Sayfadaki görseller
PDF
ePub

memorati. Adjecit etiam ejusdem comitis procurator, quod sæpedictus W. auctoritate jam dicti prædecessoris nostri alia est excommunicatione ligatus, de qua in litteris ad jam dictum abbatem Sancti Laurentii et conjudices ejus directis nullam fecit penitus mentionem: quare petiit sæpedicti comitis procurator, ut eas, ob causas prædictas,decerneremus irritas et inanes. Quia vero in

Dordrecht et ad Hardinglem, et ad Ledam, et ad Arlem, et ad quamquam illarum debet mandare, et sic monere homines omnes vicinos et adjacentes illi villæ, et præcipere eis, ut comiti de Los hominium faciant et fidelitatem, et dominus Willelmus omnes homines illos a fidelitate, quam ei fecerant omnino liberos et absolutos clamabit et dimittet, et si qui rebelles fuerint dominus Willelmus ad summissionem comitis de Los debet eum juvare semel ad illos destruendos et fugandos, nec cos potest dominus Willelmus retinere vel juvare, quousque ad fidelitatem et hominium comitis de Los et de Hollandia venerint, et hoc pepigit dominus Willelmus comiti de Los bona fide. Dominus marchio Namurcensis debet mittere nuntios suos cum domino Willelmo, et cum comite de Los ad curiam domini episcopi Trajectensis, et ad curiam ducis Lovaniensis, et in Hollandiam, et eorum testimonio quisque debet tam comes de Los, quam dominus Willelmus hæc quantocitius potuerit adimplere. Præcepit quoque dominus marchio Namurcensis ipsis nuntiis in fidelitate et juramento quod eis fecerant, quod hæc bona fide perficere studeant in omnibus supra jam dictis. Ad perficienda quæ dicta sunt ibit comes de Los sub conductu domini Willelmi, et dominus Willelmus sub conductu comitis de Los; iis quoque peractis secundum relationem et recordationem nuntiorum jam dictorum dominus Willelmus obsides positos rehabebit liberos. Hæc omnia comes de Los, et dominus Willelmus bona fide, et sine malo ingenio debent complere. Dominus Willelmus debet mittere in Anglian nuntios suos ad rehabendum neptem suam, et eam reddendam comiti de Los, et si per nuntios suos eam rehabere non potuerit nuntii illi debent ei acquirere conductum, ut ipse illuc ire possit: quod si non potuerint, dominus Philippus marchio Namurcensis debet ei conductum illum acquirere, et si ipse dominus Willelmus in propria persona eam non rehabuerit, et dominus marchio Namurcensis vel per litteras regis Angliæ, seu per credibiles nuntios scire potuerit, quod dominus Willelmus posse suum inde non fecerit, et quod potuisset illam rehabuisse si voluisset, iterum debet dominus Willelmus et dominus marchio Namurcensis cum co mittere duos probos viros per juramenta, et unum abbatem in obedientia monitum, ut videant et inquirant si dominus Willelmus de illa rehabenda fecerit posse suum: si nuntii illi testificati

tanta juris contrarietate proponentium nobis de veritate non constat, disc. v. m. quatenus, si procurator prædicti W. infra tres menses post primum terminum sibi super hoc assignatum a nobis, probare potuerit exceptiones, quas coram archiepiscopo proposuit sæpedicto; videlicet mandatum re integra exspirasse, vel se in causam trahi ultra duas diætas contra constitutionem Concilii gene

fuerint, quod dominus Willelmus posse suum inde non fecerit, dominus marchio Namurcensis debet eum cogere et ostagiis positis, et omnibus modis ut eam reddat; si autem testificati fuerint quod inde dominus Willelmus posse suum fecerit, liber inde et quietus debet remanere; dominus Willelmus homines suos de Hollandia et de Scondis debet dare obsides, et facere jurare quod si in supradictis compositionibus et conventionibus deficeret, homines illi essent ei in nocumentum, et domino marchioni Namurcensi in auxilium, quousque emendatum esset consilio curia Flandrensis. Resignato quippe (videtur legendum quoque) feudo a comite de Los in manum domini Philippi marchionis Namurcensis, bajuli Flandriæ, quod Theodoricus comes Hollandi ultimis diebus vitæ suæ tenuit a domino comite Flandriæ, et inde adhæreditato domino Willelmo, testimonio hominum Flandriæ super prædicta pace et conventione tenenda hostagiaria Lodeuvic. comes de Los et de Hollandia concesssit, et pepigit domino Philippo marchioni Namurcensi ad ejus dictum et arbitrium et consilii sui de conventione inter ipsum et dominum Willelmum tenenda pace, et omni compositione dare hostagiariam et securitatem; videlicet, quod coram episcopo Trajectensi ponet terram Hollandiæ in hostagiariam: quod si prædictis compositionibus et conventionibus deficeret, terra illa remaneret in manu ipsius episcopi, ita quod comes de Los nihil reciperet interim in terra illa, quousque emendatum esset consilio curia Flandrensis, et litteras patentes ipsius episcopi debet comes de Los exinde facere habere Philippo marchioni Namurcensi, quatuorque insulas supra nominatas Scarpenesse, Duvelant, Stavenesse, et Drieshore, et castellum de Leda cum villa et cum toto allodio, quod est in castellania illa, quæ omnia ad dominium et feudum Flandriæ dedit idem comes de Los et de Hollandia. Posuit etiam in hostagiariam, quod si deficerent in prædictis compositionibus et conventionibus, dominus marchio Namurcensis manum mitteret ad feudum, quousque emendatum esset consilio curiæ Flandrensis: homines quoque Hollandiæ et insularum prædictarum ponet obsides comes de Los, ita quod faciet eos jurare, quod si deficeret in prædictis, ipsi homines essent comiti de Los in nocumentum, et domino Namurcensi in auxilium, quousque emendatum esset consilio curia Flandrensis. Ponet quoque

ralis, seu etiam ipsum comitem de Los excommunicatum fuisse tempore quo nostras ad vos litteras impetravit, prout ejusdem W. procurator exposuit coram nobis, vos, nisi dictus comes probaverit sæpedictum W. tempore quo litteræ ad abbatem Sancti Laurentii et ejus conjudices pro eo directæ impetratæ fuerunt alia excommunicatione teneri ab ea quam incurrit cum Lodovico in Angliam transfretando, negotio supersedentes omnino jam dictum abbatem Sancti Laurentii et ejus conjudices procedere permittatis juxta traditam sibi formam. Procuratore vero sæpedicti W. deficiente in exceptionum probatione dictarum, vel ipso comite sufficienter probante dictum W. tempore litterarum impetratarum pro eo, excommunicatione alia ab ea quam in Angliam transfretando incurrit fuisse ligatum, vos, litteris ad abbatem Sancti Laurentii et ejus conjudices obtentis nequaquam obstantibus, in negotio ipso juxta formam vobis traditam appel. postposita procedatis, nullis litteris obstantibus, si quæ apparuerint harum tenore tacito a Sede Apostolica impetratis. comes de Los dominum Leodiensem episcopum hostagium, quod si conventionibus et compositionibus prædictis deficeret, ipse episcopus manum mitteret ad feudum suum, et interim comes de Los nihil acciperet in feudo illo quod tenet ab episcopo, quousque emendatum esset consilio curiæ Flandrensis, et inde litteras ipsius episcopi patentes acquireret comes de Los domino Namurcensi, bajulo Flandrensi. Pro posse etiam suo sine suo damno ponet comes de Los hostagium ducem Lovaniensem quod si in conventionibus satis dictis deficeret, dux ad feudum suum manum mitteret, quousque emendatum esset consilio curiæ Flandrensis, et inde litteras ipsius ducis patentes faciat haberi domino Namurcensi de propria comitis de Los hereditate, quam posuit in hostagiariam. Est in veritate domini marchionis Namurcensis qui [legendum forsan quod si] comes de Los uxorem suam rehabuerit, et domino Namurcensi visum fuerit, quod bene possit comes de Los per uxorem suam adhæredare dominum Willelmum de terra quæ est ei assignata, et ipse comes de Los inde deficeret, feudum domini Leodiensis domini Lovaniensis essent in prædicta hostagiaria. Hæc omnia plenius tenenda et firmius observanda Lodeuvic. comes de Los et de Hollandia, et dominus Willelmus tactis sacrosanctis juraverunt. Dominus quoque marchio Namurcensis, bajulus Flandriæ super iis omnibus inviolabiliter observandis, ad petitionem comitis de Los, et domini Willelmi obsidem se constituit, sigilloque suo cum sigillo comitis de Los et de Hollandia, et cum sigillo domini Willelmi

Episcʊp (a) Abbati Sancti Savin, et (b) præposito Sanctæ Eufemiæ Plac.

CAPUT II.

Conquerente olim (c) abbate Sancti Sixti Plac. monasterium suum esse a (d) communitate Cremonæ duabus partibus (e) castri et curtis Wastallæ per violentiam exspoliatum, et eos curtem Lizariæ ad idem monasterium pertinentem contra justitiam detinere; felicis memoriæ Innocentius Papa prædecessor noster bonæ memoriæ episcopo Regino commisit hujusmodi quæstionem, etc. et infra. Verum ipsi procuratores quosdam non ad procedendum in causa prout acceperant in mandatis, sed potius ad Apostolicum judicium declinandum ad nostram præsentiam destinarunt: qui licet fori exceptionem opposuerint, sicut viri prudentes, ac in jure periti nobis multipliciter suadere studuerunt, quæstionem hujusmodi esse relinquendam judicio sæculari. Nos tamen habito super his f. n. consilio exceptionem ipsam non duximus admittendam.

sæpe dicti, præsens scriptum confirmari decrevit. Testes Arnulphus comes Ginnarum, Willelmus advocatus Betuniensis, Joannes castellanus Brugensis, Willelmus castellanus Audomari, Arnulphus de Ardinalt, Theodoricus de Bunia, Sigerus castellanus Gandavensis, Walter Bertoldus, Walterus de Solnihei, Bernardus de Rosebais, et quamplures. Actum Brugis in domo præpositi, die festo S. Donatiani, mense Octobris, anno Verbi Incarnati MCCVI. Nulli ergo, et c. Nostræ confirmationis, et c.; si quis autem, et c. Datum Laterani 12 Kal. aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

(a) Abbati S. Savini. Nescio an S. Savinus idem sit cum eo de quo loquitur, Hieron. Rubeus, lib. VI, Histor. Raven., dum ait S. Savini episcopi et martyris corpus elevatum e pavimento templi D. Apollinaris, et positum in sacello S. Catharina ejusdem templi anno 1266, a Philippo archiepiscopo Ravennate.

(b) Præposito S. Eufemia. Dubium an B. Eufemia sit eadem cum ea de qua idem Rubeus, lib. I, refert D. Apollinarem corpus B. Eufemiæ martyris Aquileiensis Ravennam detulisse, et ibi templum dedicasse.

(c) Abbate S. Sixti. Monasterium S. Sixti intra urbem Placentiam ordinis S. Benedicti, Congregationis Cassinensis.

(d) Communitate Cremona. Hieron. Rubeus recte notat hac tempestate Italicas urbes, spe libertatis quadam abusas, et civium suorum intestinis bellis, et finitimarum oppugnationibus maxime agitatas fuisse.

(e) Castri et Curtis Wastalla. Guastalla principatus hodie est domus Gonzagæ juxta Padum, et prope Mantuam.

Episcopo Ebroicen. (a)

CAPUT III.

Innotuit nobis P. de Sameriis laico intimante, quod quum G. de Haia quem bonæ memoriæ L., prædecessor tuus, pro eo quod post susceptum subdiaconatus officium de facto cum quadam muliere contraxit, et sicut laïcus cohabitabat eidem, vinculo excommunicationis astrinxit, ipsum super quadam hereditate coram sæculari judice conveniret; ipse contra illum quod excommunicatus esset et quod ei non teneretur respondere excepit: et quum dictus judex paratus esset hujusmodi exceptionem admittere, si ab ipso laico probaretur, super hoc ad te habuerit laïcus ipse recursum : sed tu efficere ut dictus excommunicatus vitari deberet, prout idem laicus asserit, noluisti. Quum autem, sicut (b) in sacris habetur canonibus, episcopi excommunicatorum omnium nomina tam vicinis episcopis quam suis parochianis indicare debeant, eaque in celebri loco posita præ foribus ecclesiæ cunctis convenientibus inculcare, ut excommunicatis ecclesiasticus aditus præcludatur ubique, ac excusationis causa omnibus auferatur, f. t. mandamus, quatenus si præfatus prædecessor tuus ex hujusmodi causa subdiaconum excommunicavit eumdem, petitioni super hoc annuas laici memorati.

Archidiacono, trans Ligerim, officiali et J. Borelli canonico Turon.

CAPUT IV.

Dilecti filii S. P. ac G. (c) canonici ec

(a) Episcopo Ebroicensi. Evreux, Rodulpho de Ciette, vel, Cierrey 27 episcopo, aut Richardo 28, qui sederunt sub Honorio III; sed verius est Rodulpho fuisse directum hoc rescriptum, utpote cujus prædecessorem Lucam hic nominet Honorius, qui fuit 26 episcopus Ebroicensis.

(b) In sacris canonibus. De excommunicatis clericis ab Ecclesia excludendis can. 9, synodi Neocœsar., et can. 1, synodi Antioch, ita ut externo etiam honore priventur, τῆς ἔξοθεν τιμῆς, ut addit Balsamo, οὔτε γὰρ καθέδρας, οὔτε κλησέως ἀξιωθήσοντας, οὔτε μὴν ἑτέρου προνομίου ἱερατικοῦ. Id est, neque enim cathedræ, neque vocationis honore digni habebuntur, sed nec alio sacerdotali privilegio; ex quo nota vocem xλws, id est vocationis: solebant enim in ecclesia nomina clericorum publice offerri

clesiæ Sanctæ Mariæ Gratiac. transmissa nobis petitione monstrarunt, quod quum M. canonicus ejusdem ecclesiæ, Bituricen. dioecesis, ipsos coram decano, et magistro Herveo canonico Altissiodoren. delegatis a nobis traxisset in causam, super eo quod se opponunt electioni a quibusdam canonicis Gratiac. factæ de ipso in priorem ecclesiæ supradictæ, et iidem proposuerunt coram præfatis judicibus, quod dictus M. non debebat audiri,eo quod excommunicatus erat, et perjurii crimine irretitus. Quumque dictus M. præfatis G. ac P. perjurium et S. excommunicationem in modum replicationis objiciens, per hoc eorum exceptionem elidere niteretur, procurator eorum proposuit, quod licet judices præfato M. ad probandam replicationem suam terminum assignassent, ejus tamen super hoc recipi probatio non debebat; quia etiamsi objectum præfatis canonicis perjurium probaretur, non essent tamen propter hoc a defensione suæ ecclesiæ repellendi. Adjecit etiam quod contra excommunicationem dicto M. in modum exceptionis objectam, excommunicatio supradicti S. replicari non poterat cum effectu; tum quia suæ absolutionis litteras ostendebat, tum quia exceptio ipsi M. opposita eumdem probata repelleret ab agendo. Replicatio vero sæpedictum S. nequaquam a defendendo repelleret, si etiam probaretur. Quare petebat, ut omissis hujusmodi replicationis probationibus, in quibus etiam si probarentur, labor ut præostensum est consumeretur inanis, probationes reciperent quas ad probandum objecta ipsi M. ducerent producendas: ipsi vero judices interlocuti fuerunt, quod prius probationes reciperent quas ad probandum sæpedictam replicationem produ

ut docui ex D. Cypriano epist. 10 et aliis locis, ad titul. De cler. excommun. apud Gregor. Supprimebatur nomen excommunicatorum, ut eo silentio agnoscerentur, ait D. Augustin. epist. 128, et quod maxime facit ad hunc locum, ut ab omnibus excommunicati vitarentur, sententia publice promulgabatur in ecclesia, atque etiam in triviis et locis publicis, ut ex Eusebio, Nicephoro, et aliis probavi ad titul. De sent. excommun. Ita fiebat apud Athenienses, ut eorum qui ab Areopago arcebantur nomina in charta scriberentur, et hoc dicebatur, ἐκφυλλοφορήσαι.

(c) Canonici S. Marie Gratiacensis. Capitulum B. Mariæ de Gratiaco, Notre-Dame de Graçay, diceces. Bituricensis, pendet a capitulo Vastiniensi, de Vatan, sub archipresbyteratu de Gratiaco.

ceret M. prædictus: propter quod idem procurator nostram audientiam appellavit. Quocirca disc. v. mandamus quod si res ita se habet, revocato in irritum si quid post hujusmodi appellationem inveneritis. temere attentatum, audiatis causam, et quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis.

TITULUS XVII

DE PRESCRIPTIONIBUS (1).
Priori et conventui Lateran. (a)
CAPUT I.

Sedis Apostolicæ circumspectio, quæ circa omnes ecclesias suæ providentiæ consuevit habere consilium, illarum indemnitatibus propensiori debet studio præcavere, quæ ipsi tanquam membra capiti cohærentes specialis sibi necessitudinis vinculo sunt adstrictæ. Inde est quod quum Lateran. ecclesia speciale membrum Apostolicæ Sedis et (b) Romani pontificis propria sedes

(1) Ce titre est le 18e de la Compilatio prima et le 26e des Décrét. Grégoriennes.

(a) Priori et conventui Lateranensi. Canonicorum regularium D. Augustini. Præscriptionem centenariam in gratiam ecclesiæ S. Joannis Lateranensis, utpote speciale membrum Sedis Apostolicæ introduxit Honorius; eo argumento quod illa tantum locum habuerit contra Romanam Ecclesiam caput omnium ecclesiarum, ut scilicet ubicunque terrarum Sedes Romana possessiones habuerit, hac præscriptione fulciatur, et constitutio Justiniani locum tantum habeat, can. 16, q. 3. Quam quidem Novellam ad ecclesias Orientis tantum pertinere docuit Cujacius, quum tamen et occidentales comprehenderit, ut ex Novella IX ostenditur. Originem quidem centenariæ præscriptionis in gratiam Emesenæ ecclesiæ introductam fuisse notatur ex Procopio, in Historia arcana, et consequenter ad Romanam Ecclesiam traductam, ut jam annotavi ad titul. De præscript. apud Gregor. Quod autem in cap. 13 et 14, eod. tit., per Romanam Ecclesiam intelligere vult Cujacius ecclesiam S. Petri, non est exaudiendum; siquidem ecclesia S. Petri non est præcipua sedes: imo vero ecclesia S. Joannis Lateranensis, ut ipse Honorius profitetur hoc cap., in qua quidem solent consecrari summi Pontifices, et deinde in ecclesia S. Petri coronari, ut testantur qui vitas Pontificum conscripserunt. Quinque etenim sedes patriarchales constitutæ fuerunt Romæ. Prima et præcipua, et ut caput reliquarum Laterani; secunda quæ est Constantinopolitani patriarchæ ad S. Petrum; tertia Alexandrini ad S. Paulum; quarta Antiocheni ad S. Mariam Majorem, et quinta Hierosolymitani ad S. Laurentium. Quæ quatuor ultimæ sunt membra basilicæ Lateranensis, quæ proprie dicitur Ecclesia Romana, ut annotavit Onuphrius Tractatu de episcopat. et titul. Sed dicet aliquis, cur igitur in hoc cap. Honorius idem privilegium Lateranensi ecclesiæ, quod Romanæ indulget, quum Lateranensis eadem sit cum Romana, et tamen videtur

existat, statuimus et sancimus, ut sicut contra Romanam Ecclesiam non nisi centenaria currit præscriptio, secundum constitutiones canonicas et legitimas sanctiones ita quoque ipsi ecclesiæ minoris temporis præscriptio non obsistat.

TITULUS XVIII

DE SENTENTIA, ET RE JUDICATA (2). Petro Leonis (c) de Corneto. (d)

CAPUT I.

Quum causam quæ inter te ex parte una, et Benedictum syndicum communitatis Cornetan. nomine ipsius communitatis ex altera vertebatur, dilecto f. n. (e) 0. Sanctorum Sergii et Bacchi diacono cardinali duxerimus committendam, tu syndico ipso præsente in ejusdem cardinalis proposuisti præsentia, quod potestas, rectores, syndicus, et populus Cornetanus, pro eo quod P. et Phi. laicos de Corneto super quadam vinea,

distinguere? An, quia, quum dicit Romanam Ecclesiam, intelligit universalem? at hic agitur peculiariter de basilica, seu templo Lateranensi, prout suo ambitu continetur. Vel potius existimarim Honorium hoc privilegium indulgere non tam basilica Lateranensi, quam personis et rebus ex ipsa dependentibus, pro quibus dubitatio fieri poterat, quum non proprie sub titulo Romane Ecclesiæ comprehenderentur. Et hoc confirmare videtur inscriptio hujus capitis, quæ est, Priori et conventui Lateranensi, ex quo colligere licet in gratiam personarum hoc indulsisse Honorium. Ceterum nescio an hoc privilegium intelligat Pennottus in Historia clericorum canonicorum, lib. III, cap. 52, dum ait Honorium III, anno 1 sui pontificatus, insigne privilegium suo monasterio Lateranensi (in quo canonicus fuerat) grati animi significatione contulisse 4 idus novembris, indictione V, per manum Rayneri, prioris S. Frigdiani; quod etiam referunt Onuphrius, lib. De Roman. Pontific., et lib. V, De Eccles. Lateran., cap. 2 et 3; Raphael Volaterranus, lib. XXI, et Laertius Cherubinus in Bullario: nemo autem illorum dicit quale esset istud privilegium.

(b) Romani Pontificis propria sedes. Notat enim Onuphrius in dicto Tractatu de episcop. et titul. Pontifices Romanos in patriarchio juxta Lateranensem basilicam, seu S. Salvatoris, vel Constantinianam fabricato per mille annos commoratos fuisse, videlicet usque ad Clementis V pontificatum. V. sup., col. 40, not. 4.

(2) Ce titre est le 19e de la Compilatio prima, et le 27e des Décrét. Grégoriennes.

(c) Petro Leonis. Forsan hic erat ex familia, vel gente Leonis illustri in urbe, tempore Innocentii III, de qua vide Gesta ipsius Innocentii.

(d) De Corneto. Cornetum est urbs episcopalis in Tuscia finibus, versus Latium post Martam fluvium, in colle, sic dicta a cornu hujus urbis insigni. (e) 0. Sanctorum Sergii et Bacchi. Intelligit Octavianum ex illustri familia comitum Signiensium

horto et territorio auctoritate nostra conveneras, priusquam super his fuisset in eorum curia quæstio agitata, domum tuam auctoritate propria destruxerunt, in hoc et aliis damna tibi usque ad centum librarum Pisan. valentiam irrogando, exceptis expensis occasione hujusmodi a te factis, quas summam mille solidorum monetæ ipsius excedere asserebas, de quibus omnibus tibi petebas justitiam exhiberi. Prædictus vero syndicus proposuit ex adverso, quod quum contineatur in (a) statuto Corneti ad cujus observantiam Cornetarii præstito juramento tenentur, ut si qua quæstio inter aliquos eorum suboritur, prius de ipsa cognosci debeat in curia Cornetana, quia tu curia ipsa omissa prædictos. P. et Phi. apud Sedem Apostolicam convenisti contra prædictum statutum temere veniendo, consules Cornet. qui tunc erant domum tuam sicut modo apparet auctoritate ipsius, pro eo quod contra ipsum veneras licite diruerunt. Quare memoratus syndicus asserebat, te non esse super præmissis aliquatenus audiendum. Præfatus autem cardinalis his et aliis quæ coram eo fuere proposita plenius intellectis, et nobis fideliter recitatis, de mandato nostro et fratrum nostrorum consilio, supradictum syndicum nomine communitatis prædictæ, non obstante quod postquam fuit in causa conclusum procurator quem ipse reliquerat recessit contumaciter, propter destructionem domus, damna, et expensas, super damnis tamen et expensis taxatione ipsius cardinalis et tuo juramento præmissis, in centum libris Pisanorum tibi sententialiter condemnavit, juramento quod de servando prædicto statuto præstitum esse dicitur nullum præjudicium afferente, quum omnino. sit contrarium juramento quo jura Ecclesiæ Romanæ servare tenentur. Nos itaque quod per eumdem cardinalem super his provide actum est ratum habentes, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scriptura paginæ communimus.

diaconum card. tit. SS. Sergii et Bacchi creatum anno 1206, et camerarium Ecclesiæ Romanæ ab Innocentio III, propinquo suo. Vixit usque ad pontificatum Gregorii IX, et mortuus est archidiaconus Ecclesiæ Romanæ.

(a) Statuto Corneti. De statutis civitatum Italiæ supra diximus: omnes fere civitates in præjudicium Romanæ Ecclesiæ leges, et statuta condiderant, juri humano et divino contraria, quæ cives præstito juramento servare nitebantur; et quæ Fridericus sua constitutione sustulit, ut ostendi

CAPUT II. (V)

Dilecti filii A. et O. et L. monachi (c) monasterii Aqua Nigra transmissa nobis petitione monstrarunt, quod quum S. quondam abbas ipsius monasterii Brixien. diœcesis, suis culpis exigentibus, ab ejus regimine per vos sententialiter sit amotus, idem S., sententiæ vestræ temerarius violator monasterium ipsum nihilominus per violentiam detentare præsumit in propriæ salutis dispendium, grave scandalum plurimorum, et Apostolicæ Sedis injuriam et contemptum : his etiam non contentus vobis mendaciter suggerens, se abbatem, ad diversos judices diversas contra eosdem monachos litteras impetravit, quarum auctoritate ipsos multiplici molestatione fatigans in eosdem de facto excommunicationis fecit sententiam promulgari. Ne igitur illius temeritas aliis transeat in exemplum, si non fuerit debita castigatione repressa f. v. p. a. s. m. quatenus, si est ita, dictum S. ut vestræ sententiæ parens humiliter, non obstante quod post ipsam se asserit reelectum, monasterium ipsum omnino dimittat, et a qualibet dictorum monachorum molestatione desistat, monitione præmissa per censuras ecclesiasticas appel. rem. contra litteras quoque quas sæpedictus S. usurpato sibi abbatis nomine dicitur impetrasse, ac quidquid est earum auctoritate præsumptum denuntietis penitus non tenere.

TITULUS XIX

DE APPELLATIONIBUS (1). Decano, cancellario, et cantori Lincoln.

CAPUT I.

Quum causam quæ inter dilectos filios abbatem et fratres de Valle Sancti Joannis de Croston., Præmonstratensis ordinis, ex mus supra, ad cap. 2 et 7, De Constitut., et ad cap. 2, De restitut. in integr.

(b) Epigraphe deest in omnibus MSS.

(c) Monasterii Aqua Nigræ. Monasterium hoc est in diœcesi Brixiensi, Brescia, dominii Veneti ad Ollium Pado influens juxta Macheriam oppidum.

(1) La Compilatio prima donne pour titre 20e : De Appellationibus et recusationibus. Le tit. 28e des Decret. Grégoriennes est celui-ci : De Appellationibus, recusationibus et relationibus.

« ÖncekiDevam »