Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prehendi et cœlo magis consentientem, quam ipsi sperarent autores. Hunc locum a Domino Reihero curatius examinari opto, et, si quid dubii habet, possum efficere ut ad ipsum Dominum Cassinum cum novo ejus calendario consilia deferantur: sed quod latine habere oporteret. Vale.

XXXII

LEIBNIZIUS.

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 5 octob. 1697.

Gaudeo bene procedere institutum laborem, ejusque communicationem mature exspecto, ut cum Domino Abbate Molano de eo conferre possim, antequam scilicet expediatur. Nuper Dominus Cuneau, Secretariorum intimorum unus apud potentissimum Electorem Brandenburgicum, cum a me intellexisset te nunc Helmestadii esse, jussit ut tibi salutem ab ipso nuntiarem officiaque deferrem : nam sese anno 1682 inter discipulos tuos fuisse recordatur. Idem significavit Dominum Abbatem Calixtum medallionem aureum ab Electore habiturum occasione sui De tole rantia Reformatorum tractatus ad Electorem missi, una cum responsione, ex qua sincerum illius aulæ studium sacræ pacis promovendæ appareat. Nec dubito jam accepisse.

Gaudeo quod Dominus Benzelius, Suecus, vobis

satisfacit, idque prima quaque occasione in Sueciam scribens amicis nuntiabo. Pollicitus est, pro humanitate sua, se velle aliquid meo nomine curate in Suecia, cujus rogo ut eum admoneas. Res autem huc redit, ut per Dominum Brennerum, cujus cognatus cum Domino Fabricio, legato regio, apud Persas agit, petamus specimina linguarum ignotarum, inprimis Scythicarum, seu, ut vulgo loquuntur, Tartaricarum, quæ inter Tanaim et Volgam inprimis Caspiumque mare et Indos Sinasque sunt positæ, nempe Czircassorum, Czeremissorum, Nagaiorum, Calmuckiorum, Mogolensium, Baskiriorum, Usbeckiorum, etc. Vellem autem, quia orationem dominicam obtineri difficile foret in illis linguis, saltem obtinere vocabula potissima eam ingredientia, ut pater, noster, esse, cœlum, sanctum, nomen, voluntas, terra, panis, dare, remittere, debitum, ducere, liberare, malum; ut scilicet eo melius horum vocabulorum ope comparari lingua cum iis possit, quarum jam orationes dominicas habemus. Quodsi accedant aliæ voces, v. g. cognationum et ætatum (pater, filius, conjux, frater, etc.), partium corporis (caput, manus, oculus, auris, etc.), rerum necessariarum (aqua, ignis, vinum, pébv, caro, etc.), animalium quorundam et plantarum (canis, equus, bos, rosa, arbor, etc.), et aliarum id genus rerum, eo melior notitia foret. Multum hac re procurata Dominus Benzelius, et ejus hortatu Dominus Brennerus, ut et Dominus Schelhammerus, quem in Persia cum Domino Legato esse audio, et ipse Dominus Legatus rem litterariam obstringerent; ita enim melius populorum cognationes et origines noscerentur. Rogo igitur ut

Dominum Benzelium ad hoc exhorteris, eique, si placet, ex his litteris meis, quæ huc pertinent communicare velis.

Summus Dux, Antonius Ulricus, et tibi (ut ipse mihi retulit), et mihi ita favorem suum pro desideriis tuis pollicitus est, ut dubitare non possim aliquid vel actum esse, vel actum mature iri. Nostram Aulam et Zellensem suum facturas esse, pro certo habeo.

Dominum Wagnerum hortaberis ex condicto, ut nonnihil ipse det meditationi, nec nimium aliis laboret: qua ratione etiam sibi ipsi non male consulturum puto; theoria enim solida cum praxi est conjungenda. Velim etiam nosse an subinde aliquid in cœlo observaverit, v. g. altitudinem poli, eclipsium durationes et magnitudines, item declinationem magnetis. Saltem aliquid in eo genere præstari non inutile erit, certas ob causas.

Varia lapidum genera in (nostris regionibus impetrare non difficile erit, præsertim ex fodinis; multumque ea inquisitio afferre poterit luminis ad scientiæ naturalis emolumentum.

Pæne oblitus sum interrogare de folle æneo, an ille nonnihil processerit, aut quid forte oblatum sit difficultatis. Diu enim est, quod a Domino Wagnero nihil intellexi. Constructum hac ratione barometrum usus non contemnendos habiturum esset. Quod superest, vale et fave.

LEIBNIZIUS.

XXXIII

CHRISTIAN, DUC DE BRUNSWICK-LUNEBOURG,
A L'ÉLECTRICE SOPHIE.

Original autographe inédit de la bibliothèque royale de Hanovre.

Madame,

Vienne, le 2/12 octobre 1692.

Je me suis estonné de voir, par la lettre que Vostre Altesse Électorale m'a faict l'honneur d'escrire, qu'Elle n'avoit pas receu de mes nouvelles depuis mon départ; je n'ay cependant quasy point laissé passer de poste sans l'asseurer de mes très humbles respects. Je voy, par ce que mon frère Maximilien a escrit, qu'il est tout à faict d'un autre sentiment que moy; parce que ce ne seroyent jamais les biens ni les couronnes qui me feroyent catholique, à moins que je ne feusse bien persuadé de faire plustost mon salut en cette religion qu'en celle où je suis. Ce n'est pas que je ne croye qu'on peut aussy aisément estre sauvé dans une religion qu'en l'autre, mais c'est que j'offenserois le bon Dieu en changeant mes manières de l'adorer, purement pour l'argent. V. A. Él. ne s'estonnera pas des mensonges qu'on escrit de mon frère Max, quand je luy diray que beaucoup de gens m'ont demandé si le changement de religion de M' l'Électeur de Brunsvic seroit bientost déclaré, parcequ'ils croyent qu'il estoit desjà catholique, ce qui a faict que je me suis bien moqué d'eux. On continue tous les jours à porter une image par les rues, qu'on dit qui a pleuré,

et à laquelle on attribue la dernière victoire contre les infidelles; et, quand la procession est finie, on la porte dessus un autel, où l'on fait beaucoup de prières. L'Empereur et toute sa cour furent, il y a quelques jours, de cette cérémonie. Le prince Ragotzi est icy, qui m'a prié de faire ses complimens à V. A. Il m'a dict qu'elle luy avoit faict autres fois l'honneur de respondre à ses lettres; et son espouse, qui est une princesse de Reinfels, se recommande aussi. Il faut que je finisse, parce que la poste va partir. Je suis tousjours, de V. A. E.,

Le très obéissant serviteur,

CHRISTIAN.

XXXIV

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. p.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 11 nov. 1697.

Placet quod aliquem jam tum fructum admonitionis meæ saltem apud nostros sensisti, spero et apud reliquum sæculum.

Nescio an suadendum sit ut Natalis Alexandri Historiam ecclesiasticam ex Gallia tam caro redimas; nam id agitant, ut in Germania recudatur multis voluminibus octavæ formæ, in folii formam conjunctis. Dominus Sturmius junior mihi Guelfebyto scripserat, se in ambiguo esse. Quos commendandos aliquando putes, nosse gratum erit.

« ÖncekiDevam »