Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tersit, putem tamen aliquid constitui posse quod nos reddat securos. Has ad Dominum Benzelium curari peto, quem adhuc apud Lipsienses agere arbitror. Vale.

LEIBNIZIUS.

LXIV

BÉNÉDICTE, DUCHESSE DE BRUNSWICK-LUNEBOURG,
A LEIBNIZ.

Original autographe inédit de la bibliothèque royale de Hanovre.

A Modène, le 29 de may 1698.

Je ne sçay si je n'ay point respondu desjà à la dernière lettre que vous m'avez escrite en m'envoyant la lettre du médecin qui vous a escrit de Vienne; j'ay tousjours tant de lettres à respondre qu'il faut un peu excuser si j'y manque quelques fois. Cependant je vous asseure que je ressens extresmement le zèle et l'attachement que vous tesmoignez pour les intérests de ma fille, à qui je n'ay pas manqué de le bien dire. Nous sçavions desjà tout ce que la malignité des mal intentionnés pour nous a pu inventer contre elle; mais, Dieu mercy, ce sont toutes choses si esloignées de la vérité qu'il n'est pas difficile de les convaincre de faussetés, ayant d'assez bons tesmoings de plus d'un pays, qui ont veu assez souvent la Princesse de Brunsvic pour que l'on ne puisse pas estre persuadé que les deffauts qu'ils luy attribuent auroient faict du bruit dans le monde il y a longtems, si elle en avoit eu

le moindre. J'espère que présentement ceux qui l'ont veue depuis peu d'assez près auront dissipé toutes ces impostures-là. Vous m'avez faict cependant bien du plaisir de me faire part des nouvelles que vous en avez eues, dont je vous remercie de très bon cœur ; etje vous prie de croire que j'ay tousjours pour vous, Monsieur, beaucoup d'estime, dont je seray ravie de pouvoir vous donner des marques dans toutes les occasions.

LXV

BÉNÉDICTE.

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 7 jun. 1698.

Sententia quam perscripsi, et quam tibi placere libens intelligo, non tam mea est quam Ministrorum. Itaque ut ea ad Dominum Abbatem Calixtum perveniat, scribo litteras ad te his adjunctas, quas ipsi monstrare possis; ubi nulla ipsius mentio, sed respondeo epistolæ tuæ, quasi mihi institutum typographi significaveris occasione repetendi exemplaris colloquii tui. De Domino Wagnero proximus nunc festinat tabellarius.

LEIBNIZIUS.

LXVI

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dn. Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 7 jun. 1698.

Gratias ante omnia ago quod pro humanitate tua mihi significas Picteti, theologi Genevensis, librum irenicum nuper editum Helmestadii a typographo recusum iri, et e re visum ut colloquium, Lipsiæ olim inter Saxonas, Brandeburgicos et Hassos habitum, adjiciatur. Cum vero eum in usum a me repetas latinum colloquii hujus exemplar quod mihi commodato dedisti, nunc vero Dominus Abbas Molanus apud se habet, curabo ut quam primum ad te redeat.

Non possum tamen non monere me ex nostris Status administris intellexisse, videri ipsis consultum ut negotium hoc irenicum potius præparetur tractationibus privatis, quam scriptis publicis, quibus facillime crabrones irritantur. Credunt enim editis libris salutaria illa consilia, antequam nonnihil maturuerint, magis sufflaminari quam juvari. Ita. que jussus sum id tibi significare, quod nunc facio, petoque ut mihi perscribas sententiam tuam, atque interea editionem quam memoras, suspendi cures. Vale.

LEIBNIZIUS.

LXVII

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Hanoveræ, 24 jun. 1698.

Cum tuas accepi, jam scripseram ad Serenissimum Ducem, Antonium Ulricum, et credo proinde amico nostro eadem illic fuisse dicta, quæ ad te scripseram. Cum non adsit Dominus Bacmeister, locutus sum pro Domino Wagnero cum Domino Barone de Els, gubernatore Principis Electoralis, et hoc meam sententiam probante, ipsi Serenissimæ Electrici aviæ rem commendavi, præsente Domino Barone Helmontio, ad quem etiam postea Dominum Wagnerum misi, ut ipse de visu testimonium perhi bere possit. Sed captanda est commoda occasio rem Serenissimo Electori proponendi; occurrunt non raro in aulis obstacula, præsertim ubi tandem ad rem pecuniariam veniendum est, constituendumque salarium novum. Nam qui attentiores sunt ad rem, màvolent officiali cuidam jam tum stipendia habenti addi paulum aliquid. Unde nihil adhuc certi pronuntiari potest. Vale, et fave.

LEIBNIZIUS.

LXVIII

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica aucttone Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Guelfebyti, 4 jul. 1698.

Negotium Marienthaliensis Abbatiæ tibi conferendæ conclusum esse Serenissimus Dux, Antonius Ulricus, mihi in memoriam revocanti tandem signi ficavit ; quod tibi nunc Hanoveram rediturus mature perscribere volui. Dixit etiam Serenissimus, ex quo tidianis Portarum catalogis compertum sibi Dominum D. Fabricium nuper hac transiisse. Doleo id mihi serius cognitum ; alioqui libenter fuissem collocutus. Serenissimus etiam Domino Abbati Calixto ea ipsa quæ tibi scripseram, sponte sua dixit. Pedem alterum habens in curru nunc abrumpo. Vale. LEIBNIZIUS.

LXIX

LEIBNIZIUS SCHMIDIO S. D.

Ex autographis editis a Veesenmeyer et in publica auctione Dni Libri a Dno Philips emptis denuo inspexit Foucher de Careil.

Linsburgi, 3 aug. 1698.

Veniam peto quod ad gratissimas tuas diutius silui quam aut volui aut debui; sed mire fui distrac

« ÖncekiDevam »