Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quod in instrumento vicariæ seu procura- | tionis hujusmodi non exprimitur, quod episcopus ipse constituerit vos syndicos et actores. Quare humiliter postulastis, ut quum per exceptiones hujusmodi frequenter impediatur utilitas episcopi supradicti, super hoc providere salubriter dignaremur. Nos igitur ex tenore ipsius instrumenti cognoscentes, quod intentio fuit ipsius episcopi dare vobis agendi et respondendi pro ipso episcopo liberam potestatem, exceptionem hujusmodi penitus reprobamus (1).

TITULUS XXIII

DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE. (2) Archiepiscopo (a) Bracaren.

CAPUT I.

Coram fel. memoriæ I. Papa prædecessore nostro, lite inter ven. f. nostrum archiepiscopum Toletan. et te, frater archiepiscope, super primatia solemniter contestata, fuit peremptorius terminus assignatus, et infra. Verum elapso termino constituto, post exspectationem non modicam, comparuerunt dilecti magister scholarum, et magister D. canonici Bracaren., vestras nobis litteras præsentantes, quibus eos esse procuratores vestros in causa prædicta (ita

(1) La décision donnée ici est remarquable au point de vue du droit général concernant le mandat. Dans le ch. 1, il s'agissait du mandat révoqué qui vaut, tant que la révocation n'est pas notifiée au mandataire : c'est de droit commun. Dans le ch. 2, la question est celle-ci Le mandataire peut-il agir au delà des termes du mandat, sans s'exposer à une exception de droit? Honorius n'expose pas les motifs juridiques; il déclare dans ce ch. Petitio vestra qu'il s'agit, non d'un mandat spécial devant être obligatoirement exécuté sans aller au delà des termes, mais d'un mandat général, lequel admet interprétation.

(2) Ce titre est le 31e de la Compilatio prima et le 41e des Décrét. Grégoriennes.

L'In integrum restitutio est un procédé juridique de droit romain tout spécial. V. le Code Justinieu, liv. II, tit. 22 et suiv.

Le droit canon s'est approprié le procédé juridique dont s'agit, et en a fait un assez grand usage. (a) Bracarensi. De controversia primatus Toletani et Bracarensis docte, et fuse Mariana, lib. V, cap. 19, Hist. Hisp.. ex quo conjiciendum hanc controversiam inter Rodericum Semenum Toletanum præsulem, magni animi virum, et doctrinæ opinione singularem, qui sedebat sub Honorio nostro, et archiepiscopum Bracarensem, qui jugum Toletani excutere cupiebat, terminatam vel præjudicatam fuisse in favorem Toletani ab Honorio,

181

quod in solidum uterque) apparebat; sed quia, ut dicebant, non attulerant depositiones testium, et alia munimenta, dilationem cum instantia postularunt. Postquam vero contra eos interlocuti fuimus super dilatione petita, tandem indulgeri Ecclesiæ Bracarensi dilationem propter instructionem causæ per auxilium restitutionis in integrum postularunt, exhibentes super hoc ex parte nostra speciale mandatum. Nos autem de f. n. consilio usque ad octavas Pentecostes proxime futuras per restitutionis beneficium id vobis duximus indulgendum.

Majoris Ecclesiæ (b), et Sanctæ Mariæ ad gradus (c) præposito, et decano Colon.

CAPUT II.

A procuratore (d) monasterii Neuvernbengen, et comite Ascaniæ, diœcesis Halberstad., in vestra præsentia constitutis, facta fuit quædam compositio inter partes, et bullæ nostræ munimine roborata. Postmodum vero abbas ejusdem monasterii personaliter ad Apostolicam Sedem accedens proposuit coram nobis, monasterium ipsum in multis per compositionem hujusmodi esse læsum, quum multi processus, prius contra quæstionem prædictam pro ipso monasterio habiti, videantur per compo

utpote qui Roderico legati partes concessit: plura dicturus sum inf., ad cap. 3, de Dilation.

(b) Majoris Ecclesia. Divorum Gereonis et sociorum ducum legionis Thebæorum, quam sancta Helena mater Constantini construi fecit Coloniæ, et quæ ob magnificentiam olim dicta est ad aureos Martyres.

(c) S. Maria ad Gradus. Hoc monasterium S. Anno, 34 archiepiscopus Coloniensis, in Dei Genitricis honorem pro 30 canonicis fundavit.

(d) A procuratore monast. Neub. Legendum Newernbergensis. Anno 191, sub archiepiscopo Abelusino Coloniensi, fanum olim Bacchi' ad Dei honorem consecratum, et S. Mariæ Magdalenæ sacellum appellatum in oppido Noversio pagi Coloniensis, demolitum a Normannis, cum dicto oppido in Coloniæ suburbio instauratum, et Newernberg, id est novus mons vocatum, ubi successu temporis regularis vita observata fuit, præsertim sub Sigwino, 37 archiepiscopo: celebre monasterium est canonicorum regularium.

Quantumvis compromissum factum fuerit, si tamen præjudicium fiat libertatibus Ecclesiæ, non valere ait Honorius. Cui congruit cap. Cum tempore, ex eod., exceptis capitulis, quæ contra libertatem Ecclesia; ex quibus nota non omnem libertatem valere contra jus commune; sed eam tantum quæ privilegiis et rescriptis Summorum Pontificum confirmatur; utpote quod Ecclesia sit pro

sitionem ipsam in ejusdem monasterii præjudicium et gravamen extincti, et per eamdem ipsius monasterii privilegiis derogetur, quibus est indultum abbati, et conventui monasterii sæpe dicti, ut possint quemcunque voluerint assumere advocatum, et assumptum si eis gravis vel inutilis fuerit, removere quod non poterit fieri si servetur compositio memorata. Quare super dictis causis et nonnullis aliis, coram nobis expressis, supplicavit instanter, ut eidem monasterio per restitutionis beneficium succurrere dignaremur. Cum igitur ecclesiarum indemnitatibus, exigente debito pastorali, occurrere teneamur, discr. v. mandamus quatenus partibus convocatis et diligenter auditis, si inveneritis per compositionem, seu provisionem jam dictam multum læsum esse monasterium memoratum, illud, app. remota, in integrum restituere, dicta compositione penitus revocata curetis, ac demum processus prædictos faciatis, sicut justum fuerit firmiter observari.

TITULUS XXIV

DE ARBITRIS (1) Archiepiscopo Colon.

CAPUT I.

Ex parte tua nostris est auribus relatum, quod vacante præpositura sancti (a)

prietatis Ecclesiæ Rom., ut ibi dicit Innocentius III, vel quum simul cum privilegiis, vel arbitrio, intercessit præscriptio longi temporis, ut colligere debemus ex glosa, in cap. Cum olim. de præscriptione.

(1) Ce titre est le 33e de la Compilatio prima et le 43e des Décret. Grégoriennes.

(a) Ecclesiæ S. Cutberti. Sic male MSS. Codices, bene Raimundus Cuniberti. S. Cunibertus, 8 archiepiscopus Coloniensis, in Ecclesia D. Clementis quam ipse construxerat extra muros Coloniæ, ibique collegium fratrum instituerat, sepultus fuit; successu temporis fundatori dicata est, et Ecclesia S. Cuniberti vocata.

Mortuo uno ex electis debet ab arbitro ferri sententia, nec ad aliam electionem procedi posse definit Honorius, quod juri contrarium videtur, quo, morte unius ex collitigatoribus compromissum solvitur in 1. XLV, § final., ff., hoc tit., sicuti quando unus ex litigatoribus deportatur, vel bonis. cedit, quum neque agere, neque conveniri possit, 1. item, 17, eod. Ita de societate in final. Institut. de Societ., Quod movet dubitationem

Cutberti in Colonia, canonici ejusdem Ecclesiæ electioni die præfixa de præficiendo sibi præposito discordantes, vota sua diviserunt in duos, quorum unum, videlicet Hermanum de Viliaco, decanus et socii sui; alii vero Corradum de Bobardia Colon., canonicos nominarunt: quumque postmodum tractaturæ super electione hujusmodi partes essent in tua præsentia constitutæ, in te demum fide præstita compromittere curaverunt, qui causæ meritis diligenter inspectis et cognitis ad ferendam diffinitivam sententiam diem ipsis consentientibus præfixisti interim vero præfato H. ab una parte electo sublato de medio, supradictis canonicis inhibere curasti, ne tua pendente sententia procederetur ab ipsis ad electionem aliam faciendam ; quorum quidam nihilominus Brunum de Abech Coloniensem canonicum elegerunt. Die ergo quo proferri sententia debuit constitutis in tua præsentia partibus, et præfato C. ut diffinitivam proferres sententiam postulante, dictus Brunus e contrario allegavit, quod procedere ulterius non deberes. Quapropter quid a te super hoc esset agendum edoceri a nobis humiliter postulasti; ad quod tibi breviter respondemus, quod licet arbitrium sit finitum per mortem ipsius H. prius tamen de primæ electionis meritis debuisti cognoscere, quam processus fieret ad sententiam : nam si forte prædictus C. qui est superstes in electione jus habet, de qua compromissio facta fuit in te, electionem factam secundo constat penitus non valere (2).

glossæ in hoc cap. apud Gregor., et concludit dandam esse sententiam ab archiepiscopo Coloniensi, quod morte alterius electi non procedat jure compromissi, sed jure suo, jure ordinarii, cap. cum tempore cod. et cap. penult. de in integr. restit. Imo existimem maximum esse discrimen inter litigatores qui mutuo consensu compromiserunt, et electores inter se dissidentes, quia hic non quæritur de morte eligentium, sed unius ex electis, cui jus omne non est quæsitum, sed penes electores remanet, quorum interest examinare, etiam mortuo uno ex electis, quæ electio prævalere debeat antequam ad aliam procedatur, et an electio superstitis rite facta sit, ideo compromissarii sententia est exspectanda, quod nominatim statuit Bonifacius in cap. I, ut lite pendente, in 6.

(2) Arbitrium finitur per mortem. Nam qui arbitrium eligit, aut in quemdam assentitur, sive de lite componenda, sive de compromisso electionis ligatur, aut in alia quacumque re, hoc facit inintuitu personæ, id est arbitri, neque in alium vult transire delatam potestatem. Quod verum est etiam, et in arbitro a judice dato.

Electo et (a) Abbati sancti Zenonis, et Constantino, canonico Veron.

CAPUT II.

Exposita nobis dilecti filii O. Feltrent (b) et Bellunen. (c) electi petitio continebat, quod quum causam quæ inter quondam bonæ memoriæ antecessorem suum ex parte una, et (d) cives Tarvisinos ex altera, districtu et jurisdictione, ac rebus aliis vertebatur, per sententiam ven, f. nostri (e) Ostiensis episcopi tunc Apostolicæ Sedis legati, fuerit terminata, et ipsius antecessor electi, adjudicata, sibi per legatum eumdem diu pacifice possedisset; ipse nihilominus tandem, capitulorum suorum assensu, in præjudicium ecclesiarum suarum super quibusdam discordiis, quæ hinc inde videbantur exortæ, in nobilem virum (f) ducem Venetorum tanquam in arbitrum cum parte altera compromisit, qui veniens contra eamdem sententiam auctoritate Apostolica confirmatam, super rebus judicatis ab eodem legato adversus prædictas ecclesias, æquitate postposita, iniquum arbitrium promulgavit. Licet autem eidem duci litteras nostras miserimus, ut ad componendum inter partes laborare deberet, quum tamen intentionis vestræ non fuerit immutare ipsam sententiam, vel sopitas per eam querimonias suscitare, discr. vestræ mandamus, quatenus præfatis litteris non obstantibus quidquid per prænominatum ducem contra

(a) Abbati S. Zenonis. Hæc abbatia dicata est S. Zenoni civi, et episcopo Veronensi (cujus habemus elegantissimas homilias in Bibliotheca Patrum) Veronæ protectori, cui Pipinus, Caroli M. filius, templum duodecim auri libris annuis auctum dicavit.

(b) Feltrensis. Feltre, urbs nobilissima in mediis Alpibus, cujus incolæ Fertini dicti a Plinio, Lib. III, cap. 19, suffraganea patriarchæ Aquileiensis.

(c) Bellunensis. Civita di Belum, sub Veneti quoque et patriarcha Aquileiensi.

(d) Cives Tarvisinos. Tarvisium, Trevigi, sub Venetis quoque et Aquileiensi; urbs miræ antiquitatis, quæ D. Petro Romæ cruci affixo, ejus nomini primarium templum dicavit.

(e) Ostiensis episcopi. Hugolini de Signia, comitis Anagnia creati ab Innocentio III, anno 1198, post Honorium nostrum Pontifex Max. fuit, dictus Gregorius IX.

(f) Ducem Venetorum. Petrum Ziani, ducem 61, qui creatus fuit anno 1205, et vixit usque ad annum 1229.

Ad arbitrium servandum dantur obsides hoc cap., quod jus desumptum est ex veteri jure Romanorum, quo pignorum loco habebantur, et in eorum

ipsius legati sententiam inveneritis esse factum, in irritum revocetis, ei districtius inhibentes, ne ulterius in compromisso procedat, et eumdem ad restitutionem obsidum, et cujusdam castri occasione ipsius compromissi sibi datorum, ut ipsius arbitrium servaretur, per censuras ecclesiasticas, appellatione postposita, compellatis.

TITULUS XXV

DE JURAMENTO CALUMNIE (1). Archidiacono, et magistro G. Tullen. canonico.

CAPUT I.

Ex litteris vestris accepimus quod, super causa usurarum, vobis pro G. de Rossuel milite, contra E. de Espinal militem, Tullen. diœcesis, ab Apostolica Sede commissa, non potuit vobis per testes ab ipsius G. parte productos de sortis quantitate liquere, licet de obligatione pignoris constitisset. Unde non immerito videbatur expedire justitiæ, quod exigeretur de dicenda veritate a partibus juramentum, quum ex fama quasi notorium habeatur præfatum E., ex quadam terra ipsius G., sibi titulo pignoris obligata, sortem et amplius percepisse. Ne igitur ex hujusmodi juramenti defectu justitia, occultata veritate, succumbat; disc. v. m. quatenus, si est ita, partes ad præstandum hujusmodi juramentum per censuras ecclesiasticas, appellatione remota, cogatis.

corpora sæviebant creditores, quod damnat Novella Justiniani 60, cap. 1.; et prohibetur in cap. 2, de Pignorib. VI, ut pignus detur loco obsidum, lex est æquissima. Et hoc pignus apud Homerum vocatur unpos, Vadium in legibus Ripuariorum, ut fuse annotavi ad titul. de Pignorib., sed asperum est nisi pro causa gravi, ut dentur obsides, et vades, quos sponsores Nonius vocat, et loco vadii detineantur. Id ostagium vocat Alexander III, in cap. ex rescripto, de jurejur., in quo et monachi obsides dari permittit. Ita et olim virgines victoribus obsides dari solitas scribit Athenæus lib. XIII, cap. 28, utpote majori pretio habitæ, quam mares, apud Sueton, in Augusto, cap. 21. Quam legem Ludovicus Romanus injustam esse contendit, ut episcopi et abbates, clericos et monachos obsides dent ad securitatem, ut ait glossa in hoc cap., nam si clerici fidejussores esse non possunt, cap. 1, et pen. de fidejusso, multo minus ut vades, vel obsides carceri mancipari, vel detineri debent.

(1) Ce titre est le 340 de la Compilatio prima, et le 7e du liv. II dans les Décrét. Grégoriennes.

Is titulus a Raimundo in II Decretalium rejectus est, ubi de judiciis, et omni instruendarum litium ordine et forma agit qui tamen in I, et II Compilat., lib. I, insertus est.

DECRETALIUM

LIBER SECUNDUS

TITULUS I

DE JUDICIIS (1)

Abbatis sancti Martini (a), archid. Remensi, et (b) Decano Bunien. Colon. dicecesis.

CAPUT I.

Exhibita nobis dilecti filii (c) R. Virdun. electi petitio declaravit, quod quum super facto electionis sui ipsius, et H. archidiaconi, ac quorumdam canonicorum Virdun. et adversariorum suorum procuratores ad nostram olim præsentiam accessissent; nos audita petitione partis adversæ, et quæ proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisien. episcopo, et conjudicibus suis, sub certa forma litteras nostras direxerimus inter alia continentes, ut vo

(4) Même titre Ier du Liv. II, dans les cinq Com-pilations et dans les Décrétales Grégoriennes.

(a) Abbati S. Martini. Hæc abbatia est in urbe Coloniensi, ordinis S. Benedicti, fundata primo ab Odgero Daciæ duce, et fere de novo instaurata anno 986, sub imperat. Othone III.

(b) Decano Buniensi. Leg. Bonnensi, Bonna hodie Bonn, a Druso sub Augusto condita ad tuendam ripam Rheni. Vide Florum, lib. IV; sedes est ordinaria archiepiscopi Coloniensis.

(c) R. Virdunensis. Ricardus Wasseburgius narrat historiam hujus capitis, et ait post mortem Alberti Virdunensis episcopi, electum fuisse Robertum I, de quo in hoc cap., nobilissimum virum, et patruum comitis Grandisprati; sed Theodericum decanum Ecclesiæ Virdunensis, et Herbertum D'Yvoy decanum Ecclesiæ Remensis, et canonicum Virdunensem appellasse ab hac electione, propter defectum ætatis et litterarum dicti Roberti; anno 1208. Sed quandiu Otho imperator vixit, aut Ecclesiæ rebellis non fuit (cui dictus Robertus carus erat) appellatio ista suspensa fuit, donec anno 1215, dictus Robertus citatus fuit personaliter in Romana curia, et interfuit concilio Lateranensi, post quod, anno 1216, electio ejus infirmata fuit; sed dum paratus erat obedire sententiæ Apostolicæ, et cedere juri suo in manibus capituli, morte præventus fuit. Videtur tamen dictus Wasseburgius falli in chronologia, dum ponit

catis, qui vocandi essent, super propositis et aliis rerum negotia contingentibus inquirerent veritatem, et testes quos nominari contingeret juxta consuetam formam ad testimonium compellendo, et præfigendo partibus terminum competentem, quo per se, vel procuratores idoneos nostro se conspectui præsentarent, justam sententiam recepturæ. Partibus ergo citatis non fuit processum in aliquo prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent et fuissent si electo se opponerent avide requisiti, septem eorum respondere nolentibus, ad agendum tres se residui obtulerunt. Quum autem idem electus prædictis tribus conspirationem et duobus excommunicationem (d) in modum exceptionis objecit, se id offerens probaturum, præfati judices interlocuti fuerunt, quod de his et (e) principali negotio simul inquirerent; nolentes quasi non judi

creationem Honorii III post dictam sententiam; quum ex hoc cap. manifesto liqueat dictam litem sub Honorio nostro contestatam fuisse.

(d) In modum exceptionis. Contra adversarios duo proposita fuerant, conspiratio et excommunicatio; utrumque crimen excludit eos ab actione contra electum. Conspiratio, seu conjuratio συνωμοσίας ἤ φρατορίας ἔγκλυμα vocat can. 18 synodi Chalcedon. et can. 34 synodi 6, in Trullo. Et de eo in can. 21 et sequentib. 10, q. 1. Quod crimen legibus etiam civilibus exosum fuit, quas idem canon 18, externas leges vocat, Ewvóuous. Hæc conspiratio dicitur sceleratissimum consilium in 1. 8, C., ad leg. Jul. majest., quod falsis suggestionibus, vel testimoniis initur; 1. divus, ff., de rejudic.; rebelli auctoritate sacramento inter se habito, aut chartula conscripta, ut est in cap. 198, lib. VII Capitular. Quod vel per dexteras firmatur, ut est in cap. 7 ibid., quod Carolus M. ad leges salicas, tit. 3, adjecit; vel per aliquam obligationem fit collecta adunatio ad malefaciendum lib. I, legum Longobard. tit. 17, cap. 8, 9 et 10, et cap. ult. infra, de Testib. cogend. Alteram exceptionem, excommunicationis nempe, superfluum est tractare, quæ jure hoc notissima est, et de qua Glossa optime.

(e) Principali negotio. Id erat circa electionem, pro cujus cognitione Parisiensis episcopus et conjudices delegati fuerant, qui tamen litterarum

ces, sed inquisitores existerent, super dictis exceptionibus ipsius electi probationem admittere, sed pervertendo juris ordinem de præmissis exceptionibus et principali pariter per se inquirere, intendentes et procedentes etiam ad receptionem testium nondum lite super eodem negotio contestata. Quare prænominatus electus nostram audientiam appellavit, humiliter supplicans, ut quum litteræ ad judices ipsos obtentæ non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout apparet ex continentia earumdem, quod ab eis factum est post appellationem ipsius, revocare in irritum et causam alii committere dignaremur. Quia vero non in modum inquisitionis sed commissionis negotium exstitit delegatum, disc. v. p. a. s. mandamus quatenus convenientes ad locum idoneum et partibus competentem, si ex dictis gravaminibus, vel aliquo ipsorum appellatum constiterit revocato in irritum quidquid post appellationem hujusmodi inveneritis attentatum, in causa ipsa, juxta

Apostolicarum tenorem prætergressi, de exceptionibus ab electo propositis simul inquirerc cœperunt, non obstante etiam appellatione contra juris ordinem, quum tamen de meritis electi, et studio, et zelo eligentium foret agendum, cap. script. de elect., ut ibi notat glossa.

(1) Cette constitution imperiale, qui passe dans le corps du droit ecclésiastique, est l'une des plus énergiques pour la protection des clercs. Elle est l'une de celles qui, insérées dans le droit civil et dans le droit canon à la fois, ont, comme on l'a dit plus haut, la force et valeur d'un véritable concordat entre les deux puissances.

Hæc constitutio est adversus judices judicium recusantes, vel protelantes, contra quos pœna pecuniaria statuitur in 1. properandum, § sin autem utrique, c. de Judiciis. Idem definit de ministerialibus et apparitoribus judicum, qui lites protrahunt, ut eadem pæna afficiantur, 1. ult., C. Ut intra certum tempus. Severius agit Fridericus, ut tertio requisiti suam jurisdictionem amittant.

(a) Tancredo. Fuit hic famosus canonista archidiaconus dictæ Ecclesiæ Bononiensis, et refert Pompeius Vizanius in Historia Bononiensi, Honorium nostrum anno 1219, dedisse facultatem archidiacono Ecclesiæ Bononiensis (in favorem Tancredi) instituendi doctores, et dandi insignia doctoratus in hac celebri universitate.

(b) Archiepiscopus Ravennat. Simeon, e Cerviensi episcopo archiepiscopus Ravennat.

(c) Quibusdam aliis. Vide articulos sigillatim collectos ab Hieronymo Rubeo, Lib. VI Histor. Ravenn.

(d) Subterfugia et cavillationes. Quid sit subterfugium, cavillatio, tergiversatio, docet Cujacius ad 1. 177, de Verb. signif., quam ex Aristotele napeazεipnow vocat, id est ironiam, seu derisionem, vel ut ait Papias in Lexico, est jocus cum convicio; melius, mora, seu frustratio, ex lege 12 Tabul. Si calvitur, moretur, et frustretur, in L. 233 eod. Quæ quidem tergiversatio hoc jure cursum trien

priorum continentiam litterarum, appellatione remota, ratione prævia sine moræ dispendio procedatis.

Fredericus Imperator.

CAPUT II.

Hac edictali lege, et infra. Decernimus etiam ut si qui clericis, vel personis ecclesiasticis justitiam denegare præsumpserint tertio requisiti, suam jurisdictionem amittant (1).

Magistro (a) Tancredo, canonico Bon.

CAPUT III.

Venerabilis f. n. (b) archiepiscopus Ravennat. proposuit coram nobis, quod quum decisio causæ, quæ inter ipsum ex parte una, et communitatem Cerviensem ex altera super jurisdictione civitatis Cerviæ, et (c) quibusdam aliis articulis vertitur, sit per (d)

nii impedit, quominus instantia perimatur. Contra jus civile, in L. properandum., C., de judic., qua, lite contestata, si per multiplicem dilationem (id est per tergiversationem, ut explicat Harmenopulus, Lib. I, tit. 4) pars una fatigetur, eremodicio contracto Justinianus decernit intra triennium causam esse judicandam, examinatio causæ sine ullo obstaculo celebretur. Quæ verba et tota Constitutio pugnant contra eos, qui jure civili tergiversationem ultra triennium causæ judicium producere contendunt; quod vult Cujacius probare ex L. arbitrio 18, § 4, ff., de dolo malo, male adducta in hanc quæstionem a Bartolo, et Panormitano, quæ quidem e contrario litem per temporis legitimi decursum extinctam fuisse docet Dolo, inquit « Paulus, cujus effectum, ut lis temporibus legi<timis transactis pereat. Trebatius ait de dolo ⚫ dandum judicium, non ut arbitrio judicis res ⚫ restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti ejus interfuerit id non esse factum : ne aliter observantibus lex circumscribatur. » At hoc jure Honorius decernit tergiversationem, et cavillationem ultra triennii metas instantiam proferre, qua non interveniente manet certum triennio solo perimi instantiam. Et in eo differt a jure civili in d. 1. properandum, qua tergiversatio non impedit finem litis. Dico autem, triennio solo; quia si aliud impedimentum adfuerit, non perit instantia, ut probat Panormitanus, ex cap. cum olim, & judices, de privileg. ubi, judicium durat quadriennio; ratio est apertissima, quia jure canonico multis modis judicium protrahitur, quum a quolibet gravamine appellare liceat, et pendente appellatione judex sententiam ferre non possit, cap. præcedenti: non ita jure civili, 1. ante, E. quorum appellat, non recip. Ex quibus clare patet quantum differat jus nostrum a civili. Præterea potest traduci hæc Constitutio ad alium sensum: nam existimabant Cervienses judicis delegati officium triennio exspirasse, quum tamen certum sit litem contestatam jurisdictionem perpetuam facere,

« ÖncekiDevam »