Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sicut in Cantico Canticorum scriptum est : En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt (Cant. III, 7). Sex enim sunt quæ omni custodia servare debemus, videlicet, quinque sensus corporis nostri et intentionem mentis. Nam sensus corporis quinque sunt, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque sensus in quinque jugis boum figurantur, quibus se excusant quidam, ne ad nuptias Domini veniant. Unum vero est de quo Dominus dicit: porro unum est necessarium (Luc. x, 42). Hoc unum est intentio mentis, de qua Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

Si igitur unum, quod est intentio mentis, quinque sensibus superius nominatis jungatur, sex faciunt. Cum senario numero Dominus in via graditur nobiscum, quia, si in justitia et sanctificatione hujus vitæ viam cucurrerimus, bravium vitæ æternæ a Deo percipiemus. Bene ergo dictum est: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Duobus modis a corde vita procedit aut quia corde creditur ad justitiam, et justus ex fide vivit, et mundo corde Deus videtur et cognoscitur, et hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misit Jesum Christum; aut quia Christus vita nostra, qui nunc per fidem habitat in cordibus nostris, cum apparuerit et nos cum ipso apparebimus in gloria, ut qui nunc latet in corde, tunc quasi de corde ad corpus procedat, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ. Unde et alius Apostolus ait: Nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus (II Joan. II, 2).

Sed considerandum nobis est quomodo dicat: Omni custodia serva cor tuum. Est autem cor castrum animæ, quod in terra inimicorum situm undique oppugnatur, et idcirco omni custodia, idest, ex omni parte vigilanti sollicitudine muniendum est, superius scilicet et inferius, ante et retro, a dextris et a sinistris. Inferius ipsum oppugnat concupiscentia carnis, quæ militat adversus animam; spiritus contra adversus carnem, superius imminet judicium Dei. Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis. Retro, mortifera delectatio quæ ex recordatione præteritorum eruitur peccatorum; ante, instantia tentationum. A sinistris, irrogantium inquietudo; a dex

tris, obedientium fratrum et servorum devotio, et hoc duobus modis aut eorum bonis actibus invidendo, aut singularem gratiam nimis æmulando. Vigilet igitur adversus carnem rigor disciplinæ, contra judicium Dei, judicium propriæ confessionis. Et hoc fit duplex: manifestum de manifestis, occultum de occultis, ut ait Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. xi, 31); contra delectationem, quæ procedit de recordatione peccatorum, frequentia lectionis; contra instantiam tentationis, instantia supplicationis et orationis; contra fratrum inquietudinem, patientia et compassio; adversus obedientium fratrum fervorem, congratulatio et discretio. Congratulatio enim expulit invidiam, discretio nimiam æmulationem.

Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Non in loco, sed in mente gloria nostra est, quia non felicem facit locus, sed vita. Et juxta veritatis assertionem, ex corde procedit quod coinquinat hominem, quoniam bonis vel malis desideriis anima damnatur vel salvatur. Sed quoniam animæ et carnis in unius personæ conjunctione maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio ad consensum animam trahat, et dum. nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens reluctetur spiritui, et quam oportet subjici, incipiat dominari. Quæ vero mors gravior aut custodia periculosior quam animarum? Quod tam cito fieri, quam anima facile potest interfici? Quæ sagitta citius fabricari potest quam peccatum? Quis sibi a cogitatione saltem prævidere potest? Et ideo nunquam dormitandum, sed vigilantius et attentius de die in diem nobis agendum est.

Præterea diligenter animadvertendum est, quare competenter dicatur, quod duo discipuli ibant in castellum quod erat ab Jerusalem in spatio stadiorum sexaginta. Ipsa enim itineris quantitas mentis eorum exprimit qualitatem. Stadium dicunt Græci esse spatium centum viginti quinque passuum; quia fortissimus quidam gigas nomine Hercules uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrit, et quia ibi stetit stadium a stando vocatum. Est autem stadium octava pars milliarii. Supputatis itaque sexaginta stadiis, septem milliaria faciunt, et medietatem octavi. Porro sex ad opera pertinere notissimum est, quia in sex diebus distinxi

Deus opera sua. Et sex dies sunt secundum Legem, in quibus licet operari. Septem vero ad requiem pertinent, quia dies septimus, ut ait Moyses, dies recreationis est. Unde in Genesi Et requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat (Gen. II, 2). Octavus vel octo, ad resurrectionem pertitinet, quia octava die resurrexit primogenitus mortuorum.

Isti ergo discipuli sex milliaria cum Domino cucurrerant, quia ejus opera viderant, et eum sexto die passum et mortuum fuisse credebant; septimo vero cum eodem perrexerant, quia eum in requiem sepulturæ sabbato depositum didicebant. Octavum vero milliarium non perfecerant : sed quasi dimidium attigerant, quia eum resurrecturum dubitabant. Unde quasi diffidentes di- | cebant: Nos autem sperabamus quod esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Sed quum usque ad castellum perveniunt, medietatem octavi milliarii, quod restabat, complent; quia in fractione panis resurrexisse Dominum cognoverunt. Et hæc post sexaginta stadia, quia in sexta mundi ætate in carne apparuit ipse, et post septimam ætatem apparebit justis et peccatoribus, ut reddat unicuique secundum opera sua.

Collocutio discipulorum, sicut proposuimus, nostræ servit instructioni. In hoc enim exemplo scimus quod Dominus se amantibus nobis et pie de ipso colloquentibus ostendit seipsum, sicut fecit istis duobus. Discipuli Christi in Sacra Scriptura multis modis intelliguntur. Sed nihil ad præsens. Duo discipuli Christi sunt spiritus et corpus. Isti sunt veri discipuli, qui sequuntur Magistrum. Isti discipuli debent ambulare ad castellum Emmaus, idest, ad cœlestem patriam. De istis dicit David: Beati immaculati in via (Ps. 100, 6), idest, in mundo isto, vel, in via qua tendimus ad æternam patriam. Unde Apostolus: Non habemus hic manentem civitatem, sed fu- | turam inquirimus (Hebr. XIII, 10).

Spiritus debet ambulare voluntate, sed corpus operatione. Sicut dicit Apostolus: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. vi, 10). Discipuli Christi non debent soli ambulare, quia scriptum est: Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Solus est ille cum quo non est Christus. Isti duo discipuli Christi non erant

soli, quia Christus erat tertius qui erat cum eis, sicut dicitur in Evangelio: Isti discipuli euntes ad castellum Emmaus, loquebantur ad invicem de his quæ acciderant et facta erant de Jesu (Luc. XXIV, 14).

Et nos similiter, corpus et spiritus, eamus ad castellum Emmaus, idest, ad cœlestem patriam, non gressibus pedum, sed moribus bonorum operum. In his autem discipulis invenit Christus tria mala : tristitiam videlicet, stultitiam et infidelitatem. Tristitiam, sicut Dominus dicit eis: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes (Ibid. 13)? Stultitiam et infidelitatem sicut Dominus increpans eos dixit: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ (Ibid. 25)! Contra hæc tria mala opposuit Dominus tria bona: contra tristitiam opposuit consolationem, quam habuerunt discipuli, quando cognoverunt eum in fractione panis; contra stultitiam opposuit doctrinam, quia stultus docendus est. Et hoc fecit quum incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant. Contra infidelitatem opposuit increpationem, dicens : 0 stuiti et tardi corde ad credendum! Nonne sic oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV, 25)?

Euntes itaque discipuli Christi, idest, qui doctrinam Christi sequuntur, non debent ejus facta silentio tegere, sed semper loqui de his quæ facta sunt de Jesu, dicentes cum Propheta: Semper laus ejus in ore meo (Ps. 33, 2), ut Deum se habere in corde demonstrent, in opere, et in ore: in corde, per dilectionem Dei et proximi; in opere, per ambulationem in castellum; in ore, per eorum narrationem quæ de Christo facta sunt. Et taliter se habentibus apparet Christus et jungit se illis, et vadit cum eis, sicut scriptum est: Et inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. vi, 16).

Sciendum est quod tribus modis peccamus, cogitatione, locutione, et opere. In corde sunt carnalia et sæcularia desideria, idest, amor carnis et amor sæculi; similiter in ore est gemina vetustas, arrogantia, et derogantia; item gemina est in opere, flagitio et facinore. Hæc omnia sunt imago veteris hominis, et hæc omnia renovanda sunt in nobis. Si non esset vetustas in corde, non diceret Apostolus: Renovamini spiritu

mentis vestræ et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Eph. iv, 23). Et si non esset vetustas in ore, non diceret | Scriptura: Recedant vetera de ore vestro. Et Apostolus dicit: Omnis sermo malus non procedat de ore vestro, sed si quis est bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus (Eph. IV, 29). Sed et de vetustate operis mentionem facit, cum dicit: Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. vi, 19). De cujus etiam renovatione subjungit: Ita exhibete nunc membra vestra servire justitiæ in sanctificatione (Ibid).

Hospitalitas etiam non est omittenda, quia in ea meruerunt cognoscere Christum; nam prius oculi eorum tenebantur, ne eum cognoscerent; nam quia apud se amabant Dominum et dubitabant; hoc agebat Dominus foris in oculis corporis, quod apud eos agebatur in oculis cordis. Unde et finxit se longius ire, idest, composuit vel assumpsit formam longius euntis: fingere enim componere dicimus. Unde et compositores luti vocamus figulos. Deus enim eis præsens erat, et quis esset, non ostendebat. Quis autem rectius dicitur figulus, quam ille qui universa finxit, et condidit ex nihilo? De quo scriptum est: Qui finxit singillatim corda eorum (Ps. xxxII, 15), idest, animas hominum, non unam ex altera propagando, sed novam novis corporibus infundendo. Sicut igitur composuit sibi formam qua non agnosceretur, ita composuit actum quo velle longius ire videretur. Si enim Deus potest hominem per diversas mutare ætates, ut modo puer sit, modo senex, potuit post resurrectionem in qua voluit forma corpus suum ostendere, sive in specie hortulani, sicut Mariæ Magdalenæ, sive in specie peregrini sicut his duobus discipulis, quibus vere peregrinus erat a quorum fide per ignorantiam extraneus, idest, peregrinus erat. Prophetam enim aut aliquem magnum virum Dominum de quo loquebantur, putabant, et non Dei Filium. Unde dicebant: De Jesu Nazareno qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo (Luc. XXIV, 19).

Et coegerunt eum (Luc. XXIV, 29). Si enim ultro se peregrinus ille ingessisset, non coegissent illum; si non coegissent, non haberemus exemplum hospitum cogendo

rum. Ipsos autem cogere, Deum est cogere. Ipse enim dicturus est : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Ideo autem peregrini habitum induit, ut in judicio libere dicat: Hospes fui, et collegistis me (Matth. xxv, 35). Cogendus est ergo Dominus ut hospitetur nobiscum, quia, ut ipse ait : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Cogendus est autem non vi corporis, nec violentia personali, sed orationibus, vigiliis, eleemosynis, et cæteris pietatis operibus, quod in hospitio cordis nostri hospitari dignetur. In via vero nobiscum in specie peregrini Dominus graditur, sed in castello cognoscitur, quia, ut Apostolus ait: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. v, 6). Et in cœlo, ut dicit Joannes Videbimus eum sicuti est (IJoan. III, 2). Unde Apostolus: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ipse autem visui nostro dabit gaudium et lætitiam, qui cum Patre et Spiritu Sancto.....

:

XXVII

OCTAVA PASCHÆ. FERIA TERTIA

Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: Pax vobis (Luc. XXIV, 36).

Duo præcipue in verbis sancti Evangelii considerare debemus, videlicet, Domini nostri Jesu Christi in medio discipulorum stationem, et eorum piscis et favi mellis oblationem.

De primo scriptum est: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. De secundo: Obtulerunt discipuli Domino parum piscis assi et favum mellis. Quatuor modis stare Dei legitur in Scripturis. Stat enim. Deus per manifestationem, per judicii potestatem, per carnis glorificationem, et per auxilii præstationem. Stat Deus per manifestationem, sicut scriptum est in Evangelio quod audistis: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. Nam, quia per passionem et mortem discipulorum oculis absconditus fuerat, et ab eorum fide ceciderat, per resurrectionis gloriam stando inter eos se resurrexisse manifestabat.

Unde et Joannes dicit: Manifestavit se Jesus discipulis suis (Joan. xx, 19). Stat per judicii potestatem, sicut dicit Isaias: Stat ad judicandum Dominus et ad judicandos populos (Is. III, 13), quia enim Dominus solus homo inter homines sine peccato apparuit, et inter hujusmodi motus immota vestigia servavit, quando inclinavit cœlos et descendit, idest, quando Deus misit Filium suum natum de muliere.

De muliere natus est, sed de virgine, quæ mulier propter sexum, virgo propter integritatem censetur. Unde Isaias: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Is. vII, 14). Dictum est enim : Misit Deus Filium suum (Gal. Iv, 4). Sed ubi misit eum? Misit eum illuc ubi erat. Sed ibi misit eum secundum humanitatem, ubi erat secundum divinitatem. Nam in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt (Joan. 1, 10). Recte ad judicandos populos, qui in iniquitatibus concepti et in delictis. editi sunt.

Stare dicitur, quia dignum erat ut ille. judex hominum existeret, qui sine majestatis suæ damno, et verus homo esset, et solus peccati contagium non haberet, quem a stabilitate innocentiæ et a rectitudine justitiæ nulla vitiorum macula inclinaret. Unde in Evangelio ipse: Sicut audio judico, et judicium meum justum est (Joan. v, 3). Ipse enim est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Unde ipse Dominus in Evangelio: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). Et item: Dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

Stat per carnis glorificationem, sicut scriptum est in Evangelio: Stetit Jesus in littore (Joan. XXI, 4). Ante passionem enim Dominus coram discipulis in maris fluctibus ambulavit, sed post resurrectionem in littore stans eisdem apparuit. Per mare, præsens sæculum designatur, quia semper in amaritudine, mari et fluctibus aquarum tumultuantium et vitæ corruptibilis instabilitate fatigatur. Dominus manifestat se in littore maris, idest, in regione viventium, quando videtur in gloria Patris sui, sive modo a quibusdam per excessum mentis, sive in futuro facie ad faciem ab omnibus elec!is. Item littus maris significat quietem et 1a

cem; pacem, quia Deus pacis est, non discordiæ; quietem, quia Deus tranquillitatis et pacis, non in turbine sæcularis amaritudinis habitat, sed in eis qui in portu et quiete visionis requiescunt.

Sed nota, quare diximus sæcularis amaritudinis? videlicet, quod tria sunt amaritudinis genera, idest, quod habet pœnam, quod habet præmium, quod habet neutrum. Amaritudo perversitatis habet pœnam quando homo patitur damnum rerum suarum, vel injuriam corporis sui et consanguineorum suorum, et aliarum rerum et non potest sumere vindictam de illatis injuriis, et pro Deo non vult condonare. Unde toto tempore vitæ suæ est in amaritudine, et idcirco reportat pœnam damnationis. Unde Dominus: Mihi vindicta, et ego retribuam (Rom., XII, 19). Et Apostolus: Omnis amaritudo et zelus tollatur a vobis (Eph. IV, 31). Amaritudo cumpunctionis præmium habet, quia quando animus compungitur et tristatur pro delictis suis, tunc præmium habet, sicut fecit Petrus quando flevit amare, quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. 50, 18). Amaritudo naturalis neutrum habet, idest, non habet præmium neque pœnam, quia ex natura venit, quia communis est hominibus et brutis animalibus, quia quisquam debet dolere de amissione filiorum suorum. Unde Elisæus propheta Dimitte illam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me (IV Reg. IV, 27).

Per soliditatem vero littoris perpetuitas veræ quietis figuratur. Quia ergo Dominus jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem in littore stabat, unde et Paulus ait : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. vi, 9). In littore ergo stabat, quia mortalitatem assumptam in immortalitatis gloriam transmutaverat. Stat per auxilii præparationem, sicut dicit beatus Stephanus Video cœlos apertos et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. (Act. vII, 55). Stare pugnantis est vel adjuvantis; ideo Stephanus in labore certaminis positus eum stantem vidit, quia eum adjutorem habuit. Quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de cœlo illius gratia pugnabat. Stetit ergo Jesus in medio discipulorum suorum, idest, fidelium suorum.

Discipuli Christi sunt omnes veri Christiani qui tribus modis cognoscuntur esse discipuli Christi, videlicet, in fraterna dilectione, in cordis mansuetudine et humilitate, quia sine mansuetudine et humilitate nullus homo potest placere Deo. Per superbiam cecidit Lucifer de paradiso in carcerem istum aereum; per humilitatem Paulus raptus est usque ad tertium cœlum; superbia Salomonem infatuavit; humilitas Susannam a falso judice liberavit; per superbiam pharisæus jactabat merita sua; per humilitatem descendit publicanus justificatus ab illo; per superbiam Nabuchodonosor mutatus est in pecudem; per humilitatem David est sublimatus infregem. O pellis mortua, o lutum figuli! Unde superbis, terra et cinis? Ecce ipse Deus tuus et Salvator voluit e rota solis descendere in aulam Virginis. Quum enim missus est Gabriel ferens chartam Salvatoris in manu, et Virginem salutavit in Nazareth, Deus cinerem, Verbum carnem, figulus lutum, artifex opus suum, Dominus servum, vita morticinium induit. Si ergo seipsum exinanivit formam servi accipiens, quid intra mortalem pellem fremis conclusa salsugo? Numquid dicet figmentum figulo: Quid me fecisti sic (Rom. ix, 20)? Ergo non plus sapere quam oportet sapere (Ibid., XII, 3).

In fraterna dilectione cognoscuntur discipuli Christi, quia Christus præcipue docet nos habere dilectionem, sine qua nihil est omnis homo. Unde ipse in Evangelio: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35); non dixit : si miracula feceritis, si sapientes fueritis, si divites, si potentes, et hujusmodi, sed si dilectionem habueritis. Unde beatus Gregorius: «Omnipotentis Dei nos esse discipulos sola custodia charitatis probat. >>

Discipuli Christi sunt timor et amor, timor pœnæ inferni, et amor cœlestis gloriæ. Discipuli dicuntur a disciplina vel a discendo, quia timere malum et facere bonum sapientis et disciplinati est, quia aliud parat timor, et aliud expectat amor. Nam amor dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. 26, 13). Timor dicit : Non videbo Dominum Deum in terra viventium.

Item discipuli Christi sunt sancta meditatio et devota oratio. Et dicuntur discipuli

quia debent discere et scire quæ sit voluntas Dei. Meditatio namque debet erudiri in omnibus operibus Dei. Unde David: Meditabor in omnibus operibus tuis (Ps. 76, 13). Item: Meditabor in mandatis tuis quæ dilexi nimis (118, 47). Oratio debet erudiri in cordis proparatione. Unde Gregorius : << Quisquis mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi Deus in tabernaculo est, idest, in corde. » Unde in Ecclesiastico: Ante orationem præpara animam tuam (Eccli. XVIII, 23).

Quid est ante orationem animam præparare, nisi cor a pravis et iniquis cogitationibus emundare? Isti discipuli sunt ad Jesum mittendi, idest, ad Christum dirigendi, ut sancta meditatione cor nostrum purificetur. Cor purificatur per sanctam meditationem, quando homo meditatur in lege Dei et in omnibus mandatis ejus, ut devota oratione peccatorum nostrorum venia impetretur. Hos discipulos mittebat David ad Jesum, quum dicebat: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psalm. 18, 15). Et Dirigatur ad te, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. 140, 2).

In cordis mansuetudine et humilitate sumus discipuli Christi, quia, si fuerimus mites et humiles corde, Christus docebit nos omnem veritatem per Spiritum Sanctum. Unde in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 29). Mitis est qui non exasperatur ad iram; humilis est qui non appetit honorem hujus mundi, pro sua extollentia. In temporalium etiam rerum ab renuntiatione sumus discipuli Christi, quia, dum non amamus terrena perverso amore, sed diligimus cœlestia, Christus illuminat corda nostra, ut quæramus ea quæ sursum sunt. Unde in Evangelio: Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv, 33).

Duobus modis renuntiamus omnibus quæ possidemus, videlicet, corde et opere. Corde, quando non elevamur pro divitiis, nec multa sollicitudine gravamur pro terrenis commodis. Unde David: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere (Ps. 61, 11). Opere, quando dispensamus illa pauperibus. Unde Dominus in Evangelio: Vendite, quæ possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII, 33). Nos debemus renuntiare omnibus quæ pos

« ÖncekiDevam »