Sayfadaki görseller
PDF
ePub

des

marques de vostre bonté pour vostre très-humble et très-obéissante servante,

Sr M. DE BRINON.

L

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 25 feb. 1698.

Nuper respondere impediebar per distractiones. Spero quæ, cum Domino D. Fabritio Summi Ducis Antonii Ulrici jussu egi, ad mentem etiam tuam fuisse.

Litteras ad te Coburgo scriptas monstravi Summo Duci, qui illis est usus ut apud suos urgeret negotium quod nosti, idque factum mihi ipse clementissime per litteras significavit. Spero igitur confectum iri; jam tuas remitto.

Gratias ago singulares pro novis litterariis. De longævitate Septentrionalium utilis inquisitio est, puto magis simplicitati vivendi, quam loco tribuendam.

Quis ille Grummius, qui Frankium theologum exercet? Dominus M. Wagnerus ad me, ut sperabam, non scripsit. Puto tamen omnia ex sententia processura.

Cogitatio mea de mensuratione distantiarum ex una statione, quam tibi probari video, fortasse non indigna est quæ aliquando in praxin transferatur.

Nollem Dominum M. Wagnerum tempus terere iis agendis quæ potius ad artifices pertinent, qualis esset occupatio figuras nummorum in ære scalpendi, nisi id tibi scilicet certas ob causas conveniens videatur; tibi enim debet omnia. Sed si alius alia ab eo postularet, tuis rationibus non intercedentibus, suaderem tempus ab eo melius collocari. Nummorum exsequialium a te inventorum descriptionem videre pervelim. Vale.

LEIBNIZIUS.

P. S. His scriptis litteras Domini M. Wagneri cum tubis accipio, rogoque ut ei interim meo nomine gratias agas. Spero enim feliciter esse reversum. Peto etiam ut sumtus quos fecit consignare in scheda velit, quo satisfacere possim. Nam quod ei jam dedi, in sumtus imputari non debet.

Cæterum vereor ne globi tubis additi sint tenuiores quam ut aeris pressioni resistere possint.

LI

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 15 mart. 1698.

Pro tuis nummorum vel emblematum saltem exsequialium eleganter excogitatorum delineationibus gratias ago. Suasi ut saltem in castro doloris vel

tumba adhibeantur illa duo: «Sola bona, quæ æterna,» et « Gloria electorum. »

Serenissimus Dux, Antonius Ulricus, per litteras ad me datas testatus est diserte jussisse ut, quæ dudum pro te annuit ratione Abbatiæ, effectui darentur Ita rem tandem aliqua ratione ad exitum venturam spero.

Intelligam etiam fortasse ex tuis sequentibus, quandonam Dominus Wagnerus commode ad me excurrere rursus possit, quod fiet, ut par est, sumtu meo. Nolim autem ideo alias ei commoditates claudier. Antequam veniat, fac, quæso, ut, quando vénturus sit, sciam. Quodsi ante Pascha non potest, etiam hoc me docebis.

Spero Summum Ducem scriptum latinum ad vos remisisse, et jam ultimam manum imponi posse. Vale.

LEIBNIZIUS.

Suecicum librum Domini Claudii Rolam Observationum juris una cum Constantinopolitani itineris descriptione accepi. Sed si germanica versio, quam editam aiebant, procurari a Domino Benzelio posset, obstrictus ei forem adhuc magis, quamvis jam sim vehementer; quemadmodum et, si Finnonici illius famuli meminisse velit, qui alicubi linguam Tartarorum intelligebat. Interea eum a me salutari peto.

LII

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 24 mart. 1698.

[ocr errors]

Pro inscriptione (tui, ut opinor, ingenii fœtu) et programmate debitas ago gratias.

Elegans illud tuum : « Sola bona, quæ æterna,» inter emblemata castri doloris, quod vocant, expressum est; consecratione abstinuimus, ob iniqua hominum judicia.

Personalia, quæ vocant, vix uno ante exsequias die et ne vix quidem fuere absoluta; ita fit, cum nimis differtur. Interea non male factum, quod vobis placuit, ipsum exsequiarum diem etiam apud vos atratum atque honoratum agere.

Non poterit non utilis esse tractatio historica de conciliationibus inter nostros et Reformatos varie tentatis ; ita simul rerum momenta velut aliud agendo tradentur.

Domino Benzelio nuper hodœporicon Rolamianum misi.

Optime mihi cogitatum a te videtur faciliorem campanæ motum fore, si centrum axis sit vicinius centro gravitatis; sed et cætera puto commode effici posse. Cogita, quæso, per otium de optima illa mea mensurandi methodo ex una statione in praxin etiam transferenda. Circa festum Paschatos Guelfebytum

excurrere spero, tunc Dominum Wagnerum videre gratum erit. Erunt enim fortasse, quæ ab ipso utiliter fieri queant.

Per Dominum D. Fabritium mox intelligere spero quem tandem exitum res acceperit. Spero enim Dominum Abbatem Calixtum acquievisse, et rationem aliquam nonnullorum adhuc a me monitorum et Domino Fabricio transmissorum haberi potuisse: atque hac ratione arbitror omnia sic concepta esse, ut nemo aliquid jure possit reprehendere, et tamen nihil a nostra moderatione nunc quidem desiderari amplius possit. Vale interim, et fave.

LEIBNIZIUS.

LIII

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hanoverana servatur.

Hanoveræ, 31 martii 1698.

Quum tempore destituar otioque ad describendum quæ tanquam ad te in chartam conjeci, una cum delineatione litterarum ad Serenissimum Ducem, ideo rogo ut meam hanc plagulam mihi remittas, quemadmodum tuam ipse recipis, delineationem scilicet responsi Facultatis, et tuas litteras apostillatas, ut vocant, manu Dominorum Collegarum: de cætero me ad ampliora mea hic adjecta refero. Si non vult Dominus Calixtus consentire formulæ de jure divino adjectæ, rationes reddendæ

« ÖncekiDevam »