Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Priori Sanctæ Mariæ, et presbytero Severino, (a) canonico Sancti Petri Tus

can.

CAPUT III.

Dilecti filii abbas et conventus monasterii Sancti Justi, Cisterciensis ordinis, nobis humiliter supplicarunt, ut, quum quædam ipsius monasterii instrumenta depereant, consumpta nimia vetustate faceremus eadem per tabelliones publicos innovari. Quocirca disc. v. m. quatenus instrumenta hujusmodi faciatis auctoritate nostra per manus tabellionis publici exemplari, volumus enim ut instrumenta ipsa taliter exemplata pristinam obtineant firmitatem.

sola matricis ecclesiæ possideret dignitatem quæ sententia confirmata fuit a Gregorio IX, auctore Chiffletio.

(a) Canonico S. Petri Tuscanensis. Tuscana, Tuscanella urbs in Italia prope Viterbium olim, cui sedi hodie est unita. Ne vetustate pereant instrumenta, concedit Honorius ea renovari per publicum exemplar, quod Justinianus permittit tabellionibus et testibus superstitibus, vel mortuis per comparationem litterarum et subscriptionum, ènì tàs Guyxpíoas, in I. Comparationes, C. hoc titul. et Nov. 73, § 7. Idem de privilegiis statuit Honorius in cap. penult. infra De privileg., ut nova redactio in scriptis privilegii naturam non mutet, sed vetus confirmet, et pro, scripturam innovare utitur verbo exemplare, id est exemplum facere, Avtiypapov vocant Basilica, exemplum quod excerptum est sub fide instrumenti originis, quod Scævola eleganter dicit auctoritatis, inÏ. ult. ff. De edendo, et Cœlius in epistola quadam ad Tullium, auctoritatem præscriptam, Anastasius in 1. ult., C., De fabricensib., et initio Codicis Theodosiani exemplar auctoritatis commonitorium Timotheo, Ulpianus vocat descriptum, in 1. Prætor, § fin. De edendo.

(1) Ce titre est le 17 de la Compilatio prima, le 24è des Décrétales Grégoriennes.

(b) R. princeps Antiochenus. Dubium de quo loquatur, an de Raimundo comite Tripolitano, an de Rupino nepote regis Armeniæ; uterque enim tempore Honorii nostri Antiochiam tenuit; quod ut melius intelligatur paulo altius repetenda est historia. Boemundus III, princeps Antiochiæ captus a Lievono, seu Leone I, rege Armeniæ, despondet Boemundum primogenitum cum filia Rupini principis Armeniæ fratris dicti Lievoni, seu Leonis, sub hac conditione, ut filius qui ex hoc matrimonio nasceretur esset princeps Antiochiæ. Boemundus, gener Rupini, princeps Antiochiæ, ante patrem Boemundum III 'moritur, relicto filio Rupino. Boemundus III pater reliquit heredem Boemundum d'Iblim, comitem Tripolitanum (sic eum vocat Stephanus Lusinianus in Historia Cypri, sed Marinus Sanutus eum Raimundum nominat, dicitque fuisse filium secundo genitum Boemundi III). Lievonus, seu Leo Rex Armeniæ, patruus Rupini, indignatus eum ab avo præteritum anno 1203, Antiochiam intravit, et usque ad templum omnia cepit, ibique tribus diebus immoratus est. Anno 1208, principi Raimundo Antiochia rebellavit ad inductionem patriarchæ, sed comes civitatem superavit, et patriarcham in carcerem

TITULUS XV

DE JUREJURANDO (1).

Magistro Anselmo DD. et Gerardo canonicis Antioch.

CAPUT I.

Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod ecclesia Antiochena vacante nobilis vir (b) R. princeps Antiochenus timens conspirationes aliquas fieri contra eum, a vobis (c) juramentum extorsit, quod contra ipsum de cetero non essetis. Quum autem idem princeps adversus ipsam ecclesiam frequentes habeat quæstiones, vos nec

inclusum affligendo peremit. Anno 1216, reddita est Antiochia Rupino proditione senescalli Antiocheni. Anno 1219, Raimundus a Rupino Antiochiam recuperat proditione Guillelmi Farabel. Rupinus ad legatum Apostolicum Damiata commorantem se contulit, et pro Antiochia et Armenia recuperanda auxilium petit et impetrat. In Tarso receptus, a Constante genero Lievoni regis Armeniæ jam defuncti capitur, et incarceratur, ibique moritur. Sanutus posteà enumerat inter principes Antiochenos Philippum filium Raimundi, et Raimundum filium Philippi anno 1224, Boemundum IV, quem obiisse ait anno 1233, et Bocmundum V, filium illi successisse in principatu Antiocheno, et comitatu Tripolitano; sed Stephanus Lusinianus refert Rupinum nepotem Lievoni, seu Leonis a Friderico II, imperatore, expulsum anno 7 prin cipatus sui, et Fridericum filium nothum dicti Friderici imperatoris factum principem Antioche

num.

Honorius noster in rescripto suo dato Ferentini, 8 Kal. Augusti, pontificatus sui anno 2, id est anno Christi 1218, relato a Bosio, in Historia Melitensi, lib. 14, f. Guarino Magistro, et fratribus hospitalis Hierosolymit. commendat principem Antiochenum (quem Raimundum Rupini vocat) contra adversarios suos, intelligit comitem Tripolitanum, qui ordinarius usurpator erat. Legimus enim apud dictum Bosium, eumdem Honorium, anno decimo pontificatus sui dedisse potestatem præfato magistro, et fratribus hospitalariis armis recuperandi castellum Antiochiæ, et alia bona quæ comes Tripolitanus super dictos fratres invaserat, quapropter excommunicatus fuit a quibusdam episcopis, jussu Honorii nostri. Verisimile ergo est epistolam décretalem ex qua excerptum est hoc caput, datam fuisse anno 1218, et loqui de Rupino, alias Raimundo Rupini, qui timebat conspirationes, quas vitare non potuit; anno enim sequenti 1219, (ut supra diximus) spoliatus fuit. Antiochæ principatu, proditione Farabel.

(c) Juramentum extorsit: Juraverant canonici Antiocheni, quia in his de principatu quæstiombus a legatis Apostolicae Sedis, patriarchæ, archiepiscopi Corsensis, capituli et abbatum Antiochensium consilium requirebatur, ut patet ex Epistola Legatorum ad Innocentium III, et ex Epistola Innocen tii ad episcopum Cremonensem 123, lib. XIII. Nec abs re canonici juramento absolvi petebant ab Honorio, quia rex Armenia multa dainna eeclesiæ Antiochenæ intulerat, sicut et Tarsensi, in

ipsi deesse ecclesiæ sine ipsius detrimento potestis, nec eidem audetis adesse, ne videamini contra dictum facere juramentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super his paterna providere sollicitudine dignaremur. Nos igitur utilitati ejusdem ecclesiæ et saluti. ac famæ vestræ, et honori dicti principis pariter providentes, interpretatione congrua declaramus, vos juramento hujusmodi non teneri, quin pro viribus et honoribus ipsius ecclesiæ, ac etiam specialibus vestris legitime defendendis contra ipsum principem stare libere valeatis, coercendo vos a machinatione duntaxat per quam idem princeps deberet læsionem personæ, vel sui amissionem incurrere principatus. Decernimus igitur vos pro defensione juris seu honoris ecclesiæ sæpe dictæ, vel vestri, dicto principi quum opus fuerit resistentes nulli per hoc notæ, seu calumniæ subjacere.

Ambian. (a) et Tornac. (b) episcopis et (c) abbati Sancti Vedasti Atrebat.

CAPUT II.

Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod quum episcopi qui a longis

qua Latinis clericis ejectis, Græcos introduxerat, de quo conqueritur idem Innocentius Epist. 2, lib. XVII.

(a) Ambianensi episcopo. Geraldo, seu Evuardo 43 episcopo, qui obiit anno 1223, vel Goffrido de Augo, d'Eu, 44, qui successit Geraldo.

(b) Tornacensi episcopo. Goselino, vel Gosvino 50 episcopo, qui vixit usque ad annum 1218, aut successori suo Valtero de Marvis, qui sedit ab anno 1219, usque ad annum 1251, laudato a V. C. Guillelmo de Catel in Comitibus Tolosanis.

(c) Abbati S. Vedasti. Raimundo, Odoni, vel Joanni V, qui vixerunt sub Honorio nostro, in nobilissimo monasterio S. Vedasti, civitatis Arebatensis, fundati anno 655 a S. Antberto episcopo Cameracensi, auctore Baldrico in Chronico Cameracensi.

In vulgatis editionibus loco hujus cap. Ad nostram, ponitur cap. Ex litteris, quod in tribus meis MSS. deest. Hoc autem cap. proponitur jusjurandum pacto illicito adjectum, quod quidem jure civili nullius est momenti, sicut nec pactum; si enim pactum servandum non est, ita nec jusjurandum: Pactum a jure communi remotum servari non oportet, nec legari: nec jusjurandum ad hoc adactum, ut ait Ulpianus in 1. Juris gentium, § Et generaliter, ff., De pactis; ubi ex sententia clarissimorum virorum legendum aliter monet Cujacius, servari hoc non oportet, nec ligat; quam tamen non amplectitur Observat. 24, lib. I. Ego quidem Cujacii partes secure tueor, sicut est in omnibus exemplaribus Græcis et Latinis, in Basilicis, et apud Harmenopulum, hoc adhibito interpretamento servari non oportet, nec legari, hoc est non oportet servari, nec injungi, seu imperari. Legare quippe, pro, Decernere, et, imperare sumitur apud

[ocr errors]

retro temporibus Atrebat. Ecclesiæ præfuerunt, sive sæculares fuerint, sive etiam regulares, canonici esse consueverunt ecclesiæ memoratæ, bonæ memoriæ R. Atrebat. episcopo viam universæ carnis ingresso, certa die ad eligendum statuta, ejusdem ecclesiæ canonici, et ven. f. n. Atrebat. episcopus, tunc archidiaconus, et canonici ipsius ecclesiæ statuerunt per juramentum quo tenebantur ecclesiæ, confirmantes, quod quicunque de gremio ipsius ecclesiæ si canonice posset fieri assumeretur in episcopum, de cetero (d) non esset canonicus in eadem, quod utrum servari debeat, præsertim quum ex hoc dignitatem contigerit et episcopales reditus minorari, præfatus episcopus tanquam vir providus et discretus nos duxit humiliter consulendos. Nos igitur saluti ejus paterna volentes sollicitudine providere, et nihilominus attendentes, quod juramentum non ut esset iniquitatis vinculum fuerit institutum, et quod non juramenta, sed perjurial potius sunt dicenda quæ contra utilitatem ecclesiæ attentantur, disc. v. m. quatenus ad Atrebaten. ecclesiam, personaliter accedentes, a canonicis antedictis requiratis su

jurisconsultos in lege 12 tabul. Uti quisque legassit, in 1. Verbis legis, de verb. signif.; Legis modo, imperative apud Ulpianum lib. Regul., tit. 24. Servius in XI Virgil.: Senatus legavit ne quis in urbe sepeliretur. Plautus in Casina: Quin potius quod tibi legatum est negotium, id curas. Inde vectigalia et tributa vocantur legata, in 1. Julianus, Sidem Julianus, De act. emp. Licet autem omnino corruat pactum a jure communi recedens, ita et jusjurandum, hoc tamen jure pontificio non ita est,; jusjurandum quippe contra bonos mores, contra jus tenet; ideoque Honorius in hoc cap. licet tale juramentum esse potius perjurium, nec servandum decernat, hoc dicit Dispensative, ut loquuntur theologi practici, et ideo poenitentiam injungendam esse statuit Atrebatensi episcopo, quod similiter, et eadem mente de Fudertino capitulo statuit Innocentius III, in cap. sicut, 18, eod.

(d) Non esset canonicus. Ut episcopus sit canonicus in ecclesia cathedrali, non est de jure communi, sed privato, prout in statutis et fundationibus est expressum: ideoque nec ingredi potest episcopus in capitulum, vel stallum habere in choro, nisi sit canonicus: unde fit ut in plerisque ecclesiis cathedralibus episcopus, si sit canonicus, ut lucretur fructus canonicatus sui debet interesse divino officio, sicut quilibet alius canonicus, alias privandus et expungendus. Quo fit ut in hoc cap. suppressio canonicatus sui, Atrebatensis episcopi consensu facta, nullius sit momenti, quia reditus episcopales minorantur: imo et jus conferendi beneficia quod competit omnibus canonicis, et consequenter episcopo canonico, sicut docet Innoc. til, in cap. penult. Postulastis, De concess. præbend

per præmissis diligentius veritatem, et si ea quæ superius sunt expressa noveritis esse vera, pro hujusmodi juratione incauta, imposita præfato episcopo pœnitentia congruente, quod in damnum episcopalis juris repereritis taliter attentatum auctoritate nostra suffulti sub. app. ob. in statum debitum reducatis.

Colocen. (a) archiepiscopo, et ejus suffr.

CAPUT III.

Intellecto jamdudum quod charissimus in Christo f. n. (b) Hungariæ rex illustris (c) alienationes quasdam fecerit in præjudicium regni sui, et contra regis honorem. Nos super hoc affectione paterna consulere cupientes eidem regi dirigimus scripta nostra, ut alienationes prædictas non obstante juramento, si quod fecit de non revocandis eisdem, studeat revocare; quia quum (d) te

(a) Colocensi archiepiscopo. Hungarice, Colots. In Albensi conventu Coletia, vel Kalochia est Metropolis, a Coletianis hoc nomen qui (auctore Piolemæo) inter Savun et Dravum non procul a Patavio habitarunt sub Noricis. Bonfinius Rerum Hungaric., decad. 1, lib. I.

(b) Hungariæ Rex. Andreas II, filius Bela III et Margaretæ filiæ Ludovici VII, regis Francorum, qui regnavit annos 32 et obiit anno 1238.

(c) Alienationes quasdam fecit. Verisimile est Honorium nostrum intelligere alienationem factam ab Andrea omnis juris Dalmatiæ, quæ olim fuerat Hungarorum, in favorem Venetorum pro vectura exercitus sui in Palestinam. Idem Bonfinius Rer. Hungar. decad. 2, lib. VII.

(d) Teneatur regni jura servare. Imo et in decretis ejusdem regis datis anno 1222, forsan occasione hujus negotii, datur facultas regnicolis resistendi regiæ majestati, si contraire voluerit dispositioni suæ factæ ad jura regni servanda, et contradicendi.

(1) Ce titre n'est pas dans la Compilatio prima. Il est introduit dans la secunda, où il forme le titre 11e. Il est le 25e des Décrét. Grégoriennes.

(2) Alias, Huberti.

(e) Abbati S. Huberti. Sic legendum. Abbatia S. Huberti ordinis S. Benedicti (Vide Miræum Origin. Benedictin. cap. 29) a Volcando episcopo 35 Leodiensi, anno 825, fundata, vel Leodium translata in honorem S. Huberti principis Aquitani, ultimi Tungrensis, et primi Leodiensis episcopi, ejus denique urbis conditoris, Arduennæ apostoli, thaumaturgi. Andainum alias vocatur hoc monasterium. Sigibertus, in Chronico anno, 824.

(f) S. Joannis. Vide supra de hac ecclesia ad cap. Veniens I, De renuntiat.

(g) S. Martini decano. In ecclesia dicata B. Martino VII, episcopo Tungrensi, in Chronico SS. Belgii, cap. 1, Hasbanorum apostolo, de quo Harigerus, 1 tomo de gest. Leod. episc., et Molanus.

(h) Archiepiscopo Treverensi. Joanni 87, ex imperatoris cancellario, vel Theodorico II, comiti de Vueda electo, anno 1213.

(i) Compositionem. Joannes de Beka et Willelmus Heda, qui Chronicon episcoporum ultrajectensium, et comitum Hollandiæ conscripsere, et fuse

neatur, et in coronatione sua juraverit etiam regni sui jura et honorem coronæ illibata servare, illicitum profecto fuit si præstitit de non revocandis alienationibus hujusmodi juramentum et propterea penitus non servandum.

TITULUS XVI

DE EXCEPTIONIBUS (1). Dilecto f. (e) abbati sancti Oberti (2), Leodien. diœcesis, (f) et S. Joannis et (2)8. Martini decanis Leodien.

CAPUT I.

Olim nostris fuit auribus intimatum, quod quum felicis recordationis Innocentius Papa prædecessor noster mandasset ven. f. n. (h) archiepiscopo Treveren. ut (i) compositionem () inter nobiles viros L. comites de

hanc historiam narrant, ne verbum quidem faciunt de hac compositione; imo Beka refert ducem Limburgiæ transmissum ab una parte ad aliam, ut tentaret de pace ac concordia, sed frustra.

Est tamen integra hæc compositio in Registro Honorii MSS. lib. I. Piaculum existimarem omittere tam insigne historiæ monumentum, quia maxime caput hoc nostrum illustrat. Equidem mirari satis nequeo tam altum hac de re silentium apud historicos Hollandiæ, et præcipue apud nobilem hujus sæculi scriptorem Matthæum Vossium, qui licet in Annalibus Hollandia, Namurcensis, hujus compositionis arbitri meminerit, nullum tamen de hac compositione verbum adjecit. An dicendum est veritatem quoque ipsam victoris Guillelmi partes secutam fuisse; et licet non adeo impudenter ut vultum fucatum ostenderit, saltem amasse tenebras et latibula, et noluisse in publicum prodire, nisi facie velo obducta? sed audiamus Honorium nostrum. (Vide hanc bullam, infra, col. 241 et seq.).

(k) Inter nobiles viros. Operæ pretium est paulisper historiam delibare, ut pleniorem hujus cap. intelligentiam habeamus. Thcoderico comite Hollandiæ mortuo, relicta unica filia Ada, et Willelmo fratre comite Frisia Orientalis tutore designato, vidua ejus comitissa Adelheidis habens Willelmum exosum, et regni cupida, nondum adimpletis exsequiis mariti, quo summa rerum penes cam maneret, accivit Ludovicum comitem Lossensem ex arce Altenæ, cui propere advenienti Dordracum, despondet Adam filiam, et næniis miscentur nuptiæ. Willelmus comes Frisia audita morte fratris, ut interesset exsequiis applicuit ad portum Zippe, sed repulsus est: cui multi proceres commiserati ob illatam injuriam sese jungunt, et stimulos adjiciunt fidem dantes ut securus ad eos veniret. Conspirat ergo cum eis contra Adelheidem et Ludovicum, juxta decretum primorum Hollandiæ, qui nec a muliere regi, nec extraneum principem super eos dominari vole bant. Ludovicus et Adelheidis diffugiunt. Adɛ

Los, et W. de Hollandia (a) crucesignatos Trajecten. dioecesis, super raptu nobilis mulieris, uxoris ejusdem comitis, terris, et rebus aliis amicabiliter initam faceret observari : dicto W. nitente contra compositionem venire prædictam, et se ad appellationis diffugium convertente, idem archiepiscopus ejus appellationi non deferens, quam frivolam esse decrevit, in præfatum W. qui alias erat vinculo excommunicationis adstrictus, specialiter propter compositionem prædictam excommunicationis, et in terram ejus interdicti sententias promulgavit. Quumque postmodum dil. f. G. dicti comitis procurator nostras ad vos super executione sententiarum ipsarum litteras impetrasset, et H. procurator præfati W.in audientia publice contradixisset eisdem, ven. f. n. P. (b) Albanus episcopus, et dil. fil. n. R. Sanctæ Mariæ in Cosmed. diaconus cardinalis, quos procuratoribus antedictis dedimus auditores, quia per ea quæ ab eisdem fuere proposita coram eis constitit manifeste dictum W. excommunicationis vinculo esse innodatum, procuratorem ejusdem W. ad impetrandum litteras, vel contradicendum admittendum non esse sententialiter decreverunt, litteris quas ad vos dicti comitis procurator impetraverat absolutis. Nos quidem ad instantiam procuratoris comitis sæpedicti, alterius partis astutiam metuentes vobis dedimus in mandatis, ut in commisso vobis negotio juxta formam in prædictis litteris nostris expressam ratione prævia procedentes, litteras decerneretis carere viribus, si quas forte a nobis super præmissis pro ipso W. in præjudicium sæpedicti comitis per subreptionem contingeret impetrari, quæ plenam de præcapta mittitur a Willelmo in Texaliam: Willelmus fugato Ludovico comitatum Hollandiæ obtinet, et cum Theoderico episcopo Trajectensi, qui Ludovico faverat pacem facit, et post obitum Adæ neptis dictum comitatum a Federico imperatore in feudum recipit, et XII comes Hollandiæ constituitur. Ad quem regnum Scotorum per obitum Magolini, vel Malgotini regis avunculi sui jure hereditario devolvebatur, et congregato exercitu cum Ludovico primogenito Philippi Augusti Francia regis (postea Ludovico VIII) transfretavit, multas urbes regni sibi vindicans. Interim Ludovico Lossensi novos motus concitante revocatus in Hollandiam Willelmus perpetuo eum ab Hollandia fugavit. (1) Crucesignatos. Nauclerus, in Chronol. gener., 41 inter principes Germanos crucesignatos anno 1215, ponit comitem Lossensem.

(b) P. Albanus Episcopus, et R. S. Maria in Cosmedin. diaconus cardin. Intelligit Pelagium, Hispanum, episcopum Albanum, et Raynerium Capoccium Viterbiensem, maxima S. Dominico familiaritate conjunctum, creatum cardinalem

dictis non faciant mentionem. Nuper autem ex parte memorati W. fuit propositum coram nobis, quod litteris prædicti prædecessoris nostri supradicto archiepiscopo præsentatis, idem W. excipiendo proposuit coram eo, quod auctoritate litterarum ipsarum respondere minime tenebatur: tum quia mortuo mandatore exspiraverat jam mandatum; tum etiam quia ultra duas diætas extra suam dioecesim traliebatur in causam, contra constitutionem Concilii generalis et quia dictus archiepiscopus has, et alias exceptiones ejus legitimas admittere recusabat, idem W. vocem ad nos appellationis emisit, sed præfatus archiepiscopus ipsius appellatione contempta mandavit ven. f. n. episcopo (c) Trajecten. ut compositionem præfatam faceret per censuras ecclesiasticas firmiter observari. Adjectum etiam fuit ex parte prædicti W. quod dictus comes appellationem frivolam mentiens antedictam, a nobis, excommunicatus existens, veritate tacita litteras impetraverat supradictas. Quare pro parte ipsius W. fuit a nobis humiliter supplicatum, ut quum idem ac terra, et alia bona sua sub Apostolicæ Sedis protectione consistant, super hoc sibi providere misericorditer dignaremur, non obstante (d) sententia quam incurrerat cum Ludovico in Angliam transfretando, quum ipsum absolverimus ab eadem. Nos igitur eidem ab excommunicationis vinculo absoluto providere volentes, (e) abbati Sancti Laurentii in Hostbroch, et conjudicibus suis per nostras dedimus litteras in mandatis, ut si rem invenirent taliter se habere, revocato in irritum quidquid invenirent post appellationem hujusmodi attentatum, causam tituli S. Mariæ in Cosmedin. ab Innocentio III, anno 1212; vixit usque ad annum 1250.

(c) Trajectensi. Corrupte in vulgatis, Treverensi. Trajectum, Utrecht, civitas episcopalis Frisiæ, Ultrajectum dicta ad differentiam Trajecti ad Mosam (Maestricht) cujus tempore Honorii nostri episcopus erat Otho de Lippia, qui sedit ab anno 1905 usque ad annum 1225, et cujus infaustam mortem scribit Beka in Chronico.

(d) Sententia quam incurrerat. Dum Scotiam peteret, ut sibi debitam post mortem avunculi recuperaret; et excommunicatus fuit cum Ludovico primogenito Philippi Augusti (qui Joanni regi Angliæ bellum intulerat) ab Innocentio III, qui receperat dictum Joannem et regnum suum in clientelam Ecclesiæ Romanæ.

(e) Abbati S. Laurentii. Monasterii apud muros urbis Leodiensis ordinis S. Benedicti, fundati anno 960, ab Heraclio, aucti a Notgero, exornati a Guolbodone, et perfecti a Raginardo episcopis Leodiensibus. V. Miræum in Chronico ordin. S. Benedicti, cap. 58.

audirent, et fine debito terminarent: alioquin partes ad examen vestrum remitterent, appellantem in expensis legitimis condemnantes. Porro ipsius comitis procurator novissime proposuit coram nobis litteras quas pro ipso W. ad eumdem abbatem Sancti Laurentii et ejus collegas direximus, subreptas esse per expressum mendacium et tacitam veritatem; nam nec jam dicti præ

Nobili viro comiti de Los crucesignato.

Sacrosancta Romana Ecclesia et c. usque Inclinati. Ad exempla felicis recordationis Innocentii Papæ prædecessoris nostri, compositionem inter te ac nobilem virum Willelmum de Hollandia, Trajectensis diocesis, super raptu nobilis mulieris, A. uxoris tuæ, necnon Hollandia, et aliis terris ad te ratione uxoris ejusdem spectantibus, mediante quodam Philippo marchione Namurcensi; Tebaluco bajulo comitatus Flandrensis amicabiliter initam, et juramentis præstitis hinc inde firmatam, sicut sine pravitate provide facta esset, et ab utraque parte sponte recepta, ut in scriptis authenticis inde confectis plenius continetur, auctoritate Apostolica præcipimus observari. Ut autem eadem compositio firmius observetur, tenorem ipsius præsentibus jussimus annotari, qui talis est. Hæc est forma compositionis et pacis perpetuæ inter Lodeuvicum, comitem de Los et de Hollandia, et dominum Willelmum Florentii comitis Hollandiæ quondam filium, arbitrio domini Philippi marchionis Namurcensis, bajuli Flandriæ, et nobilium Flandriæ virorum consensu et consilio firmatæ, ac spontanea prædictorum, comitis scilicet Lodeuvici, ac domini Willelmi voluntate plenius approbatæ. Post longas siquidem controversias inter eos versatas tandem in bonum pacis consentientes L. comes de Los et de Hollandia, et dominus Willelmus prædictus, dicto et arbitrio domini Philippi marchionis Namurcensis super universa terra quæ fuit Theodorici comitis Hollandiensis commiserunt. Dominus igitur Philippus marchio Namurcensis dicto et arbitrio suo assignavit comiti de Los comitatum Hollandiæ, excepto dotalitio matris domini Willelmi supradicti, post cujus domini decessum, dotalitium illud ad dominum Willelmum in proprietatem deveniet. Assignavit etiam dominus Philippus marchio Namurcensis comiti de Los, Scarpenesse, Duvelant, Stavenesse, et Drieshore, et dominum Hugonem de Ostewome et de Westrentiorne et de appendiciis: tota vero terra alia ex hac parte Moselle versus Flandriam per dictum arbitrium domini marchionis Namurcensis remanet in parte domini Willelmi, quidquid dominus Hugo prædictus tenet apud Apenbuch, et Castellaniam de L. Sellamidia, et omne quod tenet infra insulas, quæ assignatæ sunt domino Willelmo, tencbit ipse Hugo a domino Willelmo: et inde excipiun

decessoris nostri mandatum exspiraverat cum mandante, prout nobis fuit ex parte W. sæpedicti suggestum, quum ante mandatoris mortem archiepiscopus procedere incœpisset, nec idem W. ultra duas diætas extra suam diœcesim trahebatur, quum ipse archiepiscopus terminum in tali loco statuerit, qui remotus ab illo non erat ultra quam provisum est per constitutionem concilii

tur quatuor insulæ prædicti comitis de Los, assignatæ. In Wimagio apud Gerulitz habebit dominus Willelmus omni anno quadringentas libras denariorum, et habebit illic nuntium suum ad denarios colligendos, quousque quadringentas libras receperit, omne quod illis quadringentis libris supervenerit Comitis de Los et Hollandiæ erit. Si quid autem ad illas quadringentas libras perficiendas defuerit, comes de Los et de Hollandia infra annum perficiet. Cum nuntio domini Willelmi, comes de Los ministrum suum habebit ad computandum, et sciendum denariorum receptionem in prædicto Wimagio. Illas quadringentas libras guinagii dom. Willelmus tenebit ab imperatore, seu rege Romanorum, sicut comes de Los tenet ab eodem rege residuum ad Wimagium de Gerulitz. Homines domini Willelmi nihil aliud solvent quam solebant solvere tempore Florentii comitis Hollandiæ. Ad dictum et arbitrium domini Philippi debet dominus Willelmus adhæredare comitem de Los de omnibus supradictis, et comes de Los dominum Willelmum bene etiam adhæredare. Unde sciendum est quod dominus Willelmus ad dictum arbitrium domini Philippi, et consilii sui, dedit ei obsides pro dicto et arbitrio suo tenendo sororem suam, et filiam suam propriam : et decem homines de Scondes, homines de Hollandia, qui ipsa die Brugis erant, fecit dominus Willelmus facere hominium comiti de Los et de Hollandia, et per castellanum de Leda, qui præsens erat, debet comiti de Los facere habere libere castellum de Leda, vel per nuntios suos debet quoque mandare et præcipere omnibus hominibus Hollandiæ, et totius terræ comiti de Los assignatæ, per litteras suas patentes, et per nuntios suos, ut comiti de Los hominium faciant et fidelitatem sine aliquo malo ingenio, et in mandato illo et præcepto debet hominibus illis intimare, quod si hominium illud et fidelitatem facere recusaverint, contra omnes qui rebelles erunt erit comiti de Los in omni posse suo in auxilium, quousque hæc consummata erunt comiti de Los et perfecta. Deinde debet dominus Willelmus ire in curia domini episcopi Trajectensis, et illic reddere feudum suum et guarpire, ad opus domini comitis de Los, ad eum bona fide adhæredandum sine suo damno, et simili modo faciet dominus Willelmus in curia domini ducis Lovaniensis, illinc debet dominus Willelmus ire apud

« ÖncekiDevam »