Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lior, tu sola jucundior, tu sola suavior; | mortem animam suam, et cum sceleratis plenitudo siquidem legis est dilectio, eo quod omnis lex in verbo charitatis instauratur, et tota lex per eam impletur.

Quid ergo expedit diversa quærere, ubi omnis consummationis videt quis finem et completionem, scilicet, latum mandatum charitatis nimis? Si quidem si totam legem quis servaverit, offendat autem in uno mandato charitatis, factus est omnium reus, cum qua non potest aliquis Deo displicere, quia charitas operit multitudinem peccatorum, et sine qua non potest ei aliquis complacere. Nam, si distribuerit quis in cibos. pauperum omnes facultates suas, et habuerit omnem fidem ita, scilicet, ut montes transferat, et tradiderit corpus suum igni ita ut ardeat, charitatem autem non habuerit, nil ei prodest, scilicet, ad vitam æter

nam.

Secundo loco ponitur de obedientia, de qua Dominus ait: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me (Joan. vi, 38). Et Apostolus: Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Omnis homo ex ratione debet suum Creatorem agnoscere, et ipsius præceptis humiliter obedire, quia nemo potest ire ad patriam nisi per viam mandatorum, hoc est, obedientiam, nec potest a Deo recipere præmium qui recusat ejus servitium. Unde David, ut posset cœlestem gloriam sine fine percipere, studebat cum charitate Deo servire dicens: Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. 118, 32). Via mandatorum dicitur obedientia; quia sicut homo per viam vadit ad patriam, ita per obedientiam vadit ad gloriam. Et ideo qui est extra viam mandatorum, non potest pervenire ad regnum cœlorum, sed per hanc viam debent justi currere, idest, velociter in omnibus obedire, et tollere crucem suam, et sequi Christum. Quia ergo Christus factus est obediens usque ad mortem crucis, ut unus pro omnibus gustando mortem, omnes a morte perpetua liberaret, et nobis spem resurrectionis et gloriæ largiretur. Majorem obedientiam nemo ipso habuit, qui animam suam posuit pro amicis suis, quia, cum essemus mortui in peccatis, vivificavit nos per mortem suam delens, quod adversus nos erat, chirographum decreti, peccati videlicet, et mortis, quod erat contrarium nobis. Unde Isaias: Tradidit in

deputatus est, et ipse peccata multorum tulit (Is. LIH, 12), et pro crucifixoribus suis oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

Quid dicimus de perseverantia ? Perseverantiam siquidem Dominus ore proprio commendavit, dicens: Non qui cœperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Perseverantia duo notat continuationem, et consummationem; continuationem, secundum illud Isidori: «Non inchoantibus præmium promittitur, sed perseverantibus datur. Multorum enim est incipere, sed paucorum perseverare. Ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque in finem debitæ perducit actionis. » Et Isidorus: «Tunc enim placet Deo nostra conversio quando bonum quod inchoamus, perseveranter fine complemus. » Bonum ergo non incoepisse, sed perfecisse virtus est. Semper in vita hominis finis quærendus est, quia, sicut dicit Dominus: « Ubi te invenero, ibi te judicabo. » Ex fine enim suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Consummationem autem commendat Salomon: Melior est finis orationis, quam principium (Eccl. VII, 9). Non quæruntur in Christianis initia, sed finis. Nam Judas bene cœpit, sed male finivit, quia vendidit et tradidit Christum, et laqueo se suspendit. Paulus vero male cœpit, sed bene finivit. Unde ille evangelicus est a Domino graviter redargutus, quia cœpit ædificare, et non potuit consummare. Magis vero gaudendum est de consummationis opere, quam de incœptione. Unde decimæ digniores sunt, et magis placent Deo quam primitiæ. Nam decimæ significant consummationem, primitiæ autem initium. Unde cum omnes virtutes currant ad bravium, sola perseverantia coronatur.

Notandum est, quod est perseverantia boni, et perseverantia mali, videlicet, justorum et reproborum. Perseverantia boni est virtus; perseverantia mali, vitium. Perseverantia justorum est carnem vincere, proprias voluntates vel voluptates calcare, delectationem vitæ præsentis extinguere, hujus mundi aspera pro æternis præmiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitates in corde tolerare. Hæc perseverantia erat in Apostolo, cum dicebat:

Quis me separabit a charitate Christi? | (Ibid. 9, 10). Quid multa? Tota divinæ paginæ series commendat perseverantiam et extollit.

<< Tribulatio, an augustia, an gladius, an << fames? Scio enim, quod neque vita sepa<<< rabit me a charitate Christi et Dei. » (Rom. VIII, 35.) Hæc enim vitia vincit, et superat, tentationes expugnat, peccata destruit et eliminat, virtutes corroborat et confirmat, martyria et passiones in sanctis coronat. Unde Gregorius : « Virtus boni operis perseverantia est. »

Reproborum vero perseverantia, quæ est in aliquanta continuatione et non in consummatione, est transitoria, sine cessatione diligere contra flagella condita insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem etiam gloriam et honores ac dignitates cum vitæ detrimento et infamia pervenire, malitiæ augmenta cogitare, bonorum vitam continuis detractionibus mordere, et conviciis impugnare. Propter perseverantiam virtutis in lege præcipiebatur in sacrificio caput cum cauda offerri. Per caput, initium boni operis; per caudam finalis perseverantia designatur.

Hæc est tunica talaris, qua induebatur speciosus ille Joseph. Joseph interpretatur filius accrescens. Tunica talaris est perseverantia consummata. Hanc qui induit, recte Joseph, idest, filius accrescens, dicitur, quia Patris cœlestis hæreditatem possidebit, et de virtute in virtutem accrescens ad æternam beatitudinem de miseria temporali conscendit. Hanc perseverantiam exprimit illa mulier Chananea, quæ quantumcumque repelli videtur a Domino, instanter et perseveranter orans pro filia, non solum exaudita est, sed virtute magnæ fidei commendata. Hanc perseverantiam designat vidua illa evangelica quæ per multam instantiam etiam a judice illo iniquitatis, qui nec Deum timebat, nec homines verebatur, meruit exaudiri. Hæc perseverantia in Evangelio luce expressius commendatur, ubi agitur de illo, qui venit ad amicum suum media nocte, postulans sibi commodari tres panes, et ille de intus dixit: « Ego << et pueri mei mecum sunt in cubili, non << possum surgere et dare tibi » (Luc. XI, 7). Et subditur: Amen dico vobis, si perseveraverit pulsans, surget et dabit illi quotquot habet necessarios (Ibid. 8). Nam subinfertur: Omnis qui petit, accipit, et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur

Item: Si quis diligit me, sermonem meum servabit.... (Joan. xiv, 23). In hoc Evangelio quod audistis, conjunguntur dilectio et sermo, quia qui diligit me, sermonem meum servabit. In Psalmo vero junguntur spiritus et doctrina: Spiritu principali confirma me, docebo iniquos vias tuas (Ps. 50, 13, 14).

Et nota, quod sicut unum est lingua, sermo, doctrina; sic unum est ignis, dilectio, spiritus. Nam Deus noster ignis consumens est, Deus autem est charitas. Charitas vero diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Hic est amor Patris, et Filii; amor, et connexio utriusque, cui specialiter hodierna solemnitas dedicatur. Qui etiam Spiritus Sanctus designatus est per ignem. Unde « Cum apparuissent illis dispertitæ linguæ tanquam ignis... » Plena sunt ista divinis mysteriis et cœlestibus resonantia sacramentis. Nam hodie umbra lucem, et figura protulit veritatem. Cum enim audis quod apparuerunt illis dispertitæ linguæ tanquam ignis, attende baptismum in igne. Cum audis quia repleti sunt omnes Spiritu Sancto, attende sanctificationem in spiritu. De utroque baptismo dicebat Joannes : << Ego baptizo vos in aqua; medius autem vestrum stetit, qui baptizabit vos Spiritu Sancto et igne (Joan. I, 26). » Verum utique baptismus sanctificatur in verbo, utique sanctificatur in spiritu. Cum audis, quia cœperunt loqui variis linguis, attende sanctificationem in verbo : « Nam verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. » Hodie namque completum est quod Jeremias propheta in persona Ecclesiæ prædixerat: De excelso misit ignem in ossibus meis (Jerem. I, 13). De excelso igitur, idest, de Patre, vel de cœlo misit ignem, scilicet, Spiritum Sanctum in linguis igneis, in ossibus meis, idest, in Apostolis, per quos totum corpus Ecclesiæ sustentatur. Quos tunc quasi de carnibus fecit ossa, idest, fortes, constantes, et virtuosos, quemadmodum illis promiserat : <<< Accipietis igitur virtutem supervenientis in vos Spiritus Sancti, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad extremum terræ » (Act. 1, 8).

Ignis iste Spiritus Sanctus est, de quo dici- | bilem ad illuminandum his qui in tenebris

tur in Deuteronomio quia : « Deus noster ignis consumens est (Deut. Ix, 3), » scilicet, vitiorum rubiginem per ignem charitatis. De hoc igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)?

Ignis enim per splendorem illustrat, per calorem purificat. Et Spiritus Sanctus illuminat mentem per sapientiam; purificat autem per charitatem illos, quorum anima baptizatur, idest, purificatur in spiritu per sapientiam a tenebris ignorantiæ, per charitatem a maculis culpæ. Nam apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Duo dicit, ignis et lingua; per visibiles formas invisibiles species repræsentat. Ignis enim vivit in arido, lingua manet in udo. Et ignis quidem charitatem significat; lingua vero exprimit sapientiam. De charitatis ardore Salomon inquit in Canticis : « Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem. » De humore sapientiæ idem loquitur in Proverbiis: << Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens inundans est fons sapientiæ. >> Inter virtutes charitas est præcipua, et inter dona prima est sapientia. De illa dicit Apostolus: Major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13). De ista dicit Propheta: Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus (Is. xi, 2).

Has ergo duas, primam videlicet, et præcipuam in figura ignis et linguæ per Spiritum Sanctum hodierna die Christus infudit Apostolis, quos missurus erat in orbem, ut prædicarent Evangelium omni creaturæ. In hoc loco junguntur ignis et lingua, quoniam apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Ignis autem, fratres, etsi multas habeat proprietates, has tamen septem videtur habere notabiles atque insignes. Ignis enim lucet, urit, roborat, purgat, desiccat, decoquit, et calefacit. Lucet per splendorem, urit per consumptionem, roborat ministrando vires, purgat removendo sordes, desiccat reprimendo humorem, decoquit præparando cibos, calefacit repellendo frigus. Ergo lucet in candelabro, urit paleam, roborat testam, purgat auium, desiccat pannum, decoquit cibum, calefacit nudum.

Ad hunc modum ignis iste, qui de illa super cœlesti regione, ubi ille in quo tenebræ non sunt ullæ, lucem habitat inaccessi

sedent, hodie decorus apparuit. Lucet per miraculorum splendorem; fulgura enim multiplicavit, et conturbavit eos, quando per admirationem stupefacti dicebant : << Nonne omnes isti qui loquuntur Galilæi sunt? Et quomodo audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? > (Act. II, 7, 8). Urit consumendo lignum et foenum, et stipulam peccatorum nostrorum, juxta illud : « Deus noster ignis consumens est. » Roborat testam fragilitatis nostræ, juxta illud: « Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus » (Ps. 117, 14). Et alibi: Aruit tanquam testa virtus mea. Purgat per patientiam nostram juxta illud: Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus (Sap. III, 6). Alibi etiam : « Et purgavit filios Levi. » Desiccat humorem vitiorum nostrorum, juxta illud : « Cum immundus << spiritus exierit ab homine, ambulans per « loca arida et inaquosa quærens requiem << et non inveniens » (Luc. XI, 24). Per loca arida, desiccata, scilicet, hoc igne ab hu more illo de quo legitur in Job: « Sub umbra << dormit in secreto thalami et in locis hu« mentibus » (Job. XL, 16). Decoquit et depurat cibum fidei nostræ, juxta illud Exodi: «Non comedetis ex eo crudum quid, vel coctum aqua, sed assum tantum igni > (Exod. XII, 9). Calefacit repellendo frigus infidelitatis, juxta illud : « Surge, Aquilo, » ventus scilicet frigidus, et « veni Auster, » ignis Spiritus Sancti, quo repellitur frigus infidelitatis.

Luxit etiam in Apostolis, quando prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Cum illuxerunt fulgurationes eorum orbi terræ, vidit et commota est terra. Exustionem operatus est in Saphira et Anania, quos non decuit mentiri Spiritui Sancto. Roboravit et solidavit Paulum, de quo ait: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum ante reges et præsides (Act. 1x, 15). Purgavit et examinavit martyres, qui dicunt: Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas » (Ps. 16, 3), qui etiam in medio ignis non sunt æstuati. Desiccavit fluxum Hemorroissæ, quando non naturam vel hominem, sed vitia et peccata restrinxit. Desiccat etiam humorem luxuriæ in virginibus, de quibus: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati...

(Apoc. xiv, 4). Decoxit etiam, et depuravit potum vel cibum Scripturæ in Evangelio, quæ in veteri lege quasi cruda erat et semicocta, vel insipida, quando erat aqua tenebrosa in nubibus aeris, et velamentum positum super faciem Moysis; propter quod gloriam vultus ejus non poterat intueri. Sed in Evangelio velum templi scissum est a summo usque deorsum, et apparuerunt Sancta Sanctorum. Calefecit Petrum, qui frigus infidelitatis habebat in mente, quamdiu calefecit se ad ignem in atrio Caiphæ, nec ignis Caiphæ poterat repellere frigus mentis. Sed ubi Dominus respexit Petrum, et ignis Spiritus Sancti eum calefecit, repulsum est frigus infidelitatis, et ipse flevit

amare.

Ergo et nos, fratres, oremus Dominum, ut ignem istum mittat, et in corda nostra, qui nos illuminet intelligentiæ scientia, uret vitia, roboret constantiam, purget per patientiam, desiccet removendo superflua, decoquat et depuret puritatis innocentia, et calefaciat contra frigus protectionis umbra. Est ergo ignis iste septiformis, nec immerito, quia et spiritus ipse, qui ignis est, septiformis est. Et quidem nobis, fratres, quia est spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et spiritus timoris Domini. Itaque lucet per spiritum sapientiæ, urit per spiritum intellectus, decoquit per spiritum consilii, roborat per spiritum fortitudinis, purgat per spiritum scientiæ, desiccat per spiritum pietatis, calefacit per spiritum timoris Domini. Lucet per spiritum sapientiæ, secundum quod ipsa ait: « Qui elucidant me, vitam æternam habebunt. » Qui enim docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti. Propter quod et doctrina sapientiæ lucerna dicitur, juxta illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Ps. 118, 105).

Et item: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernæ in caliginoso loco (II Pet. I, 19). Urit per spiritum intellectus : nam perquirendo et intelligendo vitia proximorum, urimur, obsecramus, arguimus, increpamus opportune et importune, juxta illud: « Verba sapientis sunt quasi stimuli, <<< et quasi clavi in altum defixi» (Eccl. XII,11). Secundum quod etiam intelligi potest illud: Carbones ignis congeres super caput ejus

(Rom. XII, 20). Carbones ignis dupliciter intelligimus. Carbones ignis sunt ardores charitatis, quos verbis ardentibus etiam exprimimus. Hos carbones congerimus, idest, congregamus super caput inimici, quando per benevolentiam et beneficia revocamus eum ad amorem nostrum. Aliter: Carbones ignis sunt ardores æternæ damnationis. Tunc congregabimus carbones super caput inimici, quando recipiet sententiam damnationis pro odio injusto, quia nos benefecimus ei, et ipse noluit habere pacem nobiscum.

Decoquit per spiritum consilii, dum ea, quæ proponere debemus et agere, prius decoquuntur in olla deliberationis sive consilii, juxta quod scriptum est: « Palpebræ semper præveniant gressus tuos » (Prov. IV, 5), idest, deliberatio præcedat opera, ut prius veniat verbum ad limam quam ad linguam, secundum quod scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non pœnitebis (Eccli. XXXII, 24). Roborat per spiritum fortitudinis, adeo ut dicat: << Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, cui etiam resistite fortes in fide.» Purgat per spiritum scientiæ, quia recte conversando in medio nationis pravæ et perversæ discernimus sanctum a profano, mundum ab immundo, ne forte dicamus malum bonum, et bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem, secundum quod Dominus ait: Estote prudentes, sicut serpentes (Matth. x, 16). Juxta quod etiam Jeremias ait: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. xv, 19). Desiccat humorem vitiorum nostrorum per spiritum pietatis: << Non enim ex operibus justitiæ quæ feci<< mus nos, sed secundum suam misericor<< diam salvos nos fecit » (Tit. II, 5). Calefacit per spiritum timoris, quia initium sapientiæ timor Domini. Hoc est quasi primum indumentum, quod datur revertenti a frigore infidelitatis, atque peccati, juxta illud Deum time, et mandata ejus observa (Deut. XI, 1), hoc est, omnis homo. Et hæc est fortassis illa prima stola, quæ cito profertur filio prodigo revertenti. Nam et ideo Spiritus Sanctus in linguis igneis est eis infusus. Ignis namque testam roborat, juxta illud: « Vasa figuli probat for<< nax, et viros justos tentatio tribulationis » (Eccli. XXVII, 6). Lingua vero scientiam edocet, juxta illud: « Tibia et psalterium

> dulcem faciunt symphoniam, sed super << omnia lingua suavis » (Eccli. XL, 21). Ideo ergo hac figura. Spiritus Sanctus apparuit, quia eos et contra fluctus mundi, ne frangerentur, roboravit adeo, quod ipsi tunc profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Et eis scientiam linguarum contulit, quia loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei. Quia enim indivisa sunt opera Trinitatis, et in mysterio salutis nostræ operatus fuerat Pater Filium incarnando, quando misit Deus Pater Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, et postea operatus fuerat filius reparando, quando peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, merito et hodierna die operatus est Spiritus Sanctus in eodem mysterio nostræ salutis roborando, quando eos adeo roboravit, ut dicerent: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. IV, 20). Et : Non possumus non eloqui que vidimus et audivimus (Act. v, 29).

Hic est ille spiritus Domini, qui in principio mundi ferebatur super aquas, quando tenebræ erant super faciem abyssi. Hoc spiritu inspiratus Noe fabricavit arcam, per quam salvatum est genus humanum; hic spiritus docuit Joseph exponere somnium Pharaonis; hoc eodem inspiratus credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam; hoc eodem Moyses eruditus est scientia Ægyptiorum; hoc spiritu patriarcha Jacob benedicens filium, futura prædixit. Hic est digitus ille, quem professi sunt Magi dicentes: Digitus Dei hic (Exod. vIII, 19). Hic est ignis ille, cui comburenda sunt residua Agni Paschalis. Hæc est illa columna ignis, et nubis quæ præcedebat filios Israel. Hic est ille per quem rubus, qui Virginem designabat, videbatur ardere, et non comburebatur, quia gravida quidem apparuit Virgo, quando inventa est in utero habens; scilicet, igne libidinis non est consumpta; quia de Spiritu Sancto concepit. Hic est digitus Dei, quo in tabulis lapideis scripta sunt decem mandata; hic est ros ille, quo complutum est vellus in area Gedeonis.

Hic est ille spiritus Domini, qui irruit super Jephte, quando egressus est ad pugnam, et hostes devicit. Hic est ille spiritus Domini qui directus est in David, quando recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam. Hoc spiritu repletus est Salomon

sapientia multa. Hic est spiritus prophetarum, qui eis subjectus est. Hoc enim spiritu locuti sunt ipsi prophetæ. Hic est spiritus Heliæ, qui duplex factus est in Helisæo. Hic est ignis ille, qui erat flammigerans in ossibus Jeremiæ. Hic est spiritus ille pueri junioris qui suscitatus est ad liberandum Susannam.

Hæc est virtus illa Altissimi quæ obumbravit Mariæ, quando supervenit in eam Spiritus Sanctus. Hic est ille Spiritus Sanctus, qui corporali specie columbæ descendit super Dominum in baptismo. Hoc spiritu post baptismum ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo. Hic est digitus ille, de quo ipse Dominus inquit: Porro si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Hic est ignis ille quem Dominus venit mittere in terram, et nonnisi ut accendatur. Hoc spiritu Petrus raptus in extasi vidit animalia sibi dimissa in disco. Hoc eodem Paulus raptus usque ad tertium cœlum vidit et audivit arcana, quæ non licuit homini loqui. Hoc etiam Joannes sublatus in montem magnum et altum vidit Jerusalem novam descendentem de coelo, tanquam sponsam ornatam viro suo. Hic est spiritus ille septiformis, qui super Dominum requievit, juxta illud vaticinium Isaiæ: « Requiescet super << eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ « et intellectus, spiritus consilii et fortitu<< dinis, spiritus scientiæ et pietatis, et re<< plevit eum spiritus timoris Domini > (Is. XI, 2).

Nota quod spiritus sapientiæ et intellectus datur propter desiderium regni, consilii et fortitudinis propter contemptum mundi, scientiæ et pietatis propter compassionem proximi, spiritus timoris propter dimissionem peccati, juxta quod dicit Ecclesiasticus: Timor Domini expellit peccatum (Eccli. 1, 27).

Hæc omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult. Unde in Evangelio: Spiritus, ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Hic est ille spiritus, de quo dicit Paulus : « Si spiritus « ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, ha<< bitat in vobis, vivificabit vestra mortalia << corpora» (Rom. vIII, 11); prout etiam Dominus docet in Evangelio, de quo dicitur: Cum venerit ille, arguet mundum de

« ÖncekiDevam »