Anthologia Latina: passages from the latin poets |
Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın
Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.
Diğer baskılar - Tümünü görüntüle
Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri
alta amor arma auro caelo Caesar caput carmina Catullus corpore cras dedit deos deum diem domus Ellis erit facta fama fata felix ferro first form fortuna genus habet hanc Hinc hominum hunc illa ille illi illis illum Inde ipsa Iuppiter late Latin Latio licet lines litora lumina magis magna magno manu manus mare mater meum mihi Munro neque nihil nomen nulla numquam nunc oculos omne omnis opus pars passage pater pectore perhaps poets primum procul puer Quaeque quantum quem quique quis quos rerum Roma Roman saepe sanguine semper sense sidera signa simul sine Sive super tamen tantum tellus tempore terra tibi time Tunc turba umbra urbem used venit Venus verba Virgil vita vitae vivere
Popüler pasajlar
Sayfa 74 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Sayfa 159 - Tu civitatem quis deceat status, Curas; et Urbi sollicitus times, Quid Seres et regnata Cyro Bactra parent, Tanaisque discors. Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit deus: Ridetque, si mortalis ultra Fas trepidat.
Sayfa 166 - BEATUS ille qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Ñeque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina.
Sayfa 125 - Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
Sayfa 165 - Odes iv, vii Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chores, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem : frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura simul pomifer Autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Sayfa 56 - Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae...
Sayfa 121 - Excudent alii spirantia mollius aera, Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, Orabunt causas melius, caelique meatus Describent radio et surgentia sidera dicent; Tu regere imperio populos, Romane, memento : Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem, Parcere subiectis, et debellare superbos.
Sayfa 108 - Troia per undosum peteretur classibus aequor? Mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te, (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui,) 315 per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis et istam, oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Sayfa 150 - Catullan quote and several other echoes. integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem.
Sayfa 114 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.