopalem faciunt ab antiquo, et ponunt sub Syracusano metropolitano, quando Sicilia throno patriarchæ Constantinopol. subdita erat; nisi dixeris vetustate, aut vi bellorum, aliove casu deletam ; et rursus Rogerio ædificatam, et episcopali sede donatam. Antiqua enim et magni noininis fuit, et Cicero, 5a in Verrem, eam sacerdotii maximi dignitate decoratam refert. Certe in antiquis notitiis, nuper editis ab abbate Fuliensi, in Geographia Sacra, non fit mentio hujus episcopatus.

(a) De dilapidatione suspectus. Thomas Fazelus, Posterioris Decadis, de rebus Siculis, lib. VIII, auctor est Rogerium regem posuisse in præfata Cephaludensi ecclesia magnifice a se exstructa, et Salvatori dicata, quando eam in episcopalem erexit, sarcophagos duos porphyreticos ibi perpetuo permansuros ad decessus sui signum; sed post ejus obitum, qui Panormi obtigit, Fridericum II, dicta sepulcra quamprimum Panormum transtulisse, Joanne de Neapoli episcopo Cephaludensi callide Barcinonam prius a se misso, ut liberius quod conceperat perficere posset. Verisimile est de hac dilapidatione sepulcrorum, secreto a Friderico facta, dictum Joannem suspectum fuisse, et forsan callide Fridericus Honorio hanc suspicionem subjecerat in caput dicti episcopi, ut melius rem celaret: quo referre possís verba hujus capitis, Prout nobis suggestum fuerat, in omnibus MSS. inserta et

PATROL. TOME I.

Cant. Archiep. sanctæ Romanæ Eccles. Card. et conjudicibus suis (b).

CAPUT III.

Dilectus f. J. Sarracenus clericus exposuit coram nobis, quod cum Jordanus clericus (c) Dunelmensem episcopum, super ecclesia sancti Nicolai Dunelm., coram vobis auctoritate litterarum nostrarum traxisset in causam, ex parte ipsius Joannis in præsentia nostra fuit excipiendo propositum, quod auctoritate litterarum illarum non debebat, nec poterat conveniri; eo quod ultra duas dietas a diœcesi, ubi prædicta erat sita ecclesia contra statuta Concilii generalis, de quo in eisdem litteris non fiebat mentio, distabatis et quia hujusmodi ejus exceptionem admittere denegantes, nihilominus procedebatis in causa, pro eo duntaxat quod idem Joannes in Roffen. et Helien. diœcesi beneficia obtinet, quasi ex hoc ibi domicilium intelligeretur habere, ipse nostram audientiam appellavit: sed ejus appellatione contempta, partem alteram mittendam in possessionem ejusdem ecclesiæ, causa custodiæ decrevistis: cumque idem Joannes appellationem prosecutus emissam ad ven. fr.

in collectione Raimundi omissa. Invidiam enim hu

jus facti a se amoliri desiderasse Fridericum conjectura est, et in alium transferre: turpe enim erat, et contra prohibitionem Rogerii nominatim factam, in charta erectionis ecclesiæ Cephaludensis.

(b) Cantuariensi. Hoc caput refertur in cap. 29, de rescript., apud Greg. Cantuariensi archiepiscopo, hic additum est, S. Romanæ Ecclesiæ Cardinali. Hic fuit Stephanus Langthonius, primo monachus Cantuariensis, deinde magnus cancellarius universitatis Parisiensis, et canonicus secularis S. Mariæ Parisiensis postea, Huberto archiepiscopo Cantuariensi mortuo, in ejus locum ab Innocentio III suffectus est, demum ab eodein, anno 1212, Presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni creatus. Multæ ipsius Innocentii ad eum scriptæ sunt epistolæ, qui virum fama et doctrina pollentem vocat. Obiit Cantuariæ, anno 1228.

(c) Dunelmensem. Dunelmium hodie Durham, comitatus, sub archiepiscopo Eboracensi. Sedes huc translata ex Lindisfarna insula; Vuillelmus Malmesbur., Lib. III, de gest. Pontif. Anglor. Nechanus, apud Guillelm. Camdenum:

Arte, situque loci munita Dunelmia salve, Qua floret sanctæ relligionis apex. Castri Dunelmensis juxta ecclesiam claves, cum episcopatus vacaret, veteri instituto, S. Cuthberti mausolæo appendi solebant. Vide dictum Guillelm. Camden.

6.

« ÖncekiDevam »