Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ADMONITIO

IN SEQUENTEM LIBRUM CENCII

(APUD MABILLON MUSEUM ITALICUM tome II, page 167.)

Quis fuerit Cencius consequentis libri auctor, nemo id melius explicaverit quam Onufrius Panvinius in ea Præfatione, quam eidem libro præfixit in magno Ritualium veterum opere, quod Romæ in bibliotheca pontificia-palatina, et apud Parisios in regia servatur. Hæc autem Præfatio sic habet: Fr. Onufrius Panvinius pio lectori salutem (1). << Quum veteris bibliothecæ palatinæ, omnium instructissimæ, libros evolverem, ut aliquid invenirem, quo in scribenda historia ecclesiastica sublevari possem; forte incidi in pervetustum codicem, qui CENSUUM inscribitur, ante annos plus minus quadringentos collectum, et in unum corpus redactum a CENCIO quodam diacono cardinali Sanctæ Lucia in Orpheo, et S. R. E. camerario sub Coelestino Papa III, qui post Innocentii III mortem Romanus Pontifex renunciatus, HONORIUS III nominatus est. In eo cum omnibus S. R. E. redditibus, vectigalibus, et censibus ab eodem Cencio summa diligentia, cum singulorum publicis instrumentis, in unum redactis, hic etiam omnium vetustissimus Ritualis, sive ceremonialis Liber descriptus est : in quo sanctæ illius et venerandæ vetustatis puritas et sinceritas, atque Romanæ Ecclesiæ in tractandis sacris, et re divina celebranda, summa cura et observantia inspicitur. Multa insuper cognitu non indigna, et ad Ecclesiæ præsentis status primordia dignoscenda idonea inde hauriri possunt. Quem librum quum ego hominum lectione dignissimum existimassem, illum in brevem hanc formam contractum, ecclesiastica anti

(1) Onufre Panvini, n. Vérone 1529, m. Palerme 1568, moine augustin, l'un des érudits les plus remarquables du XVIe siècle, a laissé sur des matières d'histoire et d'antiquités beaucoup d'ouvrages, malgré l'àge peu avancé auquel il inourut,

PATROL. TOME I.

quitatis studiosorum manibus terendum evulgavi: quum nihil, quod ad ejus modi studia sublevanda pertinere existimem, in obscuro, quantum a me fieri potest, jacere permittam.>>

Hactenus Onufrii Præfatio: ex qua intelligitur, ab eo librum Cencii in aliam ab ea, quam auctor instituerat, formam redactum fuisse. Hæc autem nova forma sic se habet. Totum opus dividitur in tres partes. Prima pars constans capitibus XXVIII continet omnes ritus, qui ab Adventu Domini ad Exaltationem sanctæ Crucis usitati sunt in Ecclesia Romana. Secunda pars est de presbyteriis per annum erogari solitis, de que variis officialibus Pontificis; habetque capita XXIII. Tertia est de electione et consecratione Pontificis; ac de coronatione Imperatoris. Nobis vero purum 'putum (2) Cencii librum satius visum est exhibere. Felix Cantelorius, archivii Vaticani secreti olim custos, in epistola ad cardinalem Barbarinum, cum ei prædicti libri transcriptum dono daret, asserit, Ritualem hunc vetustissimum, ante annum MCXCII in Romana Ecclesia usurpatum, a Cencio insertum fuisse libro de Censibus. Cencius tamen libri scriptor censendus ex num. 72, etsi ritum ante suum tempus receptum et observatum tradidit. Idem cancellarius fuit sub Coelestino III, Sabellus cognominatus.

Illustrissimus Fabrettus hanc nobis notitiam de Cencio nostro suppeditavit. « Sub moenibus Ardeæ, vetustissimæ Rutulorum civitatis, exstat templum sanctæ Marinæ dicatum: in cujus portæ limine superiori visuntur hinc inde duo orbes diametri palmaris, in quibus opere anaglypho scalpti

entre autres: Epitome Pontificum Romanorum; Annotationes ad Platinam de Vitis SS. Pontificum; de Septem præcipuis urbis Romæ Basilicis. (2) Trad. ce livre, remanié.

2

mentum cum his versibus:

sunt duo monachi cucullati se invicem aspi-lomæi ad insulam Tiberinam exstat fragcientes cum hisce titulis, in primo quidem ABBAS, in altero autem orbe PATER S. MARINE. Sub ipso limine, qua parte terram respicit, adsunt hi duo versus :

Cencius, excelsæ tunc cancellarius urbis,

Obtulit hanc portam, virgo Marina, tibi.

Denique in impluvio coenobii Sancti Bartho

Cencius, excelsæ tibi cancellarius urbis,
Se pia commendat Jesse clarissima virgo,
Qui Benedictorum fuit ortus stemmate.....
Huic peccatorum veniam da.....
Cencius atque bona genitor genitrixque.....
Inspiciens. mino cum dictis.....

Nota. Les notes et renvois indiqués par des lettres appartiennent à Mabillon; les autres indiqués par des chiffres ordinaires appartiennent à la présente édition.

DUODECIMUS ORDO ROMANUS

DE CONSUETUDINIBUS ET OBSERVANTIIS,

PRESBYTERIO VEL SCHOLARI, ET ALIIS ECCLESIÆ ROMANÆ IN PRÆCIPUIS SOLLEMNITATIBUS (1).

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

(1) L'Ordo Romanus offre un grand intérêt pour l'archéologie, pour l'histoire; mais surtout il est d'une grande valeur pour la liturgie. On peut en faire l'objet d'un rapprochement instructif avec les indications toutes modernes de l'Année liturgique à Rome par X. Barbier de Montault, et celles de la publication annuelle romaine: Diario Romano per l'anno***, nel quale si annonziano le feste di precetto e di divozione, le funzioni Pontificie et cardinalizie, le stazioni e le processioni.

(2) Canite tuba. Antienne des secondes vêpres

Papa pergit ad stationem Sanctæ Mariæ Majoris (3). In Lectionario (a) Sancti Hieronymi, Ad Sanctam Mariam de nocte primo galli cantu.

2. In vigiliis Nativitatis Domini, in mane dominus Papa vadit ad basilicam Sanctæ Mariæ Majoris pro cantanda missa, et in sero pro celebrandis vesperis; et remanet ibi nocte ipsa, et celebrat ibi vigilias, et post vigilias celebrat ibi missam ad præ

du IVe dimanche de l'Avent. Ce même jour, station à l'église des Saints-Apôtres, Stazione in s. XII Apost., dit le Diario.

(3) La station de Sainte-Marie Majeure est maintenant placée au Ier dimanche de l'Avent; celle du IIe dimanche est à Sainte-Croix de Jérusalem, et celle du IIIe à la basilique Vaticane (qui n'existait pas au temps d'Honorius III).

(a) Hoc Lectionarium vocatu Liber Comitis, editus apud Pamelium. Vide Appendicem Capitularium Baluzianam.

sepe (1): ubi quidquid offertur, quandiu dominus Papa missam celebraverit, sive ad manus, sive ad pedes ipsius domini, vel super altare, capellanorum est, excepto pane, qui est acolythorum, si recipere voluerint (2). Hoc idem sciendum de missa, quam celebrat apud Sanctam Anastasiam. In aurora vadit ad Sanctam Anastasiam, et celebrat ibi secundam missam; qua finita, revertitur ad basilicam Sanctæ Mariæ Majoris, et intrat sacrarium cum episcopis, cardinalibus, diaconibus, subdiaconibus, et reliquis ordinibus, et dicunt Tertiam; qua dicta, induunt se, et processionaliter vadunt ad altare, sicut est moris. Notandum quod septem faculæ debent esse in missa super altari, et curia debet dare. Deinde dominus Papa incipit missam (3), et post primam orationem diaconi cardinales, et subdiaconi, et alii ordines cum scrinariis (a) faciunt laudes domino Papæ taliter ordinati: archidiaconus cum aliis diaconibus et subdiaconibus ordinati stant juxta altare in duobus filis, scrinariis (4) vero stantibus deorsum in choro cum pluvialibus. Tunc archidiaconus cum diaconibus et aliis sic incipit laudem alta voce, Exaudi Christe: scrinarii quoque respondent, Domino nostro Papæ vita. Iterum archidiaconus dicat, Exaudi Christe: scrinarii quoque respondent similiter. Tertio archidiaconus dicit, Exaudi Christe: scrinarii respondent sicut prius. Iterum archidiaconus dicit, Salvator mundi, tribus vicibus; scrinariis totidem vicibus ei respondentibus, Tu illum adjuva. Et archidiaconus dicit, Sancta Maria, duabus vicibus: et scrinarii respondent duabus vicibus, Tu illum adjuva. Deinde archidiaconus dicit, Sancte Michael, duabus vicibus scrinarii respondent duabus vicibus, Tu illum adjuva. Eodem modo dicitur, Sancte Gabriel, sancte Raphael, sancte

:

(1) La messe de minuit continue d'être indiquée comme devant être célébrée par le Pape à SainteMarie Majeure, malgré l'interruption en fait de cet usage depuis certain nombre d'années.

(2) Aucune offrande n'est mentionnée présentement pour la messe pontificale de ce jour; mais au Santo-Bambino, il y a offrande tous les deux ans d'un calice et quatre torches.

(3) La messe du jour est maintenant chantée par le Pape à la basilique Vaticane.

(a) Ita constanter hic scrinarii, non scriniarii. (5) Scriniarius, qui in scriniis (archives, bureaux) operam suam locat et scriptoris vices agit: copiste, greffier, archiviste, generation, employé aux écritures.

|

Joannes, sancte Petre, sancte Paule, sancte Andrea, sancte Stephane, sancte Laurenti, sancte Vincenti, sancte Silvester, sancte Leo, sancte Gregori, sancte Benedicte, sancte Basili, sancte Saba, sancta Agnes, sancta Cæcilia, sancta Lucia. His finitis, archidiaconus dicit, Kyrie eleison: scrinarii similiter respondent, Kyrie eleison. Iterum archidiaconus dicit, Kyrie eleison: scrinarii respondent, Kyrie eleison. Tertio vero archidiaconus cum diaconibus, subdiaconibus et scrinariis una voce dicunt, Kyrie eleison. Finitis laudibus, legitur prius latina epistola, et postmodum græca. Expleta vero missa, dominus Papa coronatur ad portam ipsius ecclesiæ ab archidiacano, cum uno diacono, reditque cum processione ad palatium. Tunc judices et advocati veniunt ei obviam sub gradibus in porticu; ibique prior cardinalis Sancti Laurentii foris murum, cum judicibus et advocatis, faciunt et laudes: et ibi dominus Papa descendit, et deposito regno accipit mitram. Deinde judices ducunt eum usque ad locum illum, ubi datur presbyterium. Tunc vero exuunt eum planeta, et apposito manto super scapulas sedet in fonstatorio (al. fostestorio) seu cathedra, et largitur presbyterium cunctis ordinibus propria manu taliter.

3. Et in eadem die Adventus, idem dominus Papa pergit ad stationem Sanctæ Mariæ Majoris. In secunda vero dominica Adventus Papa vadit ad stationem Sanctæ Crucis. In sabbato de Gaudete pergit ad vesperas ad Sanctum Petrum, ubi dominus Papa eidem primicerio adnuntiando antiphonam, Juste et pie vivamus, dat unum marabotinum (6) vice ipsius projiciens. Ubi autem dominus Papa debet facere, et vigiliis interesse, et omnia alia ibi facit et recipit cum camerario et cancellario, sicut inferius di

(6) Marabotinus vel marbotinus, marabotin. Alphonse le Sage, disent les historiens, fut le premier prince chrétien qui frappa en Espagne une monnaie d'or. Cette monnaie, appelée marabotin, est une véritable pièce arabe, dans laquelle les formules chrétiennes ont remplacé la légende musulmane; mais la langue arabe y domine. Cette imitation pénétra jusqu'en France, à Toulouse, à Montpellier: saint Louis et le Pape se virent obligés de reprocher, l'un à son frère Alphonse et l'autre à un évêque de Maguelonne, de laisser subsister le nom de Mahomet sur des pièces frappécs par des chrétiens.

cetur in dedicatione sanctorum Petri et Pauli, et quibusdam aliis festivitatibus.

II. Quomodo datur presbyterium (1).

4. Priori igitur episcoporum Romanæ Ecclesiæ dat dominus Papa duplicatum presbyterium, scilicet quatuor melequinos (2), et quatuor solidos in den. Papiens.; omnibus autem episcopis, et aliis curiæ duos marabotinos, et duos solidos Papiens., singuli similiter. Si forte archiepiscopus aliquis extraneus tunc præsens fuerit, pro voluntate domini nostri Papæ dat ei presbyterium sed de portione tantum debet habere, quantum supra dictus prior episcoporum, quatuor scilicet melequinos, et totidem solidos si vero aliquis episcopus extraneus fuerit, unum melequinum debet habere, et duodecim den. Papiens. Priori presbyterorum cardinalium dat dominus Papa duos melequinos, et totidem solidos, pro prioratu. Priori presbyterorum Sancti Laurentii foris muros pro laude, duos similiter melequinos, et totidem solidos: omnibus et singulis aliis presbyteris cardinalibus unum melequinum, et duodecim denarios Papienses. Priori autem diaconorum cardinalium quatuor melequinos, et totidem solidos pro prioratu, presbyterio, et laude diaconorum et subdiaconorum omnibus aliis diaconibus et singulis unum melequinum, et duodecim denarios Papiens. Diacono Græco unum melequinum, et duodecim denarios Papienses. Si forte aliquis abbas mitratus præsens fuerit, dat ei unum melequinum, et duodecim denarios Papienses. Primicerio... dat ei unum melequinum, et duodecim denarios Papienses. Priori subdiaconorum unum melequinum; omnibus aliis subdiaconibus similiter. Si etiam centum essent, videlicet quinque, vel plus aut minus, duodecim melequinos. Subdiacono Græco unum melequinum. Unicuique scholæ cantorum unum melequinum: unicuique scholae Crucis, qui esse debent de jure ad plus quatuor, et non plures. Prior presbyterorum capellanorum, qui sunt duo, einon plures, unum melequinum: unicuique capellanorum domini Papæ unum melequi

:

[merged small][ocr errors][merged small]

num. Præfecto urbis, XL solidos den. Papiens., qui videlicet præfectus ab ecclesia Sanctæ Virginis Mariæ usque ad palatium indutus manto precioso, et calceatus zanca(a) una aurea, (id est una caliga), altera rubea, eadem die et secunda die, et etiam in duabus diebus Paschæ, et quando Papa eligitur, juxta dominum Papam collateraliter nullo medio equitando incedit. Senatorum vero, qui tunc urbi præsunt, medietas accedit pro presbyterio, et ad comedendum cum domino Papa : quorum uni dominus Papa, vel duobus pro omnibus aliis, presbyterium pro unoquoque senatore similiter unum melequinum; dat dominus Papa unicuique judicum urbis unum melequinum, et XII solidos den. Papiens., excepto priore, qui debet habere unum melequinum ultra pro prioratu, et unum melequinum pro laude. Unicuique advocatorum unum melequinum, et duos solidos den. Papiens. Omnibus scrinariis, quotquot sunt, sex melequinos et sex solidos den. Papiens. Præfectus navalium, qui dicitur Sangari, duos melequinos, et quatuor solid. den. Papiens. Et sciat secutura posteritas, quod nulli alii dominus Papa propria manu, nisi superius nominatis, debet presbyterium dare. Presbyterium, ut superius dictum est, dat dominus Papa.

5. Sic indutus ducitur a magistro senescalco, et a magistro ad mensam in basilica Leonis papæ III (3). Ad mensam vero legit unus de diaconis cardinalibus cum pluviali: circa vero finem mensæ schola cantorum debet cantare Sequentiam.

III. Quid dominus Papa debet facere
in festo sancti Stephani.

6. In die autem sancti Stephani mane conveniunt omnes ordines superius prætaxati, tam clerici, quam laici, induti sericis pannis in basilica, diaconibus cardinalibus, et subdiaconibus exceptis, qui induti dominum Papam ducunt de camera sua ad basilicam ipsam (5), ubi cardinales universi exhibent ei reverentiam; ibique induit se planeta alba. Et descendens de palatio usque ad porticellum, ibique invenit equum faleratum Præfecti urbani ornamentorum habes in libro Felicis Contelorii de Præfecto urbis.

(3) Basilica Leonis III, Cf. infra n. 38.

(4) Le palais, la basilique attenante au palais sont ici le palais et la basilique de Latran. Constantin avait donné à saint Sylvestre ce palais qui

cum novo scarlati: ita tamen quod secundum consuetudinem antiquam equus ipse domini Papæ non debet habere collum faleratum (1). Et ascendens equum, et de manu adextratorum regnum recipiens (2), induit ipsum. Sicque vadit ad ecclesiam Beati Stephani in Coelio (3) monte coronatus.

7. Ut autem omnibus, tam præsentibus, quam futuris pateat, qualiter ordines supra dicti cum domino Papa vadunt processionaliter, sciendum est, quod, sicut scribetur inferius, ordinati incedunt, et cum eodem domino Papa ad palatium modo simili revertuntur. Præfectus igitur urbis indutus, ut superius dictum est, juxta dominum Papam incedit, et circa eum judices pluvialibus induti. Ante dominum Papam aliquantulum sequestratus incedit prior subdiaconus regionarius cum toalea, ut quum voluerit dominus Papa spuere, possit illo gausape os suum mundare. Et diaconi cardinales proximi Papæ bini incedunt; et post ipsos subdiaconi basilicarii, quos præcedunt tam subdiaconi regionarii, quam schola cantorum cum Græcis, qui consueverunt evangelium et epistolam legere. Istos antecedunt scrinarii et advocati: ante eos presbyteri cardinales, ante istos episcopi cardinales et abbates urbis et præcedunt istos, si qui sunt, forenses episcopi aut archiepiscopi. Ante istos duo præfecti navales pluvialibus induti ante hos vero portantes. duodecim vexilla, quæ bandora vocantur; et unus equus domini Papæ faleratus, sed vacuus. Ante hos omnes minor subdiaconus basilicarius cum cruce domini Papæ. Sed archidiaconus et prior basilicæ cum ferulis debent, ut scriptum est, ordinare processiones; et, ne quis ipsam interrumpat, debent discurrere, et frequenter ad propria loca

:

fut pendant mille ans la demeure des souverains Pontifes. Urbain V, Pape en 1362, fut celui qui établit le premier sa résidence au Vatican. Sixte V, Pape en 1585, fit reconstruire le palais de Latran.

Quant à la basilique, elle est considérée comme le siége du patriarcat romain, et la première en dignité de toutes les églises de Rome. A SaintJean de Latran le Pape est évêque de Rome, métropolitain des Églises suburbicaires, patriarche d'Occident. Lorsque le Pape est élu, c'est là qu'il se rend pour prendre possession de son siége comme évêque de la ville, et la primauté de cette église sur toutes les églises du monde est expliquée par cette inscription sur la façade et à l'intérieur: Sacrosancta Lateranensis ecclesia, omnium urbis et orbis ecclesiarum mater et caput.

(1) Equus faleratus, cheval harnaché.

(2) Regnum, la couronne. Le premier Pape dont le couronnement est formellement cité est

redire. Archidiaconus inter dominum Papam et cardinales diaconos; prior basilica juxta primicerium inter diaconos cardinales et subdiaconos.

8. Cum que sic ad prædictam ecclesiam Sancti Stephani pervenerint, deposito regno intrat ecclesiam: factaque oratione, vadit ad sacrarium, et deposita planeta alba, induit rubeam, et celebrat missam, sicut hesterna die, in omnibus. Missa vero finita, resumit planetam albam, et induit regnum. Cetera vero fiunt sicut prima die, excepto presbyterio, quod sic datur. Unicuique namque episcoporum curiæ dat dominus Papa duos melequinos et duos solidos Papienses; unicuique presbyterorum cardinalium unum melequinum, et duodecim denarios Papienses, excepto presbytero Sancti Laurentii, cui dantur duo pro laude et presbyterio. Unicuique diacono cardinali unum mel. et duodecim denarios Papienses, excepto priore, cui datur unus amplius pro laude. Unicuique archiepiscoporum 2; unicuique episcoporum forensium unum mel. et duodecim denarios Papienses: omnibus aliis, sicut altera die, eo excepto, quod subdiaconi omnes non habent, nisi duodecim mel. cum priore, et etiam præfectus non habet, nisi duodecim solid. den. Papiens. Dato presbyterio ducitur dominus Papa ad mensam sicut die prima.

IV. Quod dominus Papa ire debeat
in Epiphania

ad Sanctum Petrum (4).

9. Sciendum tamen quod dominua Papa in Epiphania in vesperis pergit ad Sanctum Petrum, et omnia ibi facit et recipit cum camerario et cancellario, sicut adnotatur in festo Ascensionis, et octava Sancti Petri.

Nicolas Ier. Les anciens portraits des Papes montrent la seconde couronne à partir de Boniface VIII, et la troisième à partir d'Urbain V, qui l'ajouta par des motifs symboliques.

(3) Saint-Etienne du mont Coelius, ou SaintÉtienne-le-Rond, aujourd'hui simplement église stationale, où le Pape ne se rend pas le lendemain de Noël. Ce jour-là, chapelle papale au palais apostolique, et la messe chantée par un cardinal-prêtre.

(4) La fête de l'épiphanie est restée jour de station à Saint-Pierre du Vatican. Ce jour-là, chapelle papale au palais Apostolique et messe chantée par un cardinal-évèque.

D'après le décret de Pie VI du 23 mars 1797, l'Epiphanie est une des dix-sept fêtes d'obligation conservées pour Rome, savoir: Circoncision, Épiphanie, Purification, S. Joseph. Annonciation, S. Philippe de Néri, S. Joan Baptiste, S. Pierre,

« ÖncekiDevam »