Sayfadaki görseller
PDF
ePub

93

Consuetudo etiam est clericorum, ut quando curam faciunt altari, secundum tempus procurentur, et inde accipiant denarium unum Papiensem. Pro abluendis quoque vel resarciendis pannis vel cortinis ecclesiæ, clavibus et ostiis, precium datur de altari de medietate episcoporum. Omnes lampades et baciles canonicorum sunt. Omnes oblationes, quæ veniunt ad manus episcopi hebdomadarii altaris majoris, medietas est ipsius episcopi, et medietas canonicorum, præterquam de pane et vino, quod est canonicorum.

In Natale Domini de medietate episcoporum duas (f. saumas) laumas de merlis pro ecclesia: et similiter in Resurrectione, Natali sancti Johannis Baptistæ, et festo sancti Salvatoris.

Aliud scriptum recentius.

In nomine Domini amen. Anno 1232, Indict. 5, conventio talis facta est inter Lateranensem ecclesiam, et primicerium et scholam cantorum, quod ipse in festo sancti Johannis Baptistæ cum decem cantoribus

94

veniat dictus primicerius, ita quod ipse sit 11, et officiabunt ecclesiam in Vigilia, Matutinis, et Missa: et procurabuntur ipsi et duo eorum servientes decenter et honeste in illis cibariis, quibus conventui servietur in ipsa die et pro sua mercede recipient sextam partem oblationum majoris altaris, duntaxat in spatio, quo Missa celebratur, super illud cadentium.

Insuper ipse primicerius recipit ab ecclesia duos solidos Provisinorum senatus pro mercede; et unusquisque canonicorum 12 denarios, computatis in præsente summa denariis illis, qui dantur cantoribus pro responsoriis. Hoc autem utraque pars observare tenetur in omnibus illis festis, quæ Lateranensis ecclesia voluerit prædicto ordine celebrare, et ad ea primicerium cum schola duxerit invitandos. Sed in omnibus stationibus Lateranensis ecclesiæ primicerius et schola, etiam non invitati, venire debent ad serviendum in officio missæ tantum, pro sua mercede nihil aliud percepturi, nisi sextam partem oblationum majoris altaris tantum, sicut supra scriptum est.

ERRATA

Col. 59, no 36, au lieu de Пovaya, lisez : Háoɣa Au lieu de : Πανσέβασμι, lisez: Πανσέβασμον.

QUINTA COMPILATIO

EPISTOLARUM DECRETALIUM

HONORII III. PONT. MAX.

NUNC RECENS E TRIBUS VET. M. SS. IN LUCEM DATA

ET NOTIS ILLUSTRATA

STUDIO, ET INDUSTRIA INNOCENTII CIRONII, JURIS UTRIUSQUE PROFESSORIS, CANONICI AC ECCLESIÆ ET ACADEMIÆ TOLOSANÆ CANCELLARII

AD LECTOREM.

Cur Antonius Augustinus quatuor antiquas decretalium collectiones edi curaverit, quintam, quæ est Honorii tertii omiserit, non video ejus industriam et diligentiam effugisse vix suspicari velim, qui reconditiora quæque Juris Pontificii, et litterarum omnium monumenta revolverat, cum et viros suæ ætatis egregios illam habuisse compertum sit, Cujacium nempe, Contium, et alios. Consultius ego causam exquirens in omnibus fere codicibus manuscriptis quintam hanc defuisse adverti, et quamvis accuratissimorum virorum consilium exegerim, neminem tamen nactus sum, qui eam vidisse, aut alicubi extare asseruerit. Multis annis curiosius ac diligentius in tali negotio exactis, spem omnem abjeceram, cum minus in animo id habens, in veteris bibliothecæ Albiensis ruderibus tres codices manuscriptos pulvere, situ, et pedore confectos feliciter reperi. Hoc opus diu apud me latere non sum passus, quin publico darem jam a multis annis expetitum : eo quod in eo quamplurima et singularia, sive hujus Juris cognitionem, sive illorum temporum, quibus Honorius vixit, historiæ seriem spectemus, reperiantur, quæ sane in Compilatione Decretalium Gregorii Noni desiderantur. Hanc ego provinciam ideo libentius suscepi, ac notis quibusdam illustrare tentavi, quod hujus compilationis interpretem nullum in manuscriptis repererim, licet

aliis quatuor adjectæ ad marginem glossæ sint; tribus quidem primis Vincentii, Alani, Tancredi, Laurentii, et Rogerii, qui et a suis antecessoribus Silvestro, Ruffino, Joanne Hispano, Joanne Faventino, et aliis hauserant, ut testatur Joannes Andreæ. In quartam vero Joannis Teutonici, et quorumdam aliorum scholia nobis exhibuit ipse Antonius Augustinus. Ad quintam vero collectionem neminem alium interpretem adfert Joannes Andreæ qnam Joannem Albanum Faventinum episcopum, cujus glossas quis viderit ignoro. Idcirco libentius levia quædam scholia huic adjiciendi animum appuli, in quibus nihil fere quod in eruditissimis decretalium Glossis expositum sit repetere, sed ea tantum quæ pro Juris hujus cognitione omissa fuerunt, aut ad historiæ fidem faciunt, proponere operæpretium existimavi. Quod quidem negotium felicius exegissem, si integrum Honorii registrum videre licuisset, ex quo velut e proprio fonte veritatem omnem, quæ quibusdam tenebris obruitur, eruissem. Illud quidem a viro doctissimo Chesneo qui historia Francorum scriptores edi procuravit, expectare poteram, sed eo jam fato functo ab hac spe decidi. In hoc sane proposito novum genus scribendi reperies, nec enim in Juris Canonici expositione tantum, sed etiam in historica narratione operam insumpsi, quia et utrumque maxime prodesse visum fuit: quippe epistolæ Honorii, sicut et antecessorum pontificum e quibus hæ

examini tuo emendanda et dispungenda relinquo, præter ea quæ inter typographi manus injuriam passa sunt, cum diuturna arthritis, quominus huic labori sedulo incumberem et vires et animum abstulerit. Piaculum sane ingens mihi foret silere quantum mihi profuerit singularis humanitas illustrissimi et eruditissimi nostri protopræsulis

compilationes congestæ sunt, illorum temporum res, lites, et negotia antistitum, principum, regnorum, urbium, familiarum illustrium, et privatarum, ecclesiarum quoque et monasteriorum statum pertractarunt. Ita factum ut in hac elucidatione ad evolvendos variæ historiæ libros et auctores, non parum laboris impendere necesse fuerit. Huic curæ meorum studiorum fidissi-Tolosani, cujus litteraria supellex non tanmum consortem adhibui Joannem Parrin, virum in hoc genere, sicut et in bonarum artium cognitione maxime versatum, cui equidem summam hujus operæ partem debere me ingenue profiteor. Plura forsitan, quam optaverim, digna erunt tua censura et castigatione, quæ libenter et æquo animo

tum amplitudine et copia librorum, sed etiam exquisitorum auctorum multitudine commendanda, faciliorem mihi viam aperuit, et ex hac divite penu tenuitatem meam auxi, et uberius ad exitum perduxi; Vale. Hactenus Cironius.

IN QUINTAM COMPILATIONEM

PROLEGOMENA

§ 1. Prolegomena generalia. I. De collectionibus canonum præcipuis sic habent Prælectiones Juris canonici in seminario sancti Sulpitii habitæ, ed. Paris. 1859, t. I, Proleg., § 3. Quas tamen in compendium redigere libet.

Collectiones canonum prodierunt ex quo concilia, tum apud Orientales tum apud Occidentales, res disciplinares multis legibus composuerunt.

Canones Apostolorum nuncupantur regulæ canonicæ numero octoginta quatuor, quæ in Corpore juris post Decretum Gratiani leguntur. Canones illi non sunt opus genuinum Apostolorum, nec ab omni nævo immunes; merito tamen reputantur insigne monumentum disciplinæ Ecclesiæ per priora sæcula.

Constitutiones Apostolicæ octo libris continentur, qui inserti sunt in priori volumine Collectionis Conciliorum, opus illud non venit ab Apostolis, nec ab Apostolorum discipulis, saltem quale nunc extat. Cæterum, constitutiones, sicut et canones Apostolorum multa complectuntur maxime utilia canonistis.

Ecclesiæ græcæ Collectiones hæ sunt: Ecclesia Græca habuit suam collectionem canonum tempore concilii Chalcedonensis,

PATROL. TOME I.

siquidem videmus, in actione secunda, sanctam synodum postulare ut legantur canones. Hæc collectio complectebatur canones desumptos ex conciliis Nycæno, Ancyrano, Neocæsariensi, Gangrensi, Antiocheno, Laodiceno et Constantinopolitano per ordinem digestos.

Huic primæ collectioni, canones Apostolorum, canones insuper Ephesinos, Sardicenses, Chalcedonenses et Regulas ex libris S. Basilii desumptas adjecit Joannes Scholasticus, episc. Constantinopolitanus, (an. 577), qui totam distribuit ordine methodico, et leges civiles quasdam addidit: unde collectio ista nomo-canonum nomen accepit.

Nono sæculo novam collectionem concinnavit Photius, in qua quædam suspecta.

Ecclesiæ latina collectiones hæ sunt : Ecclesia latina, ab ævo apostolico usque ad synodum Nycænam, secuta est traditiones ab Apostolis acceptas, et paucas regulas a SS. Pontificibus præfixas. Quibus primum adjecit canones Nycænos et Sardicenses. Postea vulgati sunt canones orientalium et canones insuper Africanorum conciliorum : quos omnes collectio Prisca complectitur.

Initio sæculo sexti, Dionysius Exiguus accuratiorem aggressus est, in duas partes divisam, quarum prima canones concilio

[ocr errors]

rum tum œcumenicorum, tum provincialium, referebat, et altera decretales Pontificum, incipiendo a s. Syricio, an. 381. Hic percelebris Vetus canonum codex.

Alia fuit collectio s. Isidoris Hispalensis, qui Dionysianæ addidit plura, ac præsertim excerpta e conciliis hispanicis. Sed fuit alius Isidorus, sive peccator sive mercator dictus, cujus collectio, quamvis incerti auctoris, alias celebritate vicit, ita ut per septem fere sæcula theologi omnes, canonistæ, concilia, eam citaverint, ea usi sint. Quæ inhoc vulgato opere sint supposita, non hic dicendum.

Primus fuit Gratianus, monachus ord. S. Benedicti, Boloniæ in Italia vitam ducens, qui, post multos labores in studio juris impensos, vere laudabilem aggressus est collectionem et methodicam et scientificæ rerum inquisitioni adaptatam. Quam in tres partes divisit, de Personis, de Judiciis, de Rebus sacris.

II. De collectionibus latinis quæ ante et post Gratianum prodiere, usque ad Gregorium IX, Craisson sic breviter loquitur, in suo Manuale totius juris canonici, ed. quinta, Pictavii 1877, t. I, n. 183, 185:

Inter innumeras collectiones juris canonici, quæ ante Gratiani Decretum in lucem prodierunt, præcipuæ fuere : 1. Collectio Reginonis, abbatis Prumiensis, anno circiter 906. 2. Collectio Burchardi, Wormatiensis episcopi, edita quidem ante annum 1023, sed post annum 1012, in qua multa apocrypha Isidori transcripta sunt. 3. Collectio S. Anselmi, Lucani episc., tempore Greg. VII, cui addictissimus fuit. 4. Collectio Deus-dedit, qui ab eodem Pontifice cardinalis fuit creatus. Hæ duæ collectiones (3a et 4a) ex archivis Ecclesiæ Romanæ, ex parte saltem, erutæ sunt, et valorem habent. 5. Yvonis Carnutensis duplex collectio, una Decretum vocata; altera Panormia nuncupata, de cujus auctore vero valde controvertitur. Yvo obiit versus an. 1115.

Post Decretum Gratiani et ante collectionem Decretalium Gregorii IX, plures aliæ concinnatæ sunt quas sufficiat indigitare: 1. Collectio card. Florentini Laborantis, an. 1182. 2. Collectio quæ dicitur Prima, vel Breviarium, et quæ auctorem habuit Bernardum Circa, præpositum Papiensem, an. circiter 1190. 3. Collectio Secunda, auctore Joanne Vallense juxta Bouix, sed Gilbertus juxta Philipps. 4. Collectio Tertia, sub In

nocente III, quæ auctoritate Pontificia fuit confirmata. 5. Collectiones quæ Quarta, et Quinta dicuntur. Not. His quinque collectionibus substituta fuit collectio Gregorii IX, quæ « illas abrogavit » juxta Philipps. Sed hoc ab aliis non admittitur.

III. Hæc legimus in diario quodam, cujus folium decisum remanet apud nos, sed nomen diarii memoria non tenuit :

<< On distingue trois époques dans l'évolution du droit canonique. 1. Le droit ancien contenu dans le Décret de Gratien et finissant au Décret de Gratien. 2. Le droit moyen, renfermé dans les collections des décrétales. 3. Le droit nouveau, que représentent les constitutions pontificales et les conciles postérieurs au concile de Vienne.

<< Mais, pour le droit récent, l'Eglise n'a plus codifié ses lois depuis six siècles. Les éléments de la discipline sont épars dans des milliers de constitutions et de décrets.

« Les deux premiers conciles de Latran venaient de se tenir lorsque Gratien rédigea sa collection. Ce fut pareillement après le troisième et le quatrième concile de Latran que Grégoire IX publia les décrétales codifiées sous la forme qui est restée; car plusieurs essais avaient été précédemment tentés. Les deux conciles généraux de Lyon formèrent le plus bel ornement du Sexte de Boniface VIII. Enfin les Clémentines n'auraient pas de raison d'être sans le concile de Vienne. Il y a donc une étroite affinité entre le Corpus juris et les conciles œcuméniques. »

IV. Non omittendus Maupied, quanquam nostram quintam compilationem silentio prætermiserit.

Celebriores canonum collectiones Ecclesiæ occidentalis, inquit, decem omnino diversæ numerantur. Et prima quidem confecta creditur a Dionysio Exiguo, abbate Romano, circa an. Christi 527, Græcis in idioma latinum translatis. Collectionem istam Nicolas papa vocat Codicem canonum; eam approbavit Leo IV. - Secundam, sæculo eodem concinnavit Fulgentius Ferrandus, diaconus Ecclesiæ Carthaginiensis. -Tertiam, sub anno 571, partim ex synodis Græcis, partim ex Latinis elaboravit Martinus, Ordinis sancti Benedicti, ex abbate monasterii Dumiensis, Ecclesiæ Bracarensis episcopus. Quarta, sub nomine Concordia canonum, vel Libri canonum, data est a

Cresconio episcopo Africano.-Quinta auctorem Isidorum habet. Quis fuerit hic Isidorus, an sanctus Isidorus hispalensis, an alius, an uterque, disceptatur. - Sextam, sub Decretorum nomine, an. 1020 edidit Brocardus sive Burchardus, ex monacho s. Benedicti Lobii episcopus Wormatiensis. -Septimam, fecit cardinalis Deus-dedit, eodem sæculo, sub Victore II papa. tava, edita est ab Anselmo Mantuano, episc. Lucensi, sub pontificatu Gregorii VII. Nonæ, auctor est Ivo, Gallus, episc. Carnotensis, temporibus Urbani II, usque ad an. 1114. Decimo tandem loco, post relatos, et Photii, Harmenopuli, Siagrii, et aliorum minoris notæ compilationes, in lucem prodiit corpus juris canonici. (Compendium, Ed.Migne, Paris. 1863).

V. In opere cujus titulus: Institutiones juris publici ecclesiastici, ed. Paris, sine millesim., § 56, ita Card. Soglia:

A Decreto Gratiani ad compilationem usque Decretalium Gregorii IX, aliæ canonum collectiones prodierunt. Sunt autem quinque, inter quas prima recensetur collectio Bernardi Circa, Papiensis Præpositi dein episcopi Faventini, quam an. 1199 evulgavit. Passim igitur Prima Decretalium collectio dicitur, sed eam auctor insignivit | titulo: « Breviarium extravagantium, » hoc est decretorum quæ extra Gratiani opus vagabantur.

At in ea collectione, præter decreta quæ Gratiani diligentiam, effugerant, Constitutiones etiam Summorum Pontificum post Gratianum editæ usque ad Coelestinum III, et omnes concilii Lateranensis III canones continentur. In quinque libros distributa est, et libri singuli in titulos. Primus liber agit de constitutionibus, de rescriptis, de judicibus et eorum officiis; alter de judiciis, tertius de vita et honestate clericorum rebusque ecclesiasticis; quartus de sponsalibus et matrimonio; quintus de accusationibus, delictis et pœnis. Itaque collectio Papiensis fuit velut archetypus, ad cujus exemplum reliquæ collectiones adornatæ sunt.

Papiensem paulo post imitati sunt Gibertus abbas, et Alanus episc. Antissiodorensis, qui canones a Papiensi omissos aliosque dein editos collegerunt. Sed utriusque collectio periit, atque ex earum ruinis novam collectionem congessit Joannes Galensis,

seu Valensis, qui tum superiorum Pontificum, tum Coelestini III, constitutiones complexus est. Hæc Secunda collectio dicitur. Post Coelestinum III, Innocentius III, utriusque juris ac theologiæ peritissimus, opera Bernardi Constantinopoli Tertiam Decretalium collectionem conficiendam curavit, in qua ipsius Pontificis decreta duodecim prioribus Pontificatus annis edita continerentur: quam deinde per Petrum Beneventanum correctam idem Pontifex evulgavit. Huic collectioni, paulo post Quarta accessit, ejusdem Innocentii III auspiciis, partim quidem ex posterioribus ipsius Pontificis Decretalibus, partim vero ex canonibus concilii Lateranensis IV adornata. Quinta denique collectio Honorii III Decretales complectitur ejusdem Pontificis jussu concinnata et promulgata.

Quatuor priores collectiones Antonius Augustinus; quintam Innocentius Cironius typis ediderunt, notisque illustrarunt.

Priores duæ collectiones nullam auctoritatem publicam consecutæ sunt, posterioribus tribus Pontifices, ipsarum auctores, vim legis tribuerunt.

VI. Quædam eruditissimus Walter addit, quæ notatione digna videntur. Cf. Manuel du droit ecclésiastique de toutes les confessions chrétiennes, traduit de l'allemand par de Roquemont, éd. Paris, 1840, liv. II, ch. 2, Histoire des sources, p. 135.

Après Gratien, les conciles et les nouvelles décrétales des Papes nécessitèrent la composition de nouveaux recueils. On connait Un recueil en 50 parties, qui se trouve dans les recueils de conciles, notamment dans Mansi, t. XII, col. 248 et s. Un recueil inédit, en 65 parties trouvé et décrit par Richter, de inedita Decretalium collectione, Lipsiæ 1836. Un recueil en 65 titres, extrait du précédent, édité par Bohmer dans son édition du Corpus juris, t. II; -Le Breviarium de Bernard de Pavie, qui emprunte ses matériaux aux deux recueils en 65 parties, et parfois au recueil en 50 parties, mais qui adopte une division méthodique de son livre, calquée sur celle du Code de Justinien et conservée par tous ceux qui sont venus dans la suite : il a été imprimé en 1576, à Lérida, par les soins de Ant. Agostino, évêq. de cette ville, réimprimé par Labbé, à Paris, en 1609, et par Riegger (le commencement seulement), à

« ÖncekiDevam »