Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui debent esse sal terræ, si tanquam sal infatuatum evanescentes ab omnibus sunt conculcandi; væ venditoribus columbarum, si flagello facto de funiculis de templo Domini sunt expellendi! Væ qui justificant impium pro muneribus, et justitiam justi auferunt ab eo, si sicut devorat stipulam ignis, et calor flammæ exurit, æterno igne sunt comburendi!

Non enim posuit vos Dominus, ut otiemini, sed ut operemini, non ut quiescatis, sed ut laboretis, non ut torpeatis, sed ut fructum faciatis, non ut quiescatis propter eum qui dixit animæ suæ : Anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos. Quiesce, comede, epulare, et bibe, sed ut labores. Homo enim nascitur ad laborem, avis autem ad volandum; non ut torpeatis; quia maledicitur homo secundum prophetam Jeremiam, qui opus Dei fecit negligenter, sed ut fructum faciatis; non utique fructum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam. De quo ipse Dominus ait discipulis: Ecce, inquit, posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat (Joan. xv, 16). Nam omnis corruptela in populo principaliter procedit a sacerdotibus, quia si sacerdos qui est unctus peccaverit, facit delinquere populum. Peccatum sacerdotis aut prælati aliis damnosum, sed sibi periculosum existit. Certe dum laici vident sacerdotes seu prælatos turpiter et enormiter excedentes, ipsi eorum exemplo ad iniquitates et scelera prolabuntur. Cumque reprehenduntur ab aliquo, protinus se excusant dicentes: «Non potest filius facere, nisi quod patrem viderit facientem » (Joan. v, 19). Et sufficit « discipulo si sit sicut magister ejus (Luc. VI, 40). Impletum est illud propheticum : « Erit sicut populus sic sacerdos » (Osee, IV, 9). Quinimo: Erubesce, Sidon, ait mare (Is. XXIII, 4).

Hinc omnia mala proveniunt in populo Christiano. Perit fides, religio deformatur, libertas confunditur, justitia conculcatur, hæretici pullulant, insolescunt schismatici, perfidi sæviunt et prævalent Agareni. Tempus enim est, sicut beatus Petrus Apostolus ait, ut judicium incipiat a domo Dei (I Petr. IV, 17).

Hic enim tertius pastor, scilicet, malus prælatus dispergit oves secundi pastoris, scilicet, Christi. Unde in Evangelio: Lupus rapit et dispergit oves, idest, dispergi per

mittit; qui etiam a Christo mercenarius est appellatus. Mercenarius, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Tria sunt quæ mercenarius, idest, malus prælatus exigit ab ovibus,lac, scilicet, lanam, et carnem. Quæ enumerat Ezechiel propheta dicens: Va pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos! Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis: gregem autem meum non pascebatis (Ezech. XXXIV, 2, 3). In lacte intelligitur blandimentum honoris; in lana, divitiæ; in carne, carnalis voluptas. Qui ergo ecclesiam suscepit, non ut Deo serviat, sed ut temporalem honorem acquirat, profecto mercenarius est, quia lac sibi quærit. Item qui ob hoc ecclesiam intrat, non ut Deo serviat, sed quia eam divitem esse cognoscit, mercenarius est, quia lanam principaliter quærit. Qui vero ecclesiam suscipit, non ut serviat Deo, sed ut in ea plene comedendo, bibendo, luxuriando, voluptates carnis exerceat, mercenarius est, quia carnem quærit. De quo Dominus ait : Qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan., x, 1).

Ovile ovium Sancta Ecclesia est; ostium vero Christus est, sicut ipse ait : Ego sum ostium. Qui ergo intrat in ovile ovium, idest, in aliquam ecclesiam non per ostium, idest, non propter Deum, hoc est, ut Deo serviat, sed ascendit aliunde, idest, ut alium sibi acquirat honorem, videlicet, divitias et voluptates carnales, ille profecto fur est et latro. Malus enim pastor idcirco mercenarius dicitur, quia mercedem quærit tantummodo temporalem et vanam gloriam, non utilitatem ovium suarum. Et ideo non sunt ejus oves propriæ, quia non curat de eis; sed videt lupum venientem, idest, diabolum vel hæreticum insidiantem, aut quemlibet hominum potentem Dei populum opprimentem, et dimittit oves et fugit, quia timet exponere se periculis. Unde Dominus per Ezechielem ait pastoribus : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in pretio in die Domini (Ezech., XIII, 5). Hic pastor sive malus prælatus dispergit oves Christi in synagoga satanæ, hoc est, in congregatione malignantium. De qua, dicit David : Odivi congregationes malignorum (Ps. 25, 5). Tales sunt pastores qui non tam salutem

ovium quærunt, quam lanam et lac, idest, temporalem utilitatem rapere intendunt, quærentes, ut ait Paulus, quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi. Vos ergo, fratres, non quæ vestra sunt, idest, utilitatem temporałem, sicut mercenarius et qui non est pastor, sed quæ Jesu Christi sunt, idest, salutem animarum cum bono pastore quærentes, sic vigiletis super gregem vobis commissum, ut cum eo ad pascua æternæ patriæ pervenire possitis, quam nobis et vobis donare dignetur ipse Jesus Christus qui est Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

XXXI

IN ASCENSIONE DOMINI Ascendit Deus in jubilatione et Dominus in voce tubæ (Ps. 46, 6).

Legimus in sacra Scriptura, quod quadruplex est ascensus Christi, videlicet, conceptionis, passionis, resurrectionis, et ascensionis ad coelum. Ascendit Deus super humanam naturam in conceptione. Unde in Evangelio: Spiritus Sanctus superveniet in te..... (Luc. 1, 35). Ascendit super crucem in passione. Unde in Cantico Canticorum dicit ipse: Ascendam in palmam, et apprehendam fructum ejus (Cant. vII, 8). Ascendit super montem in resurrectione. Unde Psalmista Qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Ps. 67, 5). Ascendit super cœlos in ascensione; unde in Psalmo : Ascendit super cœlos cœlorum ad orientem (Ps. 67, 34).

Et ibidem : Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tuba. Primus ascensus fuit in ingressu, secundus in egressu, tertius in regressu, quartus in Patris consessu. Primus ad nostram exaltationem. Unde Psalmus Beatus quem elegisti et assumpsisti (Ps. 64, 5). Secundus ad humani generis redemptionem. Unde Isaias: Propter scelus populi mei percussi eum (Is. LIII, 8). Tertius ad sui corporis glorificationem. Unde Psalmista: Exsurge, gloria mea (Ps. 56, 9). Quartus ad discipulorum corroborationem. Unde in Evangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7).

Primus fuit invisibilis, secundus visibilis, tertius admirabilis, quartus amabilis.

In primo attenditur ejus humilitas. Unde Paulus Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 7). Et cum esset tam dives, factus est simile in unum dives et pauper. In secundo ejus benignitas. Unde Isaias: Oblatus est quia ipse voluit, et peccata nostra ipse portavit (Is. LII, 7). In tertio ejus impassibilitas. Unde Paulus: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur..... (Rom. vi, 9). In quarto divinitatis potestas. Unde ipsius ascendentis potentiam admirantur angeli dicentes in Isaia : Quis est iste qui venit de Edom (Is. LXIII, 1).

Ascendit super humanam naturam in conceptione, quia cum omnes homines in iniquitatibus concipiantur, et in peccatis nascantur, dicente Propheta: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Ps. 50, 6), ipse solus conceptus est sine iniquitatibus, et est natus sine peccato, et sine peccato vixit in mundo. Est conceptus sine iniquitatibus, quia non est conceptus de concupiscentia carnali, sed est conceptus de Spiritu Sancto, sicut testatus est Angelus ad Mariam : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35). Et natus est sine peccato, quia neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo, idest, opere Spiritus Sancti natus est ex Maria semper Virgine, quæ fuit virgo ante partum, in partu, et post partum. Ipse solus est sine peccato, et sine peccato vixit in mundo, sicut dicit beatus Petrus : Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22), quia licet fuerit humana carne vestitus, non fuit tamen humana fragilitate pollutus.

Ascendit super crucem in passione, sicut ipse dicit in Cantico Canticorum : Ascendam in palmam, et apprehendam fructum ejus (Cant. vII, 8). Ascendam in palmam, idest, in crucem, sicut ipse dicit in Evangelio Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). A terra fuit exaltatus, quando fuit positus et elevatus in cruce. Omnia traham ad meipsum. Omnia etenim ad se traxit, qui de sanctis et electis suis apud inferos nullum reliquit,

sicut legitur in Ecclesiastico: Penetrabo inferiores partes terræ et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Deum (Eccli. xxiv, 45). Christus descendit in inferiores partes terræ, idest, in infernum, et inspexit omnes dormientes et omnes mortuos, scilicet, omnes captivos qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, sicut dicit Isaias: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Is. ix, 2), idest, Christum qui descendit, ut expoliaret infernum. Et illuminavit omnes sperantes in eo, idest, omnes fideles qui fuerunt ab initio mundi usque ad descensum ipsius ad inferos. Palma significat crucem, quia inferius est angusta et superius ampla, inferius aspera et superius plana, habens folia aspera, sed fructus dulces.

Similiter crux in mundo videtur aspera, quia durum est multis pro Deo mala perpeti, idest, relinquere patrem, matrem, uxorem, filios..... et sequi Salvatorem suum. Sed qui observat hæc, observat mandatum Evangelii, sicut est illud: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. xvi, 24). Isti abnegant vere seipsos, quia relinquunt omnia, et vadunt post Jesum, sicut dicitur in Cantico Canticorum: In odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. 1, 3). Crux autem superius est plana, quia in cœlestibus magna est ejus gloria, sicut dicit Paulus : «<< Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in corde hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se» (I Cor. II, 9). Folia crucis, idest, verba sunt aspera, cum dicitur per Apostolum : Castigo corpus meum et in servitutem redigo (I Cor. ix, 7). Et mortificate membra vestra quæ sunt super terram (Coloss. III, 5), et similia. Sed fructus sunt dulces, sicut dicitur per Apostolum Reposita est mihi corona justitiæ..... (II Tim. Iv, 8). Bene ergo dicitur: Dixi, ascendam in palmam, idest, propria voluntate deliberavi ut ascenderem in crucem, et apprehendam fructum ejus, idest, gloriam resurrectionis et ascensionis.

Ascendit super montem in resurrectione, sicut dicit Psalmista: Qui ascendit super occasum, Dominus nomen ejus (Ps. 67, 5). Occasus solis mortem significat Salvatoris, quia sol justitiæ nuncupatur, dicente Malachia propheta: Vobis timentibus nomen

meum orietur sol justitiæ (Malach. Iv, 2), de quo per Psalmistam dicitur: Sol cognovit occasum suum (Ps. 103, 19). Sol enim suum cognovit occasum, quia passionem suam et mortem multo ante discipulis Dominus nuntiavit dicens : « Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ dicta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum > (Matth. xx, 19). Super occasum ergo Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit, et mortem quam pertulit resurgendo calcavit. Sol significat aliquando rem præsentem; aliquando rem futuram. Præsentem, sicut legimus, quod pendente Domino in cruce sol obscuratus est, et tenebræ factæ sunt super universam terram a sexta hora usque in horam nonam. Sol enim subtraxit radios suos vel quia noluit Dominum suum videre pendentem in cruce, vel quia noluit ut Judæi luce sua perfruerentur qui veram lucem Christum crucifigebant. Legitur quod tunc studium philosophiæ vigebat Athenis; et cum vidissent philosophi tenebras, requisiverunt causas tenebrarum, et non invenerunt. Tunc sanctus Dionysius, qui erat magister magistrorum in illo tempore inter philosophos, dixit, quia Dominus naturæ patiebatur. Ita obscuratio solis significavit præsentem passionem Salvatoris. Quod autem tribus horis fuerunt tenebræ, significabatur, quod lux totius Trinitatis a Judæis auferenda erat. Aliquando significat rem futuram, sicut in hoc loco dicitur, quod novissimo tempore erunt signa in sole, quia sol obscurabitur, et luna non dabit lumen

suum.

Ascendit super cœlos in Ascensione, sicut scriptum est in Psalmo : Ascendit super cælos cælorum ad orientem (Ps. 67, 34). Ascendit ergo Dominus super cœlos cœlorum, quia super omnes creaturas visibiles et invisibiles propria virtute sublimatus est ad orientem, idest, ad Patris dexteram permansurus. Quia, sicut legitur, illud summum magnum reverendumque collegium angelorum venit obviam Redemptori, et omnis illa multitudo angelorum tam assistentium quam ministrantium cucurrit ad Filium et ascendentem admirans ait : Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus

de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis sux? (Is. LXIII, 1).

Edom interpretatur sanguineus aut terrenus, et significat mundum istum, qui totus sanguineus est et terrenus. Sanguineus est, quia a sanguine justi Abel usque ad hunc diem mundus plenus est sanguine sanctorum, sicut legitur in Psalmo: Effuderunt sanguinem sanctorum sicut aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Ps. 78, 3). Effuderunt sanguinem multorum sanctorum, videlicet Prophetarum, Apostolorum, martyrum, virginum et aliorum sanctorum, et sanguinem illius pretiosi Agni immaculati, qui effudit sanguinem suum pro redemptione nostra. Edom significat mundum istum terrenum, quia omnia nascentia revertuntur in terram, sicut dicit Salomon: Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus et vidi neminem permanere sub sole (Eccl. 1, 14; II, 12).

Bosra interpretatur munita aut firma, et significat infernum, ubi firmiter quasi sub multis custodibus animæ tenebantur. Venit ergo Christus de Edom, idest, de mundo isto sanguineo et terreno, tinctis vestibus, idest, corporeis membris, quasi diceret sanguinolentis membris. Venit de Bosra, idest, de inferno exspoliato, quando eduxit vinctos de lacu ubi non erat aqua, sicut legitur in Zacharia In sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu ubi non erat aqua (Zach. IX, 11).

Iste formosus in stola sua, sicut dicit David: Speciosus forma præ filiis hominum (Ps. 44, 3). In stola, idest, in habitu humanitatis; gradiens in multitudine virtutis suæ, idest in potentia suæ divini- | tatis. Angelis tacentibus, ipse respondit: Ego sum qui loquor justitiam, reddens unicuique secundum opera sua; ego sum propugnator dæmonum ad salvandum genus humanum (Is. LXIII, 1). Iterum quærunt Angeli: Si talis es, quare rubrum est vestimentum tuum, idest, corpus tuum sicut corpus calcatum in torculari? Jesus respondit illis Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum (ibid. LXIII, 3). Ego solus calcavi, idest, sustinui pressuram crucis, idest, passionem et mortem crucis, quia tunc calcavi, quando sustinui; quia dolores quos nos debebamus habere pro

PATROL. TOME I.

peccatis nostris, ipse sustinuit pro nobis in cruce. Unde Isaias: Vere languores nostros ipse tulit... (IS. LIII, 4). Portavit autem, non ut ipse haberet, sed ut a nobis auferret. Torcular dicitur a torquendo, et sunt legalia tormenta, in quibus malefactores torquebantur. In hoc torculari Christus fuit tortus tanquam malefactor. Unde dicitur in Jeremia : Torcular calcavit Dominus virgini Filiæ Jude? (Thren. 1, 15.) Nam, sicut botrus calcatur et mustum liquatur, sic de corpore Christi ex diversis membris undæ sanguinis profluxerunt. Videntes igitur Angeli eum sanguinei coloris unda perfusum, mirantur patientiam Christi, et sævitiam Judæorum, qui non sunt veriti filium Dei crucis ad ignominiam condemnare.

Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tuba (Ps. 46, 6). His verbis ostenditur secundum quam naturam ascendit, et quomodo ascendit, et quam manifeste ascendit. Secundum quam naturam ascendit, ostendit, cum dicit: Ascendit Deus. Deus secundum divinam naturam non potuit ascendere, quia secundum quod Deus erat, illocalis et ubique erat. Ascendit ergo secundum humanam naturam, secundum quam localis erat nec ubique permanebat. Quomodo ascendit, ostendit cum dicit: in jubilatione. Jubilus est immensum gaudium, quod nec omnino potest exprimi, nec omnino taceri. Fuit autem jubilatio solummodo pro æternis, non pro temporalibus et caducis. Unde Psalmista volens exprimere sanctorum lætitiam ait inter cætera : Beatus populus, qui scit jubilationem (Ps. 88, 16). Nos dum sumus in hoc sæculo non possumus scire jubilationem, sed tantummodo possumus prædicare et definire, quid sit jubilatio. Quando vero cum Christo regnabimus, tunc sciemus jubilationem quia ut dicit Joannes: Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joann. III, 2). Quasi diceret : Quando videbit anima nostra Christum veram lucem, ipsa etiam anima erit lux. Nam cum Christus sit caput nostrum et nos membra ipsius, sicut caput erit splendidum, ita et membra. Unde in Evangelio: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Unde Dominus nos admonet per exemplum sui dicens: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est... (Luc. vi, 36). Hæc est lamina aurea in fronte Pontificis,

30.

dignior et eminentior cætero sacerdotis ornatu. Hanc enim Summus Pontifex Jesus Christus, qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, evidentissime nobis exhibuit, dum pro nobis homo factus mortem gustavit, qua hominem pereuntem redemit, quod inter omnia opera fuit egregium. Unde in eadem lamina scriptum erat ineffabile nomen Dei tetragrammaton, idest, quatuor litterarum, scilicet jod, he, vau, heth; quod interpretatur principium vitæ passionis Iste. Ac si diceret ille, cujus hæc figura, est nobis principium vitæ per passionem. Vitam enim, quam perdidimus per Adam, Christus nobis per passionem recuperavit, quod mirum et ineffabile adeo est, ut sensum excellat hu

manum.

Quod enim infirmum est Dei fortius est hominibus, et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quid enim mirabilius quam morte mortuos suscitare aut vivifificare? quam vinci, et in hoc vincere? Quis enim attigit hoc arcanum? quis non admiratur hoc profundum? Ascendit enim occidendo secundum illud: Qui ascendit super occasum Dominus nomen est ei (Ps. 67, 5). Tunc enim eum Dominum fore princeps novit, in cujus morte vires suas adnihilari præsensit, sicut per Oseam prophetam dicit: Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne (Osee, XIII, 14). Mortem quippe et eum qui habebat mortis imperium, idest, diabolum Christus sua passione peremit, et infernum momordit, qui captivos ex parte liberavit non ex toto, ut quod mordetur, non ex toto sumitur, sed ex parte. Et merito lamina reliquo sacerdotis ornatu eminebat, quia miseratio Dei est super omnia opera ejus, cujus exemplo, ut prædictum est, et nos ad misericordiam mo

nemur.

O ascensus mirabilis, quo terra fertur in cœlum, pulvis ad dexteram Patris, et scabellum pedum ejus sedit ad dexteram majestatis ejus in excelsis! O ingressus amabilis, quo natura nostra de exilio redit ad patriam propriam, de umbra mortis et tenebris ad lucem inaccessibilem, de fluctibus turbationis ad portum tranquillitatis! O requies exoptabilis, qua caro requiescit in patria, quæ laborabat in via. Et facta est immutabilis quæ fuerat corruptibilis, et quæ scatebat vermibus, refulget gloriæ flo

ribus! Sed proh pudor! Christus ascendit, sed nos descendimus. Christus bajulis nubibus, et nos circumsepti tenebris. Christus ad cœlum, et nos ad barathrum. Quia ergo ubi fuerit corpus illic congregabuntur et aquilæ, et quia tunc tam magnum fuit gaudium Apostolorum, quod sermo nequeat explicare, quia ineffabile fuit cum viderent Christum in cœlum ascendere, recte dicitur Ascendit Deus in jubilatione. Cum jubilatione ascendit, quia elevatis manibus ferebatur in cœlum, et benedixit illis, et cum jubilatione angelorum qui dixerunt: Viri Galilæi, quid statis respicientes in cœlum?... (Act. I, 11); et cum jubilatione Apostolorum, quia reversi sunt in Jerusalem laudantes et benedicentes Deum.

Quam manifeste ascendit, ostendit cum dicit: Et Dominus in voce tubæ (Ps. 46, 6). In ascensione Christi non legitur fuisse tuba alia, nisi illa vox angelica quæ dixit : Viri Galilæi... Vox enim angelorum frequenter tuba dicitur, juxta illud Apocalypsis: Angelus tuba cecinit (Apoc. vIII, 7) idest, locutus est. In voce ergo tubæ, idest, in voce angelorum Christus ascendit, sicut scriptum est: Cumque intuerentur in cœlum euntem illum, ecce duo viri (Act. 1, 10) idest, duo angeli in specie virorum astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilæi..... De hac tuba dicit Apostolus: Ipse Dominus in tuba Dei et in voce archangeli descendit de cœlo (I Thes. IV, 15). Sicut enim tuba congregantur milites, ita Dominus vocibus angelorum suorum in die judicii congregabit electos, qui modo dispersi sunt per mundum. Unde ipse ait in Evangelio: Mittet et Filius hominis angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cœli (Matth. XXIV, 31).

Hos quatuor ascensus Christi designat Ezechiel, qui narrat se vidisse quatuor animalia, quorum primum habebat faciem hominis, secundum vituli, tertium leonis, quartum vero habebat similitudinem aquilæ. Quæ omnia profecto Christum figurabant. Ipse namque est homo, et vitulus, et leo, et aquila.

Homo namque est: quia cum Deus esset ante omnia, idest, ab æterno, quoniam illa generatio æterna non habet initium, nec habet finem. De qua Pater ait ad Filium :

« ÖncekiDevam »