Sayfadaki görseller
PDF
ePub

theologiæ cursu reponeres. Nil clarius, nil optabilius invenies.

⚫ Sciendum est quod sacerdos operatur exterius, Christus interius. Sacerdos dicit, Christus facit. Sacerdos dicit: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; sed Christus facit bapzatum esse Dei Filium, suum membrum, et Spiritus Sancti signaculum. Sacerdos baptizat in aqua materiali, quia mundat carnem exterius; sed Christus baptizat in Spiritu, quia purgat animam interius. Sacerdos baptizat exterius tanquam homo; Christus baptizat interius tanquam Deus. Unde, fratres, nemo contemnat gratiam baptismi propter vilitatem baptizantis. Nemo credat virtutem Dei subjacere potestati alicujus mortalis, quia si sacerdos baptizat in aqua, nomen Trinitatis invocando, Christus baptizat in Spiritu Sancto, animam interius a peccato mundando. Quod si quis dicat sacerdotem criminosum non posse dare Spiritum Sanctum, verum quidem dicit, quia nemo potest. dare Dominum, sed Deus Spiritus Sanctus, sacerdote ministrante, dat semetipsum. Et quamvis sacerdos sit criminosus, non propter meritum sacerdotis, sed propter invocationem Trinitatis baptizato datur sanctificatio. Baptizanti cumulatur damnatio, col. 648.

Quanquam laudationis sæpius repetitæ nobis sit vitanda sive suspicio, sive vituperatio, non possumus non mirari hanc objurgationem criminoso sacerdoti illatam: Baptizanti cumulatur damnatio!

Septimum denique attendendum est illud: Unde efficaciam habeat. Quod respondet quæstioni 64, part. III, S. Thomæ: De causa sacramentorum, art. 1, An solus Deus operetur interius ad effectum sacramenti; art. 2, An sacramenta sint solum ex institutione divina; art. 3, An Christus ut homo, habuerit potestatem operandi effectum Sacramenti interiorem; art 4. An Christns potuerit communicare ministris potestatem quam habuit in sacramentis.

Sic Honorius: A morte Christi et sanguinis effusione (sic legendum) baptismus virtutem et efficaciam suam habuit, sicut alia sacramenta, sive ante Legem, sive in Lege. Per hunc enim Christus quæ facta sunt dimittit, adjuvat ne amplius fiant. Facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur, » col. 642. ‹ Unde est tanta virtus aquarum, nisi per eum de quo dicitur: Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis... Medius vestrum dicitur esse, quia sicut dicit Apostolus : In ipso vivimus, movemur et sumus, col. 645. Quod dixit: Natura liberatur, idest per remisssio nem peccati originalis, uti supra vidimus. Quod dixit: Ne dominetur peccatum, id est per remissio

nem infirmitatis. Quod vero dixit: Ut lex impleatur, idest per remissionem ignorantiæ, quando anima fidelis percipit quidquid a Christo venit, et sperat quod promittitur. Ita prius et posterius dicta sibi conveniunt et inter se concordant.

In baptismo, quatuor renovationes sunt, quæ perfectissime congruunt cum theoria, seu systemate jam exposito, si verbis istis uti permittitur. ⚫ Quatuor modis renovamur: Carne, per baptismi mysterium, ab originali peccato [hæc est prima remissio]; Mente, per veritatis intellectum, ab erroris vitio [hæc est altera remissio]; Opere, per pœnitentiæ remedium, ab actuali delicto; Carne et Spiritu (sic verbis italicis), per resurrectionis donum, a corruptionis vitio, col. 645. Hæ renovationes ambæ ultimæ idem sonant ac remissio infirmitatis, quæ tertia remissio est.

De testibus et de testimoniis in baptismo, vulgo theologi non disserunt. Quæ materia magis intricata apud Honorium in isto Sermone, prima facie videtur.

In nomine Sanctissimæ Trinitatis unusquisque baptizatur. Tres personæ SS. Trinitatis constituunt primum ordinem testium. Cujus rei sint testes, tibi modo dicetur. In ore trium horum testium stetit omne verbum, idest, ab isto fonte omnia procedunt, et in principio et ante principium erant. Hic citat, I Joan. v, 7: Tres sunt qui testimonium perhibent, et reliqua. Primus ille ordo testium est principalis; est etiam adorandus; est ille qui creat et incrementum dat; est ille sub cujus ditione vivunt oves cum hodis; est ille qui reddit tria testimonia de quibus modo loquendum. Et hic ordo testium est in cœlo.

Secundus ordo testium sunt Apostoli, martyres et confessores. De Apostolis dicitur: Vos eritis mihi testes, Act. 1, 8; et: Virtute magna reddebant testimonium resurrectionis Jesu Christi, Act. iv, 33. In martyribus, nomen ipsum martyris testem significat; quippe qui testes fuerunt loquendo et moriendo. De confessoribus, in Ezechiele: Tu audies ex ore meo verbum et contestabis, vel annuntiabis ex me, xxxIII, 7. Apostoli reddunt testimonium resurrectionis Domini; martyres per locutionem et mortem eamdem testificantur; confessores, quum audierint, testes sunt. In ore horum testium stat actualiter omne verbum. Hi testes sunt in Ecclesia. Hi tres, id est Apostoli, martyres et confessores, in Ecclesia contestantur quid credendum, quid agendum, quid vitandum, et hæc contestatio seu attestatio fit quoque testimonium quod reddunt. Quapropter hæc verba: Hi tres in Ecclesia, jungas volo cum præcedentibus, et sejungas ab illis: Primus itaque testium, col. 646. Ilic ordo tes

tium est doctrinalis, est imitandus, est ille qui plantat et rigat, est ille qui facit oves de hoedis.

Tertius ordo a Joanne monstratur, I Joan. v, 8: Tres sunt qui testimonium perhibent in terra: Spiritus, aqua et sanguis. Hic ordo testium, ait Honorius, est in terra. Et in ore horum testium stabit omne verbum; quod est de futuro, non de præterito, ut supra. Et tertius ordo est judicialis, est cum timore expectandus, est ille qui absolvit et condemnat, est ille qui segregabit oves de hoedis. Unde terra de qua nunc agitur, totus mundus est, in quo sunt non solum Ecclesia, sed et ii qui ad Ecclesiam non pertinent. Porro in hac terra, aqua a sanguine Christi vivificata reddit testimonium, sanguis Christi qui vivificat aquam reddit testimonium, et horum testimonium non est, et non erit vanum. Nam Spiritus cujus virtus est in aqua, per sanguinem, hos justificat et non alios: judicialis est; cum timore expectandus; absolvit et condemnat, et in futuro segregabit oves de hædis. Ergo erit baptismus testimonium in ruinam et in resurrectionem.

Tenes qui sint testes, quid dicat primus ordo testium audi, incipiens a verbis istis : « Tria sunt baptismi testimonia. » Hæc verba sejungere velis a præcedentibus. Tres sunt personæ, inquit Honorius, in substantia divina, et hæ tres personæ tibi testificantur in una persona, videlicet Christi, esse tres substantias, id est deitatem, corpus et animam. Tota summa Trinitas hoc testimonium reddit, in quo continentur omnia credenda, agenda, vitanda. Sed Pater, speciale testimonium sibi vindicat, nempe filiationis, quæ est in Christo et extenditur ad omnem baptizatum, dicente Patre : Hic est filius meus dilectus; et ad angelos: Ne forte putatis contemnendum corpore mortali circumdatum, sed custodite hunc filium meum. Filius speciale testimonium reddit hujus extensionis ad omnes, scu, ut ait Honorius, corporationis : Omnes enim, veraciter, christiani sumus unum corpus Christi (sic legendum), singuli autem membra. Quicumque ergo sunt in fide baptizati, effecti sunt membra Christi. Et audax est noster Honorius, qui verba Genesis, 11, 23, huic corporationi tribuit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Spiritus sanctus testimonium speciale reddit sanctificationis, et potestatis datæ omni baptizato ingrediendi regnum Dei, si tamen ea potestate non se privabit multitudine delictorum vel enormitate peccati, insuper et gratiæ quæ nunc potest animas vivificare et postea corpus in resurrectione.

[ocr errors][merged small]

quarta in igne. Prima in aqua visibiliter frequentatur in Ecclesia... Secunda species baptismi in lacrymis celebratur a pœnitentibus. Unde Psalmista Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Lavabo... conscientiam meam lacrymis. » At, secunda quidem species baptismi est illa quæ dicitur a pluribus secundus baptismus, vel baptismus pœnitentiæ, non autem de altera specie sacramenti loquitur Honorius, quæ vicem obtineret ipsius sacramenti in aqua collati. Tertia species baptismi [quæ erit secunda species sacramenti] in sanguine, celebratur in martyrii passione. Unde Augustinus: Qui nondum percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abluenda peccata confessio, quantum si abluerentur fonte baptismatis. Nam, ait Honorius, martyres qui ante baptisma pro Christi nomine sunt occisi, in suo sanguine creduntur baptizati. De baptismo flaminis, alias per votum, vel desiderii, quæ tertia species est sacramenti, et vicem tenet ipsius baptismi per aquam, nihil in Honorio. Illi videtur quarta species baptismi, non sacramenti: <quando mittet Dominus ignem comburentem elementa, in quo igne baptizabuntur, id est mundabuntur electi, col. 650.

Exposuimus, ut potuimus, quis sit Honorii in isto sermone ratiocinandi modus, sive de septem attendendis in baptismo, sive de quatuor renovationibus, de testibus, deque testimoniis, vel de speciebus loquatur, quæ omnia et ordinata sunt et proficiunt ad salutem! Cum periculo nostro dedimus exempla queis allectus, lector benevole, tu poteris assequi utilitatem magnam et fructum, dum volueris in alias singulas orationes, seu in Sermones, studium et laborem impendere.

[blocks in formation]

Quæ sit Romanorum singularis erga B. Virginem devotio nemo nescit, quam illi Madona vocant, sed, apud illos, pari modo pietas singularis Filium ejus infantulum colit, adorat, quem santissimo Bambino vulgus nuncupavit. Il Bambino e la Madona quisque totis visceribus veneratur, amat, diligit. Neque patres suos opinantur ignorasse mysteria Dei, etiam quum Jovi et Diis falsis servirent, nato jam Domino.

Honorius noster Romanis suis assentitur. « Legimus, inquit, quod Cæsar Augustus, idest Octavianus, fertur in cœlo vidisse Virginem gestantem Filium, ad ostensionem Sibillæ. Non affirmat

[merged small][ocr errors]

- Virgilium etiam adhibet, dulcem poetam, qui cecinit infantulum: Unde Poeta :

En nova progenies cœlo dimittitur alto. Austerus et rigidior forsan censor hæc condemnet, nos autem non ita. Præsertim quum ipse Paulus Apostolus poetas citaverit.

Sequitur alia narratiuncula quæ explicatione indiget, quæ hæc est: Legimus etiam quod fons olei per totum diem in taberna meritoria, quæ est ecclesia S. Mariæ in Transtiberi, largissime emanavit, quia ille nascebatur in terris qui venit in nomine Domini. »

Sciendum est ergo, ubi nunc videtur basilica S. Mariæ in Trastevere, fuisse domum quamdam ve

teranorum, seu tabernam meritoriam. In qua fertur, subito exsilientem fontem olei magnum homines, die quadam, vidisse. Qui fons, per totam illam diem decurrens, tanquam rivus, ad flumen usque pergebat. Augures symbolum pacis esse oleum dixerunt, nescientes tamen puerum natum esse in Bethleem qui princeps esset pacis. Sed paulo post, de illo facto certiores facti sunt, quum pastores et reges infantem venerati sunt. Jam duobus sæculis elapsis, Christiani, qui nullum adhuc templum in urbe possidebant, ab Alexandro Severo facultatem impetrarunt ædificandi in hoc loco parvam ecclesiam, quam dedicavit Callixtus Primus al parto della Vergine. Post illius ecclesiæ ruinam in persecutionum tempore, Julius I, S. Pontifex aliam extruxit, quam basilicam appellavit de Sancta Maria in fontem olei in taberna meritoria. Pluries reædificata, usque adhuc aperturam servat unde fons olei exsilivit, cum debita inscriptione. Quo in loco igitur extitit primum publicum Christianorum templum.

HONORII III PONTIFICIS ROMANI

SERMONES

PER TOTIUS ANNI CIRCULUM

QUOS EXCERPSIT E CODICE MANUSCRIPTO CISTERCIENSI

D. HIERONYMUS BOTTINO

Procurator generalis Ordinis Cisterciensis

IN INSIGNI CONVENTU SANCTI BERNARDI, ROMÆ

NUNC PRIMUM IN LUCEM PRODEUNT

I

DE ADVENTU SERMO I.

Erunt signa in sole et luna et stellis (Luc. XXI, 25).

Legimus in superioribus capitulis Evangelii quod Dominus, videns civitatem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX, 42). Subintelligendum est: et tu fleres sicut et ego. Flevit Dominus homicidam civitatem, et prædixit ei ruinam superventuram propter iniquitatem. Deinde ingressus est templum et cœpit ejicere vendentes et ementes. Et egresso illo de templo, ait unus ex discipulis ejus : Magister, aspice quales lapides el quales structuræ (Marc. XIII, 1). Et ipse respondens dixit: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquelur lapis supra lapidem, qui non destruatur (Marc. XIII, 2). Hæc autem sub Tito et Vespasiano imperatoribus completa sunt, quando non solum templum, sed etiam tota civitas funditus est destructa. Tunc enim multis millibus Judæorum interfectis, cæteri in captivitatem deducti sunt.

PATROL. TOME I.

Sedente autem eo super montem Olivarum contra templum, interrogaverunt eum separatim Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes dicentes: Magister, dic nobis quando hæc erunt, et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Matth. xxiv, 3). Et Dominus inter cætera dixit eis verba ista, quæ audistis ex lectione Evangelii: Erunt signa in sole et luna et stellis. In quo notandum est quod Dominus primo prædixit ruinam civitatis et inde ruinam templi, postremo totius mundi, ut nos ex ruina minorum, possimus agnoscere ruinam majorum, et ex ruina paucorum, ruinam univer

sorum.

Hæc autem idcirco diximus, quia solent nonnulli quærere quo tempore hæc signa futura sint, utrum módico ante diem judicii, an longe ante diem judicii. Ad quod dicendum est, quia Dominus quædam signa prædixit destructionis Jerusalem et Templi, quædam futuri judicii. Signa destructionis Jerusalem et Templi, sicut legitur in Evangelio Matthæi: Cum videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele Propheta stantem in loco sancto: qui legit intelligat (Math. XXIV, 15; Marc. XIII, 14), idest cum videritis abominabilem imaginem

20.

Adriani stantem in illo loco sanctuarii, ubi steterat arca testamenti, qui legit intelligat meam prophetiam in proximo compleri. Deterior abominatio esse non potest, quam relicto Deo, idola colere. Nec pejor desolatio esse potest quam relinquere Deum et dæmonibus immolare.

Signa futuri judicii prædixit, cum ait: Erunt signa in sole et luna et stellis. Et ideo sciendum est quia, sicut dicit Matthæus, statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cœlo (Matth. XXIV, 29). Tunc erunt illa signa quæ modo audistis: Erunt signa in sole, etc.

Et notandum quia alia signa prædicta sunt de cœlo, alia de terra, alia de mari. De cœlo, ut istud: Erunt signa in sole et luna et stellis. De terra: et in terris pressura gentium. De mari: præ confusione sonitus maris et fluctuum.

Erunt signa in sole et luna et stellis. Sol autem, etsi multas habeat, quinque tamen magis insignes habet proprietates. Sol enim igneæ naturæ est. Sol enim semper est in pleno lumine. Sol semper lucet in die. Sol non variatur per crementa vel decrementa. In sole nulla prorsus est macula. Hæc autem omnia ipsi Ecclesiæ competunt secundum statum futurum.

Sol igneæ naturæ est; et Ecclesia tunc erit accensa igne illo quem venit Dominus mittere in terram, sicut legitur in Levitico: Ignis enim in altari meo semper ardebit (Lev. vi, 12), qui adeo ibi accendetur, ut non solum dicatur ignis, sed caminus juxta illud Isaiæ: Dixit Dominus, cujus ignis in Sion et caminus ejus in Jerusalem (Is. XXXI, 9).

Sol semper est in pleno lumine, et Ecclesia tunc habebit plenum lumen cognitionis divinæ, juxta quod Apostolus ait: Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor., xiii, 12).

Sol semper lucet in die; et Ecclesia ibi semper lucebit in die, juxta quod ait Zacharias Propheta: Et erit dies una; non dies neque nox (Zach. XIV, 7), idest non successio diei et noctis. Propter quod forte etiam Isaias inquit: Non erit tibi ultra sol, ad lumen per diem, nec splendor lunæ illuminabit te per noctem (Is. LX, 19). Quia non erit ibi talis successio, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam (ibid., 20).

Sol non variatur per crementa et decrementa, et Ecclesia tunc non crescet vel decrescet aliquibus intrantibus vel exeuntibus; unde Sancti in Apocalypsi clamant sub altare Dei: Vindica, Domine, sanguinem nostrum; et acceperunt divinum responsum. Expecta modicum tempus donec impleatur numerus fratrum tuorum (Apoc. VI, 10, 11). Ecce in futuro erit complementum. Et ideo de cætero nec erit crementum nec decremeutum.

In sole nulla est macula, et in Ecclesia tunc prorsus nulla erit macula, quia per civitatem illam non transibit ultra Belial, eo quod non erit ibi ultra Sathan neque occursus malus. Unde Dominus dicit: In die illa neque nubent, neque nubentur, sed crunt sicut angeli Dei in cœlo (Luc. XX, 35).

Luna autem, etsi multas habeat, quatuor tamen habet magis notabiles proprietates. Luna enim lumen non habet a se, sed semper mendicat lumen suum licet semiplenum a sole. Luna semper lucet et illuminat noctem. Luna in singulis mensibus patitur crementa et decrementa. Luna etsi lucida sit et clara, semper tamen macula est in ea. Hæc autem omnia in figura contingunt Ecclesiæ.

Luna lumen mendicat a sole; et Ecclesia lumen justitiæ atque virtutum ab eo habet. qui in sole posuit tabernaculum suum; accepit enim de plenitudine Capitis gratiam pro gratia.

Luna lucet et illuminat noctem; et Ecclesia in nocte hujus sæculi tanquam sidus singulare resplendet. Unde et Apostolus de Sanctis qui in Ecclesia sunt ait: Inter quos lucetis sicut luminaria fixa in firmamento (Philip. II, 15).

Luna singulis mensibus patitur crementa et decrementa; et Ecclesia per hæreticos et falsos fratres qui subintrant explorare libertatem nostram frequenter patitur hujus crementa et decrementa. Joannes quidem ait Exierunt a nobis, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19).

Luna etsi lucida sit et clara, semper tamen macula est in ea. Et Ecclesia licet sit sine macula mortali et ruga duplicitatis, semper tamen est in ea macula venialis. Unde Joannes Si dicimus quod peccatum non habemus nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8).

« ÖncekiDevam »