Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aqua benedicta (a) et icona, (b) et quando revertebatur a gradu (c) pulsabantur ibi campanæ, sicut in aliis ecclesiis civitatis: et quod dictus abbas ivit quandoque ad synodum patriarchæ (d), quinquaginta solidorum Venetorum numerum ei per plures annos exsolvens. Probatum vero pro episcopo invenimus, quod ejusdem monasterii confirmavit abbates, cui reverentiam et obedientiam impendebant. Abbates etiam ejusdem monasterii ad synodos veniebant episcopi, et idem ad exsequias invitatus recipiebatur processionaliter cum solemnitate prædicta, ac similiter invitatus in festo Beati Georgii procurationem recipiebat, ibidemque eum in (e) barca sua in festo Purificationis Beatæ Mariæ Virginis conducebant. Cum autem primo in his possessorio egerint patriarcha et episcopus memorati, nos eos ad possessionem, vel quasi restituimus prædictorum. Verum quia hinc inde petitorio nihilominus actum fuit, et

ordine primo, καὶ τὸν νάον σὺν πάντι λαῷ, et in Missa Apostolica, καὶ θυμιᾶ τὸν λάον ἔιτα ἐκφώνως ὁ διάκονος. Datur enim suffitus tum ad incitandum populum ad orationem, D. Hieronym in Psalm. CXL, tum ad effugandos dæmones, ut ex Ordine Romano constat. Idem quoque in baptismo, benedictionibus, et exsequiis mortuorum, ut late tractavi in Observationib.

(a) Aqua Benedicta. In receptione episcoporum et abbatum semper adhibita aqua benedicta propter sanctificationem cujus aspersio fieri etiam solita tam super populum, quain super templum, ut patet ex Euchologio. Agros etiam, et vineas, pecora, et pabula eorum, necnon et cibos suos, et potuin olim aspergebant christiani, ut docet cap. 5. Capitularium Hincmari. Id. Gregor. Turon., lib. I, miracul. cap. 20, et de gloria Confessorum, cap. 26. Qui ritus primitus descendit ex Apostolorum constiut tionibus, ut patet ex cap. 29, Constitut. Apostolic., et Alexandri III, apud Anastasium, et in Can. aquam. de consecr. dist. 3, ubi hæc aqua vocatur sanctificationis, aspersionis, expiationis, et in vita S. Genulfi, cap. 16. Ad purificationem illius ædis aquam præparant expiationis.

(b) Et Icona, Diu cogitavi quid intelligatur per iconium, vel iconam, ut alibi scriptum est. Iconium pro quacumque effigie, vel imagine sumitur, ut apud Sueton, in Caligula, genus monetæ dicitur imaginem principis referens, inde, Coing. ; sed hic putem pro vexillo poni ut in Glossis ixwv. sive, είκασμα, simulacrum, εικονιστάσιον apud Codinum, id est tabulatum, ex quo dependent imagines : apud Julium Pollucem εικάσματα θεῶν μuta Tuпúμela, id est monumenta deorum, et im?tatrices figuræ. In vexillis posita erant hujusmodi simulacra, dicta τά σιγνα, καὶ τά δάνδα, in Donatione Constantini, et apud Simocattam lib. III. cap. 4, et Anastasium, in Hadriano, inde bannière; Labarum plauóvtov Cedreno et Codino, quod præferri solitum in expeditionibus bellicis et militaribus coram regibus et imperatoribus, ut de labaro Constantini refert Eusebius; in publicis etiam conventibus et processionibus ecclesiarum ferebatur :

utraque pars totum jus suum videtur in judicium deduxisse, nos, visis prædecessorum nostrorum privilegiis, monasterium ipsum de f. n. consilio liberum esse decernimus et immediate ad Romanam Ecclesiam pertinere, illud in præmissis, et aliis quæ jurisdictionem et subjectionem respiciunt ab impetitione dictorum patriarchæ ac episcopi absolventes, non obstante possessione circa prædicta probata, cum non docuerint se tanto tempore talia percepisse, quod per hoc fuerit libertatis privilegiis derogatum : reservamus tamen episcopo supradicto quæ sibi circa chrisma, oleum sacrum, ordinationes clericorum, et quædam alia in eisdem privilegiis specialiter reservantur ad hæc quum de præmissis quinquaginta solidis ad subjectionis indicium a patriarcha sit actum, per sententiam hujusmodi ei non adimimus, si alio jure de ipsis experiri voluerit, potestatem.

:

[blocks in formation]

Hinc dicti Bandophori, et, Flammulares, et Banderesii qui talia signa præferunt. Tanti faciebant illa vexilla, ut Honorius noster, anno X sui pontificatus, scripserit duci Venetorum se illum excommunicaturum, nisi iconem episcopo Bethlehemi restitueret.

(c) Pulsabantur Campana. In receptione episcoporum et abbatum pulsantur campanæ : unde in Epist. 297, lib. I, Reg., Innocent. III ait ruptos fuisse funes campanarum, ne abbas Flavinensis ad ecclesiam duceretur, et in sede collocaretur, ne possent ad ecclesiam ducere, fores ecclesiæ clausa sunt, ruptis funibus campanarum. Nam et investitura fiebat per funem campanæ, ut postea dicitur: Episcopus in sede abbatis illum constituens, per funem campana, sicut moris est, investivit.

(d) L solidorum Venetorum. Variant mss. duo habent L solidorum Venetorum; unus vero Codex habet V solidos Venetos : quidquid sit, solidi illi argentei erant; sub Joanne enim Dandulo duce 48, anno 1280, primum nummus aureus Venetiis cudi cœptus, Justinianus in histor., Venetor. lib. III.

(e) In barca. Idem quod scapha, Glossis tò σκάφος, τὸ λέμβος, ἀκάτιον. Harmenopulo βέλκα, et xouvtskás, (nobis, gondole, et Italis gondolu) Lib. II, cap. 2. Kapa¤àv vocat Cedrinus vulgo Carabele, navis levandæ causa in L. IV, ff., ad leg. Rhod., et Isidorus, lib. Orig. 19, cap. 1. Alias dicitur Colandium Chaland, es notais apud Nicetam et Cedrinum notat Cujac. ad 1. 2, de rei vindicat.

TITULUS VII

DE RESTITUTIONE SPOLIATORUM (1)

Burgensi Archiepiscopo (a)

CAPUT I.

Ex parte ven. f. n. Tolet. archiepiscopi, et quorumdam suffraganeorum suorum nostris est auribus intimatum, quod charissimus in Christo filius noster illustris (b) rex Castellæ, dilectum filium magistrum B. (c) Segobien. electum, post electionem et confirmationem ipsius, dicendo pro voluntate sua, quod (d) cum ejus assensu eligi debuisset, episcopatu Segobien. exire coëgit, et bona episcopatus ejusdem sicut voluit, et valuit, occupavit. Quia vero quantumcumque regem ipsum affectuosius diligamus, talia sustinere non possumus, nec debemus : volentes super hoc ex officio nostro procedere, disc. v. m. quatenus cum non possit, nec debeat in judicio contendere spoliatus; super prædicti electi ejectione et invasione rerum episcopatus ipsius a quocumque factis veritatem sollicite inquiratis, de quibus si vobis constiterit, dictum electum

(1) Ce titre est le 9e de la Compilatio prima, le 13è des Décrét. Grégoriennes.

(a) Burdegalensi Episcopo. Legendum Burgensi, Burgos in Castella, cujus tunc Mauricius ex, Anglia oriundus, episcopus erat.

(b) Rex Castellæ. Ferdinandus III, qui postea dictus fuit sanctus.

(c) Segobiensem electum. Forte huic episcopo infensus erat Ferdinandus, eo quod Segobienses primo ab illo studiis aversi fuere, præoccupati artibus Alvari comitis qui non favebat regi. Mariana lib. XII, cap. 7.

(d) Cum ejus assensu. Electionem absque suo consensu episcopi Segobiensis irritam prætendebat rex Castellæ. Quod jus desumptum est ex imperio Gothorum, qui sibi hanc facultatem arrogarunt, ut constat ex concilio Toletano XII, can. 6: Placuit omnibus Pontificibus Hispaniæ et Gallæciæ licitum maneat Toletano pontifici, quoscunque elegerit regalis potestas præficere. Quod confirmatur concilio Toletano XVI, et plerisque aliis locis. Sed hic rex Castellæ electionem sibi non deberi, sed assensum tantum contendit, quod confirmat in Gallia vetus concilium Parisiense anno 559, can. 9, sub Childeberto rege: Nullus civibus invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi, et clericorum electio plenissima quæsierit, voluntate non principis imperio. Quibus verbis non excludebatur regius assensus. De eo litem motam fuisse a rege Navarræ constat apud Innocent III, Lib. XIV, Epist. 122. In Anglia quoque primitus electio episcoporum et abbatum fiebat sine imperio regis; apparet ex concilio Becanceldensi sub Wifredo rege Cantio, anno 694. Qui dignus invenitur eligatur, neque enim de hac re aliquil pertinet ad decretum, vel

spoliatum, auctoritate nostra plenarie restituere ac restitutum defendere procuretis : pendente tamen restitutionis articulo, vos, omnes proventus tam percipiendos de cetero, quam huc usque perceptos integre colligatis, et electo assignetis eidem.

TITULUS VIII

DE EO QUI MITTITUR IN POSSESSIONEM CAUSA REI SERVANDE (2) Archiepiscopo Tyren.

CAPUT I.

Dilecto filio (e) J. Barbo procuratore Ecclesiæ sancti Marci de Venetiis olim nobis humiliter supplicante, ut quum paratus esset tibi justitiæ plenitudinem exhibere super (f) ecclesia sancti Marci de Tyro, et rebus aliis de quibus inter te, et Venetos, ac vicarium Venetorum (g), quæstio mota fuit, possessionem ipsius ecclesiæ, quæ per felicis memoriæ I. Papam, prædecessorem nostrum tibi, fuit (h) causa custodiæ assignata, sibi restitui faceremus, quia te pro causa necessaria tunc absente ei assignari non poterat possessio postulata : Nos eidem imperium regis. Contrarium autem morem Hispaniæ damnant historici, et maxime Mariana lib. XXIV, cap. 17.

(2) Ce titre est le 11 de la Compilatio, le 15e des Décrét. Grégoriennes.

(e) J. Barbo. Illustris est hæc familia Barba Venetiis, et ex ea prodiere cardinales; sed in Chronico Veneto non invenitur nomen hujus procuratoris, et ponitur expresse sub Honorio nostro creatio Rainerii Danduli in procuratorem S. Marci.

(f) Ecclesiam S. Marci de Tyro. Ante Tyri obsidionem, cum Venetis Varinundus antistes Hierosolymitanus, qui Balduini regis nomine rem administrabat, ad hujusmodi conventiones devenit; ut in omnibus regni Hierosolymitani Antiochenique principatus urbibus privam aram, privum vicum cum foro et æde, omnimodamque potestatem cum Gallis Veneti haberent. Expressum quoque ut Tyri, si caperetur, tertiam partem Veneti perpetua possessione retinerent, eamque conditionem impletam fuisse ait Justinianus patricius Venetus, Histor. Venelor., lib. II, et III. Ex quo conjici potest Venetos in dicta civitate Tyri divo suo tutelari Marco ecclesiam construxisse, et forsan quoque procuratorem D. Marci constituisse dictum Barbum, de quo noster Honorius.

(g) Vicarium Venetorum. Magistratum, cui quotannis regius quæstor (auctore eodem Justiniano) ex ærario Hierosolymitano aureos nummos trecentos persolvebat.

(h) Causa custodia. Custodia rei servandæ causa de qua hoc cap. non tantum ad fructus, sive reditus pertinet; sed etiam ad regimen spiritale; et hanc duplicem esse constat, unam que patronis debetur, alteram quæ conceditur cuilibet rei servanda

indulsimus, ut sibi (a) lapsus temporis non obsisteret, quominus possessionem ipsam recuperare valeret. Quoniam vero tantum temporis ante concessionem ipsius indulgentiæ dicitur effluxisse, quod tibi sufficere possit ad veræ possessionis effectum secundum statuta Concilii generalis, et si forte tempus ipsum tantum ante prædictam indulgentiam non effluxerit, videtur, quod eadem ad veram possessionem viam tibi præcludat, quum simpliciter contineatur in ipsa, quod de cetero ipsi procuratori lapsus temporis non obsistat quominus possessionem recuperare valeat memoratam. Nos quorum fuit intentio juri dicti procuratoris, et ipsi Ecclesiæ sine tua et Ecclesiæ tuæ injuria subvenire, auctoritate præsentium declaramus, quod nostræ intentionis non fuit per ipsam indulgentiam jus perimere, quod tibi competebat ex possessione præterita, vel post reditum tuum competierat ex futura sibi enim imputare poterit pars adversa, si negligens fuit in sua justitia prosequenda, quum absentiæ tuæ impedimento cessante, te conveniendi habuerit facultatem.

Archidiacono B. Salisberien. diœcesis.

CAPUT II.

Significavit nobis J. rector Ecclesiæ de Witam. quod quum (b) abbatem et conventum Abendon. Salisberien. diœcesis coram

causa. Illa proprie dicitur advocatia, defensio, et custodes dicuntur advocati et defensores, ut et nos supra diximus, et plene V. C. Bosquetus ad Innocent. III. Ex hac custodia fluxerunt commendæ, contra decretum concilii Chalcedonensis, can. 10. Leo IV diverso jure duas ecclesias habere permittit, unam titulatam, alteram commendatam, can. 3, 21, q. 1, et Innocent. III, in cap. Dudum, de election. Inde etiam beneficia dicta sunt commendationes, ut in 1. 2, tit. 44, lib. I. Legum Longob: Ceteri vero homines liberi, qui vel commendationem, vel beneficium ecclesiasticum habent, sicut reliqui justitiam faciunt. Inde nos commanderie, et commandeurs. Causam commendarum præcipuam hanc esse certum est, quum dioceses ob devastationem paganorum, vel hæreticorum desertæ essent, commendabantur episcopis alterius dioecesis, ut Frotario Burdegalensi archiepiscopo Joannes VIII, Bituricensem ecclesiam commendavit, quamdiu scilicet Bituricensis devastatio duraret, in epist. 21. Balsamon ad can. 34, Apostol. ait multas civitates propter gentium incursiones absque episcopis manentes, œconomica ratione aliis attribui, xatà λόγον οικονομίας ἐπισκόπους προσανατίθενται. Notanda verba κατά λόγον οικονομίας quia et procuratores economi dicuntur ab Innocent. III, in epistolis sæpe. (a) Lapsus temporis. Ne noceat tempus elapsum indulgentia conceditur a Summo Pontifice: utpote a summo principe, quod beneficium vocat repara

te, super quibusdam decimis non ex delegatione Sed. Apost. convenisset, ipsi lite pendente super eisdem decimis quamdam indulgentiam impetrarunt a nobis, nullam, ut dicitur, facientem de mota super hoc controversia mentionem: unde dictus J. humiliter supplicavit, ut quum robur firmitatis habere non debeat, quod a nobis super re litigiosa taliter est obtentum, causam decidi sicut justitia exigit mandaremus. Quia vero nostræ incumbit sollicitudini litibus et contentionibus finem imponere, ac ecclesiarum jura integra conservare, disc. t. m. quatenus si est ita, indulgentia hujusmodi non obstante, negotio finem debitum sublato impedimento appellationis, imponas (1).

TITULUS IX

UT LITE PENDENTE NIHIL INNOVETUR (2). Cancellario (c), Cantori, et A. dicto Marscallo canonico Parisiensi.

CAPUT I.

Dilectus filius magister A., persona Ecclesiæ de Bassevilla, exposuit coram nobis, quod quum inter prædecessorem suum ex parte una, et (d) priorem, ac monachos de Bassevilla Carnotensis diœcesis ex altera, super decimis novalium intra fines suæ parochiæ consistentium quæstio emersisset, ea pendente coram judicibus a Sede Apostolica detionem temporis Honorius in 1. 2. C., de temporib. et reparat. appellationum: A nostro numine reparationempeti præcipimus. Symmachus, epist. 32 et 49, lib. X: Cum vellet infelicem causa lapsum reparatione sarcire. Justinian. in Novellis ènavavéwoIV vocat, id est restaurationem, seu renovationem, quam exhausti spatii redintegrationem vocat 1. 1, C. Theodos., de reparat. appellation.

(b) Abbas et conventus Abendoniæ. In Berkensi pago, diœcesis Salisberiensis est Abendoniæ cœnobium, fundatum a Cissa rege Anglorum, patre Inæ regis Occidentalium Saxonum postea Edredus, Edfredi nepos, rex illud cœpit restituere, tantumque amoris assumpsit, ut per se loca ædificiorum metaretur, et fundamenta jactaret. Sed eo morte prævento abbates, illius loci certatim id locupletaverunt, ita ut in immensum creverit.

(1) Est subreptio quando tacetur veritas de jure exprimenda; obreptio, quando falsitas exprimitur.

(2) Ce titre n'est pas dans la Compilatio prima. Il a été introduit dans la Compilatio secunda, avec le même chiffre. I forme le titre 16e des Décrét. Grégoriennes.

(c) Cancellario Parisiensi. Vide quæ notantur infra ad cap. 3, de Test.

(d) Priorem ac monachos de Bassevilla. Prioratus est conventualis Sancti Odorgii de Bassainville, diœcesis Carnotensis, dependens a majore monasterio, Marmoustier.

legatis, abbas et conventus Sancti Martini Majoris monasterii Turon., quibus subsunt prior et monachi supradicti, pro se,ac membris suis obtinuerunt a Sede Apostolica indulgentiam super perceptione hujusmodi decimarum; cujus prætextu jam dicti prior et monachi supradictas decimas sibi vendicare contendunt; licet in indulgentia ipsa mentio de quæstione supradicta facta non fuerit. Ideoque disc. v. m. quatenus auctoritate nostra judicibus, quibus commissa fuit ipsa quæstio, injungatis, ut, indulgentia non obstante prædicta, in negotio ipso procedant juxta traditam sibi formam.

TITULUS X

DE SEQUESTRATIONE POSSESSIONIS ET
FRUCTUUM (1).

Priori de Beham., decano de Dalit. et F.
canonico Sanctæ Mariæ de Hastin-
ges (a) Cicestrensis diœcesis

CAPUT I.

Dilectus filius R. rector ecclesiæ de Bertucia, sua nobis petitione monstravit, quod quum inter ipsum ex parte una, et (b) abbatem, et conventum de Cestria (c) Lond.

(1) Ce titre est le 17e des Décrét. Grégoriennes, liv. II.

(a) Cicestrensis. Sic legendum est, sub Cantuariensi, Chichester anglice : nisi malis dicere Honorium rescribere Exoniensi episcopo; Exonia enim ab Angelis vocatur Excester, teste Guill. Camdeno in Britann.

(b) Abbatem de Cestria. Male de Cisteria apud Gregor. Duæ sunt variæ lectiones in trib. MSS. in duobus de Cestria, in tertio de Quocestra. Si legendum est de Cestria, monasterium Cestriense intellige, quod primus Leofricus comes Cestriensis in honorem 'Werburgæ virginis posuit, postea Hugo primus e Normannico genere Cestria comes restauravit, et auctore D. Anselmo, quem ex abbatia Beccensi in Normanniam evocaverat, monachis ordinis S. Benedicti concessit, Henrici IV imperatoris sepultura insigne, quem abdicato imperio eremiticam hic vitam duxisse aiunt. Si legendum est Quocestra corrupte pro Gloucestra (dubia enim est hæc lectio), monasterium est amplissimum quod Ethelredi Mercii permissu Ofricus rex Northumbrorum virginibus posuit; quibus Kineburga, Eadburga et Elia, Merciorum reginæ, successive præfuerunt; deinde Aldredus archiepiscopus Eboracensis eversum a Danis restauravit, et monachis S. Benedicti dedit. Vide Willelm. Malmesbur., Guillelm. Camden. in Britannia, et Hansfeldum, in Histor. Eccles. Anglic.

(c) Londin. diocesis. Delenda sunt hæc verba, nec habentur apud Gregor. Neutrum enim horum monasteriorum est in diocesi Londinensi; sed primum, nempe Cestrense, sedes olim episcopalis fuit ex Lichfeldia huc translata, deinde ad Conventriam, postea ad sedem pristinam longo tem

[ocr errors]

diœcesis ex altera, super eadem ecclesia coram abbate de Sibiton. et ejus collegis ex delegatione Apostolica, quæstio verteretur, judices ipsi prout erant plus debito parti alteri favorabiliores, post appellationem ab eodem R. legitime interpositam, prædictos abbatem et conventum in possessionem ipsius ecclesiæ causa custodiæ induxerunt memorato vero R. causa prosequendæ appellationis apud Sedem Apostolicam constituto, præfati abbas et conventus fructus ipsius Ecclesiæ medio tempore perceptos pro suo distrahunt libito voluntatis in ejus præjudicium et gravamen. Quocirca disc. v. m. quatenus, si est ita, faciatis prædictos fructus usque ad decisionem negotii sequestrari, et si quid interdum de ipsis distractum inveneritis in statum debitum revocetis, contradictores per censuras ecclesiasticas compescentes.

TITULUS XI

DE PROBATIONIBUS (2). Archiepiscopo (d) Lund, et suffrag. ejus. CAPUT I,

Ad nostram noveritis audientiam perve

pore ante Honorium nostrum. Secundum nempe Gloucestrense olim quoque episcopali dignitate ornatum asserit Monumethensis auctor Anglus.

Duplex est custodia rei servandæ causa, una de qua superiori titulo, propter quam qui est in possessione fructus et obventus percipit, nec tamen semper suos facit, sed est tantum detentor: nam possessio abusu distat, et ab eo quod Græci zpov dicunt, cum onere restitutionis in litis exitu, si condemnatus fuerit, cap. quoniam, ut lite non contest. Quæcumque enim ex edicto possidentur vendi, et distrahi non possunt, 1. ult. de reb. auctor, judic. possid. Ex primo enim decreto, quo quis mittitur in possessionem, sit tantum custos, l. 3, § ult., de Adquir. possess., nisi judex ob rei contumaciam fructus medii temporis adjudicaverit, 1. Fulcinius, quibus ex caus. in posses. eatur. Ex secundo decreto fit revera possessor, cap. 2, de eo qui mittit. in possess., in 3 compilat., quam partem præcipuam secundi edicti omisit Raimundus in cap. 3, quæ tamen magni ponderis est, ut optime annotavit Cujacius. Altera custodia respicit periculum rei, si in manus possessoris incidat, ne pro arbitrio possessor fructus suos faciat; et ideo sequestratio constituitur, quæ fit in mediam manum, cap. 2, de dolo et contumac., et est velut quædam lex depositi, sicut avtipnos dicitur lex pignoris 1. 4, et 7, c. depositi.

(2) Ce titre est le 12 de la Compilatio prima, le 19e des Décret. Grégoriennes.

(d) In quibusdam MSS. archiepiscopo Ludonensi, et apud Gregor. Londensi, male: recte in uno, Lundensi Londen, est unicus archiepiscopatus Daciæ, seu Daniæ, ab Urbano II factus metropolitanus, anno 1092, teste Saxone Gramma

nisse quod (a) sacerdotes et clerici Daciæ legi regni, per quam negativa probatur, contra Canones et legitimas sanctiones, temere innitentes, a criminibus, quæ probari testibus fide dignis possunt legitime contra eos, reputantur insontes, si se super his purgare valeant quoquo modo; unde contingit quod quandoque ad purgationem sui similes criminosos adducunt, ut eis debeant in similibus opportuno tempore respondere, ideoque multa crimina committuntur audacius ab eisdem. Volentes igitur ut hæc pestis contraria omni juri exstirpetur a clero, f. v. m. quatenus in probatione negativæ, dum tamen possit affirmativa probari, contra canonicas sanctiones in foro ecclesiastico neminem audiatis, sed in purgationibus bonæ famæ viros duntaxat canonice admittentes, eum minus esse idoneum ad purgandum quodlibet crimen sciatis, qui nota infamiæ super culpa consimili est respersus (1).

Aurien. (b) et (c) Lamec. episcopis, et abatti de Palumbario Bracar, Diocesis.

CAPUT II.

Quum causam quæ inter ven. ff. nn. (d) Colobrien. et Egitan. episcopos super suarum limitatione diœcesum vertitur, vobis duxerimus committendam; disc. v. m. qua

tico, quum antea subesset Hamburgensi Ecclesiæ.

(a) Sacerdotes Dacia. Negativæ probationem licitam jure regni apud Danos, contra canonum sanctiones, damnat Honorius. Negantis factum per rerum naturam nulla est probatio, ait Innocentius III, in cap. Bona, et cap. Quoniam, de electione. Ad quod cap. in 4 Compilat., Joannes Teutonicus, vel si quis alius sit in scholiis triplicem negativæ differentiam notat, juris, qualitatis, et facti; duas primas probari ab actore ostendit. tertiam minime, nisi determinatum tempus, vel locum habeat. Quem abusum in clericis et sacerdotibus reprehendit Honorius, eo quod passim purgatio adhiberetur, quæ tantum in defectum probationum admittenda est, cap. Ex tuarum. infra de Purgat. canon. cap.; 16 Legum Bawarior. Isque pravus mos non a solis sacerdotibus, sed a tota Daniæ gente servabatur, ideo Honorius legem Daciæ regni vocat: imo et a Saxonibus, quos a Danis accepisse conjici potest, eo quod a Danis devicti et vectigales redditi fuerunt, ut scribit Krantzius I, Saxoniæ, cap. 2. Ostiensis, et Panormitanus idem se ab ipsis scholaribus didicisse scribunt, maxime in furti crimine; ita ut deprehensus in furto, et adhuc rem furtivam sub veste detinens convinci non posset, sed ad purgationem admitteretur ; ita apud eos hoc vitium inoleverat, ut honori et laudi verterent: ideo et Cimbri dicebantur, id est Latrones, ut idem Krantzius scribit eod. lib., cap. 9.

(1) De jure, inter testes non admittendi pecunia

tenus quum ad principale in causa veneritis supradicta, vos secundum divisiones, quæ per libros antiquos, vel alio modo melius et probabuntur, necnon testes, famam, quæcunque alia adminicula, Deum habentes præ oculis in commisso vobis negotio procedatis.

Episcopo, et archidiacono Sen. (e)

CAPUT III.

Causam matrimonii, quæ inter V. juvenem et G. puellam Senensem, quæ se virginem et monacham profitetur noscitur agitari, quia non ita instructam misistis, frater episcope, ut in ea usque ad (f) calculum diffinitivæ sententiæ procedere libere valeremus, vobis remittimus plenius instruendam disc. v. m. quatenus eamdem puellam ponatis interim in illo monasterio auctoritate Apostolica, quod intravit, ut ibi secure valeat commorari, donec judicialis sententia, quid ei sit agendum decernat, recepturi postmodum prout justitia dictaverit non solum probationes viri, sicut protestatus fuerat, quas inducere voluit contra mulieres illas, quæ ad investigandum signa virginitatis ex parte puellæ fuerant introductæ ; verum etiam probationes alias hoc negotium contingentes, quas pars utralibet duxerit producendas. Et quia, ut dicit cacorrupti, infames tum infamia juris tum infamia facti, criminosi, accusati vel inquisiti de crimine gravi, perjuri, socii criminis, etc.

(b) Auriensi. Dubium an Auriensi Gallæciæ episcopo ad Minium, hodie Orense; an Cauriensi episcopo, hodie Coria, in Estremadura provincia Hispaniæ posito, olim in Lusitania Ptolemæo; uterque suffraganeus est hodie Compostellanæ ecclesiæ. Antiquitus hi quatuor episcopatus de quibus hoc caput loquitur (si Cauriensi legas) Emeritensis suffraganei erant: nam Auriensis sub Bracarensi, ut patet ex Divisionibus Constantini et Wambæ, de quibus in hoc cap. Honorius.

(c) Lametensi. Vel Lamecensi, Lusitaniæ episcopo ad Durium, hodie Lamego,

(d) Colobriensem et Egitanum. Vide quæ supra de his diximus ad cap. 1, de procurationib.

(e) Episcopo Senensi. Sic legendum, ut in MSS., non episcopo et archidiacono Senonensi, ut est in editione Gregorii: Senensis enim Ecclesia erecta fuit in archiepiscopalem anno tantum 1449, a Pio II, cive suo, teste Cæsare Orlando, in Histor. Senensi.

(1) Calculum sententiæ. Iste calculus, judicialis dicitur in cap. Per tuas, inf. de Appellat. Ut in l. Rem non novam, C., de Judic. 4úpos inde judices dicuntur picε calculis suffragia colligere: quod nomen remansit, licet usus evanuerit, propter fraudes quæ in judiciis committebantur, et ita eludebatur justitia, ut ex Lysia refert Pollux, lib. 7, cap. 33, ψηφοταικτοῦσι τὸ δίκαιον,

« ÖncekiDevam »