Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CXXXVI

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nune etiam in bibliotheca Hannoverana servatur.

Dabam Hannover., 4 sept. 1708.

Litteras nuper accepi a D. Banagio theologo apud Roterodamenses scriptas, celeberrimo fratre ejus qui operum eruditorum historiam diarii forma edit, quibus ex me desiderant, quid veri insit rumori de Helmestadiensium Theologorum responso (1), quod Trivultiani suo diario (Mémoires de Trévoux) (2) etiam inseruere, multumque ea de re jactant; et quantum intelligo in opere aliquo suo tangere et examinare scriptum, calumniamque a Protestantium Ecclesiis amoliri cogitat. Ego ili significabo, a vobis una oro, rejici et longe amoveri hoc scriptum; si quid tamen voles præterea monere, una cum Dominis Collegis exspectabo monita. Circumspecte enim respondendum erit, quum futurum augurer, ut, quæ respondebo, publice compareant. Schedas tuas per hominem tibi notum et ad vos proficiscentem rite

(1) Quum serenissima princeps Brunswicensis Elisabetha Christina, tunc augustissima imperatrix, ad romanam Ecclesiam deserta lutherana transierit, judicium a theologis Helmestadiensibus (anno 1707) requisitum est quod sub indice: Declaralio Helmestadiensium theologalium de discrimine exili lutheranam inter et romanam Eccles am, transituque ad romanos ritus non illicito, Coloniæ primum editum prodiit, et magnam litem in protestantium castris movit. N. E.

(2) Confer Commentaria Trivulliana (Mémoires de Trévoux), an. 1708, p. 900 seqq., ubi inserta est theologorum Helmestadiensum declara

tio. N. E.

tibi redditas non dubito. Quod superest, vale fa

veque.

LEIBNIZIUS.

P. S. Addit ex Anglia aliisque locis hac de re ad se scriptum esse, remque multum strepitum exci

tare.

CXXXVII

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hannoverana servatur.

Dabam Hannover., 17 sept. 1708.

Agitari aliquid, quale memoras, ex ipso Serenissimo Duce intellexi. Ad eum res omnis redit, certe ipso invito non fiet; nunc adeundum compellandumque censeo, nam mihi visus est nihildum constituisse. Protestationem nondum videram, et pro ea gratias ago. Recte facit inclyta Facultas, quod a se removet, quæ in vulgus ad offensam nostrorum sparsa sunt. Sed video plerosque aliquid amplius postulaturos, nempe ut declaretur non tantum quid non sentiat, sed etiam quid sentiat. Ea declaratio, si stet intra limites Calixti et Horneii, excellentium virorum, et Principibus sui temporis probatissimorum, facile orthodoxorum allatrationes contemnet. Atque id erat, quod nuper dicebam, aliquo apologetico opere opus videri, ad rem præsentem accommodato, et e re fore ut loca parallela Calixti et Horneii adducantur. Ipsos Anglos turbatos fama ni

miæ indulgentiæ et Episcopos quosdam hoc non dissimulasse intelligo, quod ad aulam nostram relatum est, tanquam nocere posset. Vides, quo talia porrigantur Sonnemanni et similium scripta, quamquam ut ab ipsis, non mala, inter nostras tamen magis nocent.

Non tali auxilio, nec defensoribus istis
Tempus eget.

Reprehensiones Pontificiorum institutorum dissimulandæ non sunt, quemadmodum nec a Calixto sunt dissimulatæ. Aliud est quid damnandum sit, aliud quid suadendum; multa ferimus, quæ non consulimus, et quæ, si per nos staret, impediremus. Interest profecto Ecclesiæ protestantium auctoritatem Academiæ Helmestadiensis conservari, quæ ceteris moderationis et prudentiæ christianæ facem præluxit. Nihil itaque omitti velim, quod in eam rem faciat. Opus autem est auctoritate Principum, quæ nec deerit justissimæ caussæ; modo illi rem probe cognoscant, quæ etiam ad ipsorum decus et utilitatem pertinet. Quod superest, vale et fave.

Leibnizius.

CXXXVIII

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hanoverana servatur.

Dabam Hanover., 22 sept. 1708.

Etsi vulgi sermone celebretur, non esse sapientis dicere: Non putabam; ego tamen non putabam

tibi responderi potuisse injustum esse processum, sed tamen ferendum. Video non plus tibi quam aliis objici posse, planeque duorum aliorum responsa tuis consentire. Interea omnino sentio responsa hujusmodi ad secundam præsertim quæstionem summo studio supprimenda esse, nec sine maxima offensione publicari posse: Nam quæ ad primam dicta sunt, nil habent quod non a multis nostrorum publice dictum comprobatumque sit; secundæ autem quæstionis affirmatio (quantum scio) apud protestantes theologos sine exemplo est. Apud Anglos theologos magna facta est rerum conversio inde ab expulsione Jacobi 11. Nam quæ olim Guilielmus Forbesius docuit, ea omnia paucissimi hodie probabunt, nec nisi suspecti papismi vel certe nimiæ ad papatum inclinationis. Ipsi Episcopi plerique hodie non admodum Episcopales habentur, a Presbyterianorum sententiis multo minus quam olim recedunt. Archiepiscopi Cantuariensis Episcopalitas pene per ironiam in proverbium abiit: adeo quidam est sententiarum fluxus et refluxus. Meministi in tuis litteris Responsi cujusdam Friderici Ulrici Calixti vestris óuogo: id quando aut qua occasione datum sit nosse velim. Rectissime facitis, quod rejicitis et a vobis profecta negatis, quæ vobis invitis non nisi interpolata prodiere. Dicis talis facti exempla haberi in Calixto, Conringio, Musæo, Hackspannio et aliis, quæ qualia sint, quum ad historiam nostræ Ecclesiæ pertineant, nosse itidem desidero. Quæ communicasti, statim ut jubes remitto. Scribit mihi quidam Lipsia, sermonem illic esse de Lysero nostro ad supremi concionatoris

ὁμοψήφου:

aulici munus Dresdam vocando. Dubito tamen an rumor veritate nitatur. Quod superest, vale et fave.

P. S. Etsi responsum tibi sit, quod dicis, ego tamen non desperaverim de temperatione rei. Has reddet tibi notus, qui apud Dn. Consil. Aul. Hattorf. diu egit, nunc Halas Jenamque profecturus, aliquamdiu aget.

ubi

[ocr errors][merged small][merged small]

"

(Auszug aus den „, Beiträgen zur Kenntniß und Verbesserung des Kirchen- und Schulwesens in Hannover “.)

Hannover, 2. Avril 1709.

Durchlauchtigster Herzog, Gnädigster Herr!

Weiß nicht, ob E. Hochfürstl. Durchl. zu Handen kommen das Antwortschreiben der Theologischen Fakul tåt zu Tübingen an den Herrn Abt Fabritium. Nun wåre zu wünschen gewesen, daß zu einer solchen Antwort

LEIBNIZ AU DUC ANTOINE ULRICH

Traduction de la pièce en allemand ci-dessus.

Hanovre, 2 avril 1709:

Altesse sérénissime, gracieux seigneur,

J'ignore si Votre Altesse Sérénissime a eu sous la main la réponse écrite de la Faculté de théologie de Tubingen à M. l'abbé Fabricius. Il aurait été désirable que l'on n'eût

« ÖncekiDevam »