Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tra, et contentis et circumstantiis potissimum, ut consideratio ejus desideretur.

Hæc autem optamus ut sit distinctior nonnihil; itaque vestra nondum produxi, quod in generalibus subsistant. Scilicet referre videtur, breviter licet, in controversiis singulis expendi, tum an status controversiæ sit satis explicate constitutus, tum quid de momento ejus sentiendum videatur, id est, an, qui in ea a receptis nostrorum sententiis dissentiat, anathemati subjiciendus, æternæque damnationis reus sit judicandus. Quod si aliquid forte adspergi queat illustrationis, quo complanetur magis difficultas, id quoque non erit adspernandum, etsi necessario non requiratur. Quodsi etiam controversiæ non parvi momenti præteritæ videantur, poterunt subnecti. Desideratur autem hoc fieri quam primum poterit, idque ob graves rationes. Monita vero vestra et considerationes licet festinatæ apud nos usui erunt, tum ad rem magis illustrandam, tum ad materiam suppeditandam, ut, adjunctis aliis fortasse monitis, concinnetur hic aliquid theologico calamo, repondum (1) suo tempore. Ipsa autem vestra non communicabuntur aliorsum, multo minus vestri fiet mentio; sed vos, ut sic dicam, consiliariorum vice fungemini. Interea non dubito quin conveniatis in summa rei, tales doctrinas non esse damnandas, eo, quo dixi, sensu: de quo etiam nulla vel minima apud nos du

cl. v. de Murr possidet, et cum editore communicavit, est: Kurze Vorstellung der Einigkeit und des Unterschieds im Glauben bey den Evangel. sogenannten Lutheranern und Reformirten. Non videtur in lucem fuisse editum.

(1) Sic etiam est in codice apogr.; forte legendum reponendum.

bitatio est, neque apud te esse arbitror. Dominus D. Fabricius jam tum ea de re mentem suam in suo monito præliminari expressit. Ut autem maturius considerationes vestras nanciscamur, scripti copiam nuper factam statim iterum mitto; nam nundinæ Brunsvicenses appetunt, quas præveniri optandum, idque eo facilius erit, quia omnia jam nunc, et haud dubie etiam olim examinastis. Et præstabit, si alterutrum necesse sit, quædam minoris momenti omitti, quam, quæ sint majoris, retardari, cum et spicilegia sequi queant. Vale, et, quod præclare facis, porro cogita, ad salutem animarum gloriamque Dei vix quicquam fieri posse utilius, quam ut injusta odia inter Christianos, sed præsertim Protestantes, tollantur, ex quibus fundi nostri calamitas pro magna parte profecta est, majoraque adhuc mala, ipsi exitio nos propius admotura, nisi sapimus et malo cavemus, mox nasci possunt; itaque tempus est ut quicquid est vel affectuum vel respectuum rationi, ne dicam pietati et conscientiæ, cedat.

LEIBNIZIUS.

XLIII

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hanoverana servatur.

Hanoveræ, 1 feb. 1698.

Missu tuo accepi scriptum vestrum doctum, solidum, moderatum (1), quo ad communem scopum ita

(1) Projectum scilicet irenicum de quo infra, in epistola sequenti, mentio fit. N. E.

uti conabimur, ut, quoad ejus fieri potest, novi motus vitentur et suavi ratione animi præparentur. Quæ etiam causa fuit cur hæc potius placuerit via, quam ut ad Facultatem ipsam scriberetur. Dedi operam in charta ad Serenissimum Ducem missa, ut explicarem mentem ipsius Serenissimi Domini pariter ac scopum, ad quem collineandum puto, tum ne difficulta tibus civilibus implicemur, tum etiam ut nihil omittamus quod in nostra sit potestate, tum denique etiam ut jam bene actis utamur, nec tamen vel nobis vel nostris præjudicium creemus. Vale.

LEIBNIZIUS.

XLIV

MOLANUS LEIBNIZIO S. D.

Excerptum ex autographo nondum edito.

Sans date.

Demitto Calixtina cum meis ad illa novis observationibus, ita ut projectum ejus nobis placere non se fugiat, nec se tamen ex professo refutatum deprehendere queat.

P. S. Observationes tuas germanicas ad scriptum Berolinense et harum criticam non inveni.

XLV

LEIBNIZIUS MOLANO S. D.

Ex autographo nondum edito.

Sans date.

Perlectis iis quæ optime notasti in scriptum Ca

lixtinum, duo tantum observavi.

P. S. Germaniea illa mea paralipomena certissimum est ad me non rediisse.

XLVI

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hanoverana servatur.

Hanoveræ, 15 febr. 1698 (1).

Serenissimus Dux, Antonius Ulricus, tibi significari clementissime jussit a se expeti ut quæ ad desiderata ipsius concepta sunt, secundum mentem scripti vestri prioris (novis considerationibus circa nova desideria, vobiscum duobus hic præsentibus, jam suppletam) latino sermone vestita quam primum in ordinem redigantur, et ad expeditionem promoveantur (2). Quod ut fiat melius promptiusque, commodissimum judicat uti, statim ubi domum redieris, cum Domino collega communices, absolutumque ex vestra sententia per nuntium proprium, si cursus publici dies non faveat, ipsi Guelfebytum transmitti cures, ut, cum præsente adhuc in aula Domino Abbate Calixto, ultima imponi manus, et ab hoc reverso Helmestadium, sub sigillo Facultatis, ex Decanatus officio perfectum tandem authenticum ad Serenitatem Suam transmitti possit. Vale.

LEIBNIZIUS.

(1) Eodem die Fabricius Leibnizio et Brunsvicæ paucis admodum verbis rescripserat. N. E.

(2) Scriptum irenicum scilicet quod a Facultate theologiæ Helmestadiensi petierat Dux A. Ulricus. N. E.

XLVII

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hanoverana servatur.

Hanoveræ, 15 febr. 1698.

Serenissimus, Dux Antonius Ulricus, misit mihi tuas ad ipsum cum exemplo latino pariter et germanico delineationis vestri responsi. Latinum ipsi hodie remitto, quod, spero, cum ipsius approbatione ad te redibit. Germanicum recta remitto ad te, ne necesse sit ut id Domino Calixto tradat cum latino. Ex Serenitatis Suæ gratiosissimis litteris non satis licuit intelligere an Dominus Calixtus viderit latinam delineationem, et quod ei videatur. Itaque maturrime remitte, ut, si non vidit, Serenissimo monstrante, fortasse adhuc videat. Nec dubito Serenissimum, qua pote, curaturum ut finis negotio imponatur. Venia tua, quædam, parvi licet momenti, notata, claritatis causa consignata tibi uni mitto: si videbitur, rationem eorum habeas (1). Et sane non est cur prædelineationi germanicæ nimis adstringaris; præclare interim omnia expressisti. Nuperas meas acceperis, in quibus dubitabam an res mature esset curata; nunc vero ademta est mihi hæc dubitatio. Deum precor ut omnia in nominis sui gloriam Ecclesiæque Chris

(1) Inter irenica, in specie Helmestadiensia, Hanoveræ reperiuntur nonnulla scripta Calixtina, vel Fabriciana, nec non Schmidii epistolæ non ita paucæ, ut ex his fasciculus sit completus, et librum integrum Veesenmeyer conflaverit: adde volumen sub Decani nomine Duci A. Ulrico dicatum. N. E.

« ÖncekiDevam »