Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dixit: Adam ubi es? (Gen. III, 9). Diu quidem clamavit Dominus in paradiso, sed secundum voluntatem suam non accepit responsum. Unde ad terras descendit, et tandem pendens in cruce respexit latronem, quasi clamaret: Adam ubi es? Et ille: Domine, inquit, in cruce sum et digna quidem factis recipio, non me excuso, sed misericordiam peto. Cui Dominus justitiam non negavit, sed patriam reddidit dicens: Hodie mecum eris in paradiso, per accusationem unde cecidisti per excusationem.

Quum enim Deus accedit et homo confitetur, misericordia Dei accedentis et veritas hominis confitentis obviant sibi. Et quia misericordia invenit veritatem justitiæ, non relinquitur locus calumniæ. Ipsa dum consentit justitia, ipsa et pax osculantur. Et ita operante misericordia et permittente justitia fit reconciliatio inter Deum et peccatorem.

Pedes Dei sunt misericordia et judicium, non illa misericordia quæ æternaliter est in Deo secundum quod Deus creator est omnium, sed illa quam habuit per experientiam infirmitatis humanæ ; et judicium quod datum est ei, quia filius hominis est secundum illud: Pater non judicat quemquam (Joan. v, 22). His pedibus ambulat Filius Dei qui miserando et juste judicando ad homines accedit. Hos pedes fidelis osculatur dum se reum judicans et confitens per misericordiam Dei veniam de peccatis assequitur.

Sequitur: Hi sunt pauperes Christi quos laici exemplo Mariæ Magdalenæ debent ungere operibus pietatis, dicente propheta : Frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam..... (Is. LVIII, 7). Si hoc fecisti, Christi pedes unxisti. Caput autem Christi intelligitur ipsa divinitas, quia secundum Apostolum caput mulieris est vir, caput viri Christus, caput Christi Deus. Hoc caput quod est principium, monachi debent ungere unguento contemplationis, ut terrenis postpositis evolent ad cœlestia, de virtute in virtutem ascendentes, donec Deum deorum videant in Sion. Cæterum clerici debent ungere corpus Christi, quod est Ecclesia, fovendo illam verbo pariter et exemplo, ut imitentur eum qui cœpit facere et docere, quia, qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno colorum (Matth. v, 9).

Aliter, tres mulieres sunt tres virtutes, videlicet, gratia, misericordia et pax. Maria Magdalena interpretatur turrensis, et significat gratiam Christi, quæ est nobis turris fortitudinis a facie inimici, idest, munitio vel defensio fortis contra potestatem diaboli. Maria Jacobi quæ interpretatur supplantatrix, significat misericordiam quæ supplantat, idest, destruit peccatum dando remissionem. Salome interpretatur pacifica, et significat pacem quæ conjungit nos Deo per obedientiam, et proximo per concordiam. De his tribus dicit Apostolus Timotheo dilecto filio: Gratia, misericordia, pax a Deo Patre nostro (Tim. 1, 2). Hæ mulieres emunt aromata, quando annuntiant humano cordi promissa cœlestia, et veniunt ut ungant Jesum, idest, lætificent unumquemque fidelem christianum. Et veniunt ad monumentum orto jam sole, idest, cum cœlum ab orientis partibus jam albesceret, idest, ad cor mundum Christo illuminante, gratia venit dando virtutem, misericordia faciendo remissionem peccatorum, pax componendo in tranquillitate animum.

Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole, et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem (Marc. XVI, 2). Lapis superpositus, est duritia cordis vel delectatio carnalitatis, quem quia revolvere non possumus utpote mulieres fragiles et carnales, ad angelum magni consilii voce clamando dirigamus, ut revolvat nobis lapidem, ut ad sepulchrum ingredi valeamus. Licet autem nimiæ gravitatis sit lapis superpositus, non diffidamus, quia revolutio lapidis non in nostra consistit deliberatione, sed in sola divina vocatione. Unde dicitur : cito fit mutatio dexteræ Excelsi.

Et introeuntes monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris et opertum stola candida et obstupuerunt (Marc. XVI, 5). Tres sunt namque gradus sedendi. Primus est minor, secundus major, tertius supremus. Primus est sedere super flumina Babylonis, secundus est sedere ad mensam divitis, tertius est sedere in navicula Simonis. In primo sedent fideles, in secundo juvenes, in tertio senes. In primo renati, in secundo litterati, in tertio prælati. Primus justificat, secundus illuminat, tertius consummat. Primus generalis, secundus parti

cularis, tertius spiritualis. Sedendum est | phizat; angelus pacis ædificat; angelus misuper flumina Babylonis, hoc est, fluxum aquæ mundi, non contemnendo aquam sine qua non vivimus. Sedendum est non super axem, sed super rotam fortunæ. Mensa divitis sacra Scriptura est, in qua plura et delicata nobis proponit fercula Salvator noster, cujus divitiarum altitudinis non est finis copiosus præ filiis hominum, secundum Psalmistam: Promptuaria ejus sunt plena, eructantia ex hoc in illud (Ps. 143, 13).

Sedere in navicula Simonis est quod Dominus dixit: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis (Matth. XVI, 19). Nos enim per antistasim facimus sessiones istas contrarias. Quum enim debemus sedere super flumina Babylonis, sedemus super ollas carnium in Ægypto.

Qui debent sedere ad mensam divitis, sunt tales de quibus dicitur: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXI, 6).

Prælati vero quorum est sedere in navicula Simonis, sederunt in terra, quod Dominus deplorat, dicens: Sederunt senes in terra..., quum debuerint deambulare, vel sedere in navicula Simonis, ut docerent turbas in terra. Sed quod dolendum est, sederunt in terra, idest, totum sacerdotale officium converterunt ad terrenum emolumentum, quærentes quæ sua sunt non quæ Jesu Christi.

Lapis revolvitur ab ostio monumenti, idest, duritia peccati a corde christiani. Et introeuntes viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida (Marc. XVI, 5). Iste juvenis erat angelus Domini qui descendit de cœlo, ut perhiberet testimonium Christo resurgenti. Et primo quidem figurat Christum resurgentem; secundo, qualis futurus est unusquisque christianus in resurrectione; tertio, demonstrat qualis est unusquisque angelus ex divina virtute. Quia igitur Redemptor noster a præsentis vitæ corruptione transierat, recte angelus qui annuntiare perennem ejus vitam venerat, in dextera sedebat, qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostræ gaudia nuntiavit.

Sciendum est quod angelus quadrupliciter accipitur. Est namque angelus Satanæ, vel dæmonis, angelus pacis, angelus ministerii, et angelus consilii. Angelus dæmonis cola

PATROL. TOME I.

nisterii confortat; angelus consilii liberat, vel coronat. Est itaque angelus dæmon, angelus homo, angelus superna potestas, angelus quoque Emmanuel. De angelo Satanæ habes in Apostolo: Angelus Satanœ qui me colaphizat (II Cor. xII, 7). De angelo pacis in Isaia propheta Angeli pacis : amare flebunt. De angelo ministerii in Psalmista Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem (Ps. 103, 4). Et Apostolus: Sunt namque administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutis (Hebr. 1, 14). De angelo consilii ait Isaias: Et vocabitur magni consilii angelus (Is. ix, 6).

Tria sunt attendenda in hoc angelo, videlicet, quod erat juvenis, quod sedebat in dextris, quod erat coopertus stola candida. In juventute demonstratur virtus Christi, per quam triumphavit de morte, et eduxit vinctos de lacu, idest, de inferno in quo non erat aqua, idest, refrigerium, juxta illud Zachariæ In sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua (Zach. IX, 11), scilicet, in effusione sanguinis Christi eduxisti.

:

Quarum effusionum prima fuit in circumcisione, secunda in sudore, tertia in flagellatione, quarta in crucifixione, quinta et ultima in laceratione. De prima Evangelista: Postquam consummati sunt dies ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus... (Luc. II, 21). De secunda: Factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44). De tertia : Jesum vero flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur (Matth. xxv, 26). De quarta: Postquam crucifixerunt eum, diviserunt sibi vestimenta sua (Ibid. 35). De quinta: Unus militum lancea latus ejus aperuit, et exivit sanguis et aqua (Joan. xix, 34). Aperuit utique ut thesaurum effunderet pretiosum, quia in hujus arcæ latere totius mundi pretium erat inclusum. Prima effusio fuit completionis, secunda fatigationis, tertia irrisionis, quarta redemptionis, quinta ablutionis. Prima completionis, quia Elisæus noster, qui Giezi cum baculo olim misit ad suscitandum puerum, idest, Moysen cum Lege ad genus humanum, non venit legem solvere sed adimplere. Secunda fatigationis, sive fructificationis,

28.

quia qui terram nostræ mentis olim fecit ad similitudinem suam, factus in agonia voluit eam suscipere suavem sui sanguinis imbrem super se venientem et germinare herbam animæ opportunam. Tertia irrisionis, quia, qui hominem de paradiso ejiciendo irrisioni subdidit dicens: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. 1, 22), ut ejus languores tolleret et dolores portaret, irrideri voluit et ad columnam ligari. Quarta redemptionis, quia, qui permisit Dei hominem descendere a Jerusalem in Jericho, voluit eum reducere super jumentum suum, in cujus sanguine est sedes animæ et vitæ nostræ. Quinta ablutionis, quia qui olim de latere Adæ Evam formavit in adjutorium sibi, de suo latere voluit sibi adjutorium ad procreandos liberos derivare, sponsam loquor, castificatam sine macula et ruga. Prima facta est cultello lapideo, secunda sudore sanguineo, tertia flagello damnatorio, quarta cruore roseo, quinta salutari collyrio. Prima facta est a parentibus in carne, secunda a natura et in facie, tertia a persecutoribus et in dorso, quarta a crucifixoribus et in palmis et pedibus, quinta a militibus sed in latere.

Ecce dilectus noster candidus et totus rubicundus de cocco bis tincto talarem sibi tunicam texuit, et ad talos usque diffusam. Sed proh pudor! Christus vicit et nos adhuc succumbimus. Christus resurrexit et nos adhuc jacemus. Christus vigilat et nos adhuc dormimus. Christus vivit et nos adhuc morimur. Christus imperat et liberat, et nos adhuc servi sumus. Christus vicit, quia vicit leo de tribu Juda aperire librum et solvere signacula ejus, sed nos succumbimus, quia inimici nostri etiam deriserunt nos. Christus surrexit quia Angelus dicit: Surrexit non est hic (Matth. XXVIII, 6), sed nos adhuc jacemus. Unde expergiscimini, qui jacetis in pulvere. Christus vigilat, secundum quod dicitur in Jeremia : Vigilo ego super populum meum; sed nos dormimus. Unde: Qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. v, 7). Christus vivit, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. vi, 9); sed nos morimur. Unde : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vIII, 22).

Dicit Gregorius, quod mortui mortuos sepeliunt, quum peccatores alios peccatores

aggere adulationis premunt. Quæ adulatio præcipue respuenda est a prælatis. Teste enim Gregorio : « In exemplum culpa vehementius extenditur, quando pro reverentia ordinis malus prælatus laudatur. >> Propter hoc dicit David: Qui laudabant me, adversum me jurabant (Ps. 101, 9). Et Isaias de adulatoribus: Omnia quæ loquitur populus iste, conjuratio est (Is. vIII, 12). Sunt igitur adulatores quasi conjuratores vel conspiratores contra animas. Unde Ezechiel de adulatoribus: Væ qui consuunt pulvillos sub omni cubito ad capiendas animas (Ezech. xi, 18).

Christus imperat, quia propter obedientiam passionis et Deus Pater exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 9); sed nos servi sumus. Unde: Quum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ (Rom. vi, 20). Et Dominus per Osee Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee, XIII, 41). Dominus fuit mors mortis, quia superavit mortem per resurrectionem. Fuit morsus inferni, quia momordit, idest, potenter eripuit quamdam partem animarum, idest, electos.

Sequitur: Vidit angelum sedentem (Marc. XVI, 5). Sedere quandoque significat quietem, sicut scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis (Ps. 109, 1). Quandoque significat voluptatem, sicut scriptum est in Exodo : Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Manducare ponitur pro delectatione. Unde Psalmista: Manducaverunt et saturati sunt. Sessio in dextris significabat Christum sedere, idest, regnare in gloria Patris : et nos cum ipso regnabimus in cœlo: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis. Dominus Pater dixit Domino meo, idest, Filio: sede a dextris meis, idest, regna in gloria mea. Per dexteram Dei significantur cœlestia ; per sinistram, temporalia. Item per dexteram intelligimus vitam futuram; per sinistram, vitam præsentem. Item per dexteram intelligitur gratia, per quam boni justificantur; per sinistram demonstratur ira Dei, per quam mali et pessimi damnantur. Unde in Cantico Canticorum: Læva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me (Cant. 11, 6). Læva ejus, idest temporalia bona sub capite meo,

idest, in mente; mens enim est caput rationis quia mens, idest caput, despicit temporalia; et dextera, idest, cœlestia amplexabuntur me ad amorem suum, ut coelestia diligam, non terrena, quia omnia mundana. et terrena transeunt. Sicut dicit Joannes evangelista, in Epistola Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt, quia mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). Et Salomon : Vidi cuncla quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus (Eccl. 1, 14, 17). Quia substantia hujus mundi est transitoria, illa de cœlo perpetua; ista vilis, illa pretiosa; ista terrena, illa divina.

Sequitur: coopertum stola candida... Stola candida figurabat carnem Christi, quæ erat per resurrectionem glorificata. Legimus quod triplex est stola prima innocentiæ, secunda gratiæ, tertia vero gloriæ. De prima dicit Pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum (Luc. xv, 22). Qui dixit primam, significat secundam, nam primum dicitur in respectu secundi. De tertia vero legitur: Amavit eum Dominus et ornavit eum, stolam gloriæ induit eum (Eccl. xv, 5). Hæc triplex stola lavatur in illo triplici lavacro, scilicet, fluminis, flaminis et sanguinis; sed potius ille lavatur qui stolis induitur. Unde et ipse dixit in Psalmo Caro mea requiescet in spe (Ps. 15, 9). Caro Christi requievit, quando in sepulchro jacuit. Sed hæc requies fuit in spe, quia erat glorificanda in resurrectione.

Hæc quidem caro multipliciter mirabilis fuit, et apparuit gloriosa. Mirabilis enim vel gloriosa fuit in conceptione, juxta illud Jeremiæ: Novum vel mirum faciet Dominus super terram. Mulier circumdabit virum gremio uteri sui (Jerem. xxxi, 22). Mirabilis in nativitate, quia de Virgine natus juxta illud Isaiæ: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Is. vII, 14). Mirabilis in baptismo, quía aperti sunt cœli et Spiritus sanctus corporali specie columbæ descendit super eum, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus..... (Luc. IX, 35). Mirabilis in jejunio, quia jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Mirabilis vel gloriosa in miraculorum operatione, juxta illud: Vidimus mirabilia hodie (Luc. v, 26). Et item: Hoc fecit initio signorum Jesus, et manifestavit gloriam suam (Joan. 11, 11). Mirabilis in prædicatione, juxta

[ocr errors]

:

illud Jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XIII, 3). Et item: Nunquam sic locutus est homo (Joan. VII, 46). Mirabilis in transfiguratione, quia resplenduit facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix (Matth. xvn, 2, 30). Mirabilis in passione, quia sol obscuratus est, et tenebræ factæ sunt super universam terram (Luc. XXIII, 44, 45). Mirabilis in descensu ad inferos, quia vectes ferreos confregit (Ps. 106, 16). Mirabilis in resurrectione, quia terræ motus factus est magnus (Matth. XXVIII, 2). Mirabilis etiam vel gloriosa in ascensione, quia bajulis nubibus elevatus est in cœlum, quando nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. 1, 9). Merito ergo mirabilis et gloriosa dicitur caro Christi, quæ in tot miraculis gloriosa refulsit. Et hæc eadem caro, fratres, per psalterium et citharam designatur, cum dicitur: Exsurge, psalterium et cithara (Ps. 56, 9).

Psalterium instrumentum est quod reddit sonum a superiori, quia superius lignum est perforatum, unde resonat sonus; cithara vero ab inferiori. Caro autem Christi, et quædam operata est virtute superiori, et quædam sustinuit infirmitate inferiori. Quia ergo ipse fuit simul in unum dives et pauper, et miracula fecit potentia superiori, et angustias sustinuit fragilitate inferiori, merito caro illa et psalterium et cithara nuncupatur. In una itaque Christi carne, et duo organa resonabant, et Christus in utroque psallebat. Psallebat in psalterio, quando Lazarum suscitavit; psallebat in cithara, quando factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Psallebat in psalterio, quum dicebat: Remittuntur tibi peccata tua (Luc. vII, 48); psallebat in cithara, quum dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Psallebat in cithara in passione; psallebat in psalterio in resurrectione. Psallebat in psalterio quum dicebat: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); psallebat in cithara quum dicebat: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Psallebat in psalterio, quum dicebat : Antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII, 58); psallebat in cithara, quando remansit puer Jesus in Jerusalem et non cognoverunt parentes ejus (Luc. II, 43). Psallebat in psalterio, quum dicebat: Regnum meum non est de hoc

(Luc. XXIV, 13).

In propositis verbis Sancti Evangelii quatuor sunt adnotanda numerus, videlicet, discipulorum, numerus stadiorum, collocutio in via, et hospitalitas eorum.

mundo (Joan. XVIII, 36); psallebat in ci- | sexaginta ab Jerusalem nomine Emmaus, thara, quum dicebat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. xxvi,39). Hoc autem psalterium, fratres, decachordum fuit, idest, decem chordis aptatum. Decem autem chordæ sunt illa decem mandata, quæ in tabulis lapideis scripta sunt digito Dei. Et hæc decem chordæ adeo fuerunt extensæ in psalterio, idest, in carne Christi, ut nulla earum aliqua ex parte lentesceret, quia et in se ipse legem observans inquit: Iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant (Matth. v, 18).

Ipse enim non venit legem solvere sed adimplere. Unde et in passione dicit : Consummatum est (Joan. XIX, 30). Et quia in voce exultationis et confessionis debet esse sonus epulantium, in hac solemnitate paschali, quia scriptum est, in psalterio decem chordarum psallite ei (Ps. 32, 2), et nos, fratres, psallamus in hoc psalterio decem chordarum per fidem divinitatis. Psallamus in cithara per fidem humanitatis; psallamus in cithara per fidem passionis; psallamus in psalterio per fidem resurrectionis. Et quia omnia nuda sunt et aperta oculis ejus de quo nobis est sermo, ipse enim vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt, et facit etiam quæ futura sunt, eo quod novit etiam omnia antequam fiant, certus de resurrectione, imo et de hora resurrectionis inquit: Exsurgam diluculo (Ps. 56, 9). Merito autem, fratres, Christus diluculo resurrexit, quia et nos per resurrectionem suam de tenebris ad lucem reduxit. Quia ergo Christus mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter justificationem nostram, quia nox præcessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Ergo, fratres, abjicientes opera tenebrarum, et induamur arma lucis, deponentes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui secundum Deum creatus est in agnitione veritatis, ut quum Christus apparuerit, vita nostra, et nos appareamus cum ipso in gloria. Quod nobis ipse præstare dignetur, qui in gloria est Dei Patris Jesus Christus Dominus noster.

XXVI

OCTAVA PASCHE. FERIA SECUNDA

Duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum

Numerus discipulorum quibus apparuit Salvator, binarius est, quia duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die..... Numerus stadiorum sexagenarius, unde in hoc Evangelio, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem. Collocutio devota; unde ibidem Et ipse loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant (Ibid. 14) videlicet, de morte Christi. Hospitalitas coactiva; unde in Evangelio: Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies (Ibid. 29). In duobus discipulis duo charitatis præcepta intelliguntur, quibus quasi duobus pedibus in viam mandatorum Dei ambulamus. Nam charitas minus quam inter duos haberi non potest. In hoc itaque binario Dominus graditur, atque gratiam suæ præsentiæ manifestare dignatur. Unde ipse dicit in Evangelio: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. xvIII, 20). Ac si diceret ubi sunt duo, amor videlicet Dei, et amor proximi, vel tres, videlicet spes, fides, et charitas, ibi me manifesto. Cum itaque sint duo, non debent esse pigri, sed debent ire in castellum nomine Emmaus.

Emmaus, castellum olim Judææ, nunc dicitur Nicopolis, civitas Palestinæ insignis, quæ post expugnationem Judææ sub Marco Aurelio principe Romanorum restituta est, et cum restauratione mutavit et nomen. Emmaus interpretatur populus abjectus, et significat quod Dominus, relicta Jerusalem et populo Judæorum propter superbiam et altitudinem cordis, ad salvandas gentes, populum scilicet humilem, cum discipulis properabat, sicut dicit David : Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Ps. xvH, 28). Numerus stadiorum sexagenarius est. Sexagenarius autem numerus ex senario et denario completur: nam senarius ductus decies vel denarius ductus sexies, sexaginta facit. In denario enim perfectio designatur, eo quod perfectus est numerus : unde Lex in decem præceptis data est. In senario numero, custodia nostri declaratur,

« ÖncekiDevam »