Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ullam submissam personam, firmiter promitto, et per sancta Dei Evangelia corporaliter manu propria juro, renuntiatis super jam dictis omnibus, omni juris seu consuetudinis beneficio. Quæ omnia si plene firmiterque non observarem, vel si in aliquo contra hujus paginæ tenorem aliquando venire tentarem, tunc post reatum perjurii, una cum meis heredibus, tibi presbytero Simeoni procuratorio nomine pro Ecclesia Romana, et omnibus, quibus pro ipsa Ecclesia quocumque modo petitio competeret, ante omne litis initium, quatuor libras optimi auri solvere nomine pœnæ promitto, et pœna soluta hæc chartula firma et incorrupta permaneat. Quam scribere rogavimus Fulconem judicem, in mense et indictione suprascripta.

eorum auctoritatem atque decretum quantum ad me Rainuccium pertinet, in præsentia etiam advocatorum domini Petri de Judice et Pauli Consulini, ac testium subscriptorum: in præsentia quoque dominorum cardinalium, videlicet domini Cencii titulo sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis et domini Fidancii presbyteri cardinalis titulo sancti Marcelli; propria nostra voluntate renuntiamus, et generaliter refutamus vobis domino Centhio Dei gratia ecclesiæ Sanctæ Luciæ in Silice diacono cardinali, et domini Papæ camerario, mandato quoque et procuratori prædicti domini Coelestini, ad opus et utilitatem ejus, ejusque successorum, ac totius Romanæ Ecclesiæ perpetuo; idest omnes illas centum viginti quinque marcas boni argenti, quas nobis nunc usque Romana Ecclesia, et specialiter prædictus dominus Papa debuit, pro quibus prælibato olim patri

Signum manus dictorum presbyteri Simeonis, et domina Sophiæ, hujus chartulæ rogatum. Dominus Johannes Petri, Romanæ Curiæ nostro, et aliis suis consortibus quondam subdiaconus.

dominus Papa Adrianus IV obligavit, et jure

Dominus R., electus civitatis Castellanæ. pignoris tradidit civitatem Castellanam et Presbyter Benencasa.

Magister Guido.

Magister Orrigo majoris ecclesiæ cano

nici dictæ civitatis.

Rainerius Petri Radulfi.
Johannes Malavolta.

Johannes Landulfi.

Anastasius, Castellanæ civitatis miles. Fulco divina gratia Romanæ Ecclesiæ judex et notarius, hanc paginam scripsit, et absolvit.

Chartula refutationis factæ a fuis Johannis Caparronis super facto civitatis Castellana, anno 1195.

In nomine Domini. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo quinto, et anno 4 pontificatus domini Coelestini III Papæ, indictione 13, mense Junio, die 11. Nos quidem Milo et Rainuccius germani fratres, filii quondam Johannis Caparronis, scilicet ego Rainuccius una cum dicto Milone fratre et curatore meo, in hoc mihi a manibus dominorum judicum dato, videlicet Sassonis primicerii, Oddonis Johannis Pazzi secundicerii, et Johannis Saissonis arcarii, atque Petri Romani de Scriniario, et Petri Pauli Rubei, Dativorum, in eorumdem præsentia, et per

universum comitatum ejus, atque Montemaltum, sicut per privilegium ipsius domini Papæ Adriani apparet, quod, quantum ad nos pertinet, cassum amodo et inutile sit, et nullius momenti penitus habeatur. Quodcumque itaque jus, et quamcumque actionem personalem et in rem, sive hypothecariam, adversus Romanam Ecclesiam, et specialiter adversus dictum dominum Papam Cœlestinum, et in omni patrimonio Ecclesiæ Romanæ, et specialiter in prædictis pignoribus nobis hactenus obligatis tam jure vel occasione præfixæ sortis nobis. competentis, quam etiam lucri, usurarum, fructuum, vel accessionum ejus, et pænæ et omnis causæ habemus, vel habere quoquo modo possemus, vobis, ut dictum est, pro dicto domino Papa, et suis successoribus, procuratorio nomine generaliter in omnibus et per omnia refutamus. Et dicta pignora, quantum ad nos pertinet, et specialiter civitatem Castellanam, et quidquid in ea intus et foris habemus prædicto jure pignoris, deliberamus, et ab omni jugo obligationis absolvimus et relaxamus. Et restitutionem domorum, terrarum, et vinearum, aliarumque causarum, quas in dicta civitate Castellana intus et de foris usque modo tam in corporibus quam in actionibus constitutas tenuimus, quam etiam restitutionem

ipsi domino Papæ per ejus subditos jam fecimus, in omnibus et per omnia confirmamus. Præterea cedimus et mandamus vobis pro dicto domino Papa et suis successoribus, ut dictum est, procuratorio nomine, omne jus et omnem actionem personalem et in rem, tam etiam ad agendum, quam excipiendum, quod, quamve in omnibus prædictis pignoribus habemus, et adversus quamcumque personam eorumdem respectu habere quoquo modo possemus. Ita ut quidquid usque modo nostro jure et nomine agere vel excipere possemus, vos amodo nomine et jure prædicti domini Papæ agatis, et excipiatis, et ut utili et directa possitis actione intendere, vos in re prædicti domini Papæ procuratorem facimus. Hanc autem refutationem, et quæ dicta sunt omnia vobis, ut dictum est, facimus pro eo, quod vos pro ipso domino Papa, et ex suo argento, ut dictum est, procuratorio nomine, mihi Miloni pro medietate, et mihi Rainuccio, et dicto fratri et curatori meo pro me pro altera medietate, decreto prædictorum judicum quantum ad portionem mei Rainuccii pertinet, redditis, datis, atque persolvitis prælibatas centum viginti quinque marcas argenti. De quibus omnibus, et de omni nostro jure sortis, fructuum et usurarum, et omnis causæ, nos bene quietos vocamus, et non solutæ pecuniæ vel argenti exceptionem omnino refutamus. De quibus etiam viginti libras Lucensium Sophiæ sorori nostræ solvimus, quas ex hoc argento pater olim noster in suo testamento dudum dari præcepit. Ideoque amodo dictus dominus Papa et tota Romana Ecclesia quiete semper et pacifice ex hac causa permaneat. Ad hæc autem promittimus vobis, ut dictum est, procuratorio nomine, si aliquo in tempore per dictam sororem nostram, vel per ejus successores vel heredes, vel per aliam quamlibet personam, seu etiam per obligationem, concessionem, vel alienationem a dicto olim patre nostro, vel a nobis factam, ex hac causa prædictus dominus Papa, et successores ejus, vel Ecclesia Romana damnum aliquod patiatur, quanti erit damnum, tantum in nostris bonis eis placentibus sine juris offensa et alicujus curiæ proclamatione, jure pignoris auctoritate propria vendicent. Et si contradicere voluerimus, a jure, quod in eisdem bonis habebimus, cadamus, et ipsum damnum duplum emen

dare teneamur. Pro quo damno si acciderit et subscripta poena, si incidimus, omnia nostra bona, quæ habemus, ubilibet, et habebimus, vobis pro dicto domino Papa et suis successoribus obligamus, et pro nobis et nostris heredibus et successoribus precario possidemus a dicto domino Papa et successoribus. Item tactis sacrosancti Evangeliis juramus et promittimus, nullo unquam in tempore plus vel majorem summam petere ipsi domino Papæ et suis successoribus, vel Ecclesiæ Romanæ; et hanc refutationem, et quæ dicta sunt omnia observare, et contra ea neque ratione deceptionis, neque minoris ætatis, quantum ad me Rainuccium pertinet, nec aliter ullo modo venire. Et specialiter ego Rainuccius juro, ex quo legitimam viginti quinque annorum ætatem habuero, confirmare, si a dicto domino Papa, et suis successoribus excitatus ero. Novissime autem tam pro nobis, quam pro nostris heredibus et successoribus, vobis pro dicto domino Papa et suis successoribus et tota Romana Ecclesia hanc refutationem, et quæ dicta sunt, omnia observare et adimplere promittimus sub dicto juramento, et sub pœna supradicti argenti summæ dupla: et soluta pœna hæc chartula firma permaneat. Quam scribere rogamus Johannem Leonis scriniarium in mense et indictione suprascripta 13.

Petrus Sarracenus domini Papæ senescalcus, testis.

Petrus Sarracenus Johannis scriniarii, testis.

Bartholomæus de Verulis, testis.
Johannes Gregorii, testis.
Bellushomo, testis.

Ego Johannes Leonis, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ scriniarius, habens potestatem dandi tutores et curatores, emancipandi, decretum interponendi, et alimenta decernendi, complevi et absolvi.

Annot. — Ex his autem chartis elucet,eodem quoque tempore floruisse alterum Cencium cardinalem S. Laurentii in Lucina, qui heic a Cencio nostro diversitate nominis distinguitur. Anno autem 1198, sub Innocentio III, occurrit mihi frater Richardus domini Papæ camerarius. Tum anno 1201 Octavianus Dei gratia domini Papæ Innocentii III consobrinus et camerarius. Ac deinde anno 1208 et 1215 Stepha

nus, domini Papæ camerarius. Ergo Cencius noster camerarii munus ante annum 1198 deposuerat. Et ille quidem anno 1208 ad gradum presbyterorum cardinalium ascendisse deprehenditur, atque assumpsisse titulum sanctorum Johannis et Pauli. Tabulas in promptu habeo, in quibus mentio occurrit Cinthii titulo Sancti Laurentii in Lucina, et Cinthii titulo Sanctorum Johannis et Pauli. Postremus hic idem mihi creditur, atque is, cui Librum Censuum debemus. Chartam ipsam prodere juvat nondum editam, ex ejusdem Cencii codice depromptam, utpote profuturam ad illustrandam cardinalium seriem, atque ipsam eorum temporum historiam.

Instrumentum de fidelitate præstita domino Papa a comite Riccardo de Sora, anno 1208.

In nomine Domini. Anno Incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octavo, pontificatus vero domini Innocentii III Papæ anno 11, indictione 11, mense Octobri, die 6. Acta publica, si litterarum memoriæ tradita fuerint, nube oblivionis remota, prospera inspectione clarescunt. Quapropter ego Johannes de Sancto Laurentio, sanctæ Romanæ Ecclesiæ scriniarius, mandato et præcepto domini Innocentii III Papæ, juramentum præstitum eidem domino Papæ, successoribus suis, et Ecclesiæ Romanæ, in palatio episcopi Ferentini, a comite Riccardo de Sota, sicut vidi, audivi et interfui, publicis litteris scribere curavi. Ccmes Riccardus de Sora juravit fidelitatem, et fecit ligium homagium domino Papæ Innocentio, successoribus suis, et Ecclesiæ Romanæ, in præsentia dominorum Johannis Albanensis, Johannis Sabinensis, Nicolai Tusculani, Hugonis Ostiensis, episcoporum, Cinthii titulo Sancti Laurentii in Lucina, Cinthii titulo Sanctorum Johannis et Pauli, Benedicti titulo Sanctæ Susannæ, Rogerii titulo Sanctæ Anastasiæ, Petri titulo Sanctæ Pudentianæ, presbyterorum cardinalium, et Johannis Sanctæ Mariæ in Cosmedin, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cancellarii, Johannis Sanctæ Mariæ in Via lata, Pelagii Sanctæ Lucia in Septem Solis, diaconorum cardinalium, Raynaldi domini Papæ acolythi, et laicoram subscriptorum: Pro Polo, et alia terra,

quæ olim fuit Oddonis de Polo, quam ipse tenet; eo salvo, quod si aliqua persona pro dicta terra comiti præfato movere voluerit quæstionem, ipse comes teneatur ei in curia Ecclesiæ Romanæ justitiæ plenitudinem exhibere. Ceterum de castro Vallis Montonis, de Sacco, de Plumbinaria, juravit facere guerram et pacem contra omnes homines ad mandatum eorum, et ad hoc hæredes et successores suos in perpetuum obligavit. De comitatu vero Sorano juravit similiter facere guerram et pacem de mandato ipsorum, salva fidelitate, et salvo mandato regis Siciliæ. Et idem dominus Papa investivit dictum comitem per cuppam argenteam deauratam. Præsentibus et consentientibus et approbantibus omnibus præscriptis episcopis, presbyteris, diaconibus, cardinalibus, et injungentibus mihi scriniario, ut hujusmodi juramentum publicis litteris exararem.

Hi interfuerunt in palatio Ferentini, coram domino Papa, episcopis, presbyteris, diaconibus, cardinalibus: Dominus Loterius, dominus Stephanus Tobaldi, dominus romanus de Baroncho, nobiles civés romani, dominus Lando de Montelongo, dominus Lando de colle de Mende, dominus Guido de colle de Mendo, Benedictus de Aversa, et alii.

Ego Johannes de Sancto Laurentio, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ scriniarius,sicut vidi, audivi et interfui, scripsi, complevi et absolvi.

Annot. Atque hactenus Cencium seu Centhium, seu etiam Cinthium cardinalem sanctæ Romanæ Ecclesiæ vidimus. Nunc addendum est, eumdem anno 1216 Romanum Pontificem fuisse renuntiatum, atque Ecclesiæ Dei præfuisse sub nomine Honorii Tertii. Id abbas Urspergensis auctor synchronus testatur, atque aliis monumentis evincit Raynaldus in Annalibus Ecclesiasticis. En ergo quam egregius, summeque venerandus vir fuerit Cencius, seu Centius, aut Cintius, auctor Libri censuum, nunc a me evulgandi. Et eum quidem lubentissime ab eruditis excipiendum spero. Ibi enim episcopatus omnes descriptos habemus, quos sæculo XIII Occidentalis Ecclesia numerabat. Ibi monasteriorum et ecclesiarum ingens copia occurrit, ibi diversa pecuniæ genera; ibi quæ cœnobia et ecclesiæ immunitate olim fruerentur, unique Apostolicæ Sedi subessent,

Exciderunt ex his multa; desiere quoque | Ecclesiæ persolvendi, anno 1290 ab eccle

census non pauci, quorum omnium complexio non tenuem Romanæ Ecclesiæ proventum olim pariebat. Sed et hæc omnia nosse, ad eruditionis ecclesiasticæ augmentum spectat. Cum hisce componere poteris bullam Nicolai IV Papæ, editam a clariss. monachis Benedictinis Martene et Durand, in tom. II, p. 1301, Veter. Scriptor. Collect., ubi recensentur census Romanæ

siis et monasteriis gallicis. Unum tantummodo dissimulandum non est, scilicet Cencii libro addita quædam subinde fuisse a successoribus camerariis; ac propterea minime mirere si in pauca monasteria occurras, sæculo dumtaxat 13 fundata. Horum additamentum nihil officit fidei codicis, quo sum usus, neque dubium facit primum ac germanum hujus catalogi auctorem.

INCIPIT LIBER CENSUUM

ROMANÆ ECCLESIÆ

SECUNDUM ANTIQUORUM PATRUM (a) REGESTA ET MEMORIALIA DIVERSA ANNO INCARNATIONIS DOMINICE 1192

Pontificatus Cælestini Papæ III anno secundo.

rent persolvere, instrui plenarie non valerent eadem Romana Ecclesia detrimentum incurrebat non modicum et jacturam. Id utique comperiens et videns, me de facili posse remedium huic damno præstare, recognoscens etiam personam meam, a sancta Romana Ecclesia primis a cunabulis educatam, promotam in omnibus et creatam, vigilanti atque vehementi meditatione motus, census ipsos, sicut in tomis charticiniis, et voluminibus regestorum antiquorum Pontificum Romanæ Ecclesiæ et modernorum, et aliorum librorum quorumdam, seu memorialium veracium inveni, etsi non omnes

Ecclesiæ Romanæ censuum opus jam re- | tentes, censuales essent, vel quantum debetroacto tempore a quibusdam aliis ordinatum, cur reordinare opus fuerit et necesse, ego Centius, quond. felicis recordationis Clementis Papæ III, nunc vero domini Coelestini Papæ III camerarius, Sanctæ Mariæ Majoris Urbis canonicus, breviter et aperte respondeo. Quum felicis memoriæ Eugenius primo, et Adrianus Papa successor ipsius, et quidam alii deinde quædam memorialia, semiplena tamen, nec authentice scripta, seu ordinata in scriptis de censibus redegissent, et posteri sive successores eorum per memorialia ipsa, quæ ecclesiæ, vel monasteria, hospitalia, seu domus eleemosynariæ (quod ferme idem esse dig-producens in medium, certis regnis, provin

noscitur) quæ etiam civitates, castella, villæ, vel domus speciales, seu qui reges, aut principes in jus et proprietatem beati Petri et sanctæ Romanæ Ecclesiæ persis

(a) Antiquorum Patrum. Ex iis fuit, ut opinor, Anastasius in Dei nomine consul, et magister censi urbis Roma. Is enim ita subscriptionem suam apposuit actui commutationis Fundi Pionis, quam Nicolaus episcopus et abbas monasterii Sancti

ciis, episcopatibus, atque locis a præmissis tamen Patribus sanctis primitus constitutos, in quantum facultas permisit, ut inferius annotabitur, insignivi. Novos census, qui

Erasmi fecit cum Tiberio, primicerio Sedis Apostolicæ, sub pontificatu Leonis III Papæ, et Lotharii Magni Imperatoris, hoc est sæculo Christi nono, quemadmodum legitur in catalogo documentorum Sublacensis monasterii.

meo tempore in Romana fuerunt Ecclesia constituti, vel amodo statuentur, in hoc volumine studiose depingens, ex hoc successoribus meis præstans materiam universis, qualiter de cetero usqne ad exitum mundi census illos, qui suis de novo temporibus statuentur, in eodem volumine, sufficientibus, ut æstimo, spatiis adaptato, sicut ego per dilectissimum meum Willelmum Rosio Sancti Johannis Angeliacensis de Pictavia clericum, ejusdem cameræ, ac cancellariæ domini Papæ scriptorem feci conscribi, et ipsi faciant adnotari. Ut si quandoque (quod sæpe contingit) a quibus debentur census ipsi, per proprios nuntios ad Apostolicam Sedem non fuerint destinati, ille qui Romanæ Ecclesiæ tunc temporis Pontifex præerit, postquam per camerarium suum, qui census recipit, ipsi innotuerit, quod a talibus censum habuit, et a talibus non recepit, propriis nominibus computatis, ab illis, qui non persolverunt, sine dubitationis scrupulo per suum legatum, vel nuntium census ipsos repetere valeat, seu per quemlibet alium ad hoc specialiter destinatum. Quædam enim regiones in tantum a Sancta Romana Ecclesia sunt remotæ, quod eamdem annis singulis possunt nullatenus visitare.

Ab urbe igitur, tanquam a capite mundi, exordium assumamus, et septem episcopatibus adjacentibus ipsi.

In civitate Romana. Ecclesia Sancti Egidii juxta Portam Auream, unam unciam malequinorum singulis annis.

Ecclesia Sancti Michaelis juxta Palatiolum, duos solidos lucensis monetæ, sicut apparet ex privilegio domini Cœlestini Papæ III, anno ejus 1.

Ecclesia S. Basilii, duas saumas piscium. Una in Quadragesimali tempore, alia in quolibet alio tempore.

Quicumque tenebant turrim, quæ est in capite Pontis Judæorum, secundum antiquitatem, unum marabotinum solvebant ecclesiæ Romanæ.

Ecclesia Sancti Abba Ciri, unum marabotinum.

Ecclesia Lateranensis, pro terris, vineis, et molendinis de lacu, debet octo rubba grani, et octo de hordeo, et tres saumas musti. In episcopatu Ostiensi: Homines ejusdem civitatis in festo Nativitatis Domini et Paschæ, duas plactatas lignorum.

Ecclesia Sancti Andreæ in Silice pro ecclesia Sancti Jacobi de Teto, unum marabotinum.

Petrus Latro

In episcopatu Portuensi duos marabotinos pro castro Chere.

Sciendum est, quod episcopus Portuensis debet habere in die Lunæ post Pascha par chirothecarum, cum quibus cantat missam: et nullus in Transtiberim, nisi Summus Pontifex, consecrare ecclesias, aut benedicere potest.

In episcopatu Albanensi: Ecclesia Sancti Donati de maritimis unum marabotinum. Hospitale de Cantaro, unam libram ceræ. In episcopatu Prænestino.

In episcopatu Sabinensi: Oratorium Sancti Petri in territorio Campagnano, unam libram ceræ.

In episcopatu Tusculano: Oddo de Columna pro castro Sancti Cæsarii, 15 solidos lucenses.

In episcopatu Tiburtino: Ecclesia Sancti Thomæ de Monticello, unam libram ceræ. Ecclesia Sancti Cosma de Vicovario, duas libras ceræ.

In episcopatu Reatino.

Campania, Terra domini Papæ. - In episcopatu Signino (*): Monasterium de Rossillo, unum obolum massemutinum pro ecclesia Sancti Simeonis, quam ei concessit dominus Honorius III Papa, pontificatus ejus anno V.

In episcopatu Anagnino: Episcopus ipse in unoquoque festo coronationis domini Papæ debet 60 brachia panni et 200 scutellas.

Homines de Antialo, 50 scapulas porcinas, et solidos 20 et 50 placentas in festo Nativitatis.

Dominus Raynaldus Maximi de..... nepos domini Alexandri Papæ IV, pro omnibus reditibus et proventibus, ceterisque juribus et bonis, quæ a Romana Ecclesia obtinet in castro de Trebis, debet unum obolum aureum in festo omnium Sanctorum prædictæ Romanæ Ecclesiæ annuatim.

In episcopatu Ferentinate: Episcopus ipse 200 scutellas, et 60 brachia panni.

In episcopatu Alatrino: Episcopus ipse 200 scutellas, et 50 brachia panni.

(*) Unum ex additamentis a recentiori quopiam alio camerario, seu scriptore, adjunctum.

« ÖncekiDevam »