Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Dominus Abbas legit et probavit. Quod si vobis aliqua in eo mutanda videntur, significari petimus, idem facturi in eo quod à vobis mittetur. Sin vobis placeat non mittere aliquid novi, sed jubere ut ex ipsa confessione Hungarorum conficiamus aliquid nostris hominibus accommodatum, faciemus, et vestro judicio submittemus. Utile tamen fortasse erit utrinque impressa non statim spargi in vulgus, sed dif ferri communicationem usque ad agendi tempus, ne malevoli inde turbandi aliquid occasionem sumant. Hæc sunt quæ sincera mente scripsi, ex quibus illustrissima et reverendissima Dominatio vestra promptitudinem animi mei ad juvandum negotium sanctissimum, simulque obsequium erga se intelliget. Quod superest, opto ut valeat mihique faveat qui summo semper studio sum futurus

Reverendissimæ et illustrissimæ Dominationis

vestræ, etc.

G. G. LEIBNITIUS (1).

XI

JUDICIUM DOCTORIS CATHOLICI

DE TRACTATU REUNIONIS

CÜM ́QUIBUSDAM THEOLOGIS PROTESTANTIBUS NUPER HÁBITO (2).

Ex autographo nondum edito quod in bibliotheca regia Hanoverana asservatur.

Jamdudum audivi de negotio reunionis ecclesiasticæ, quod, jussu Cæsaris, reverendissimus quidam

́(1) In eodem involucro reperitur Judicium doctoris catholici quod sequitur. No XI. N. E.

(2) Judicium hoc, in quo Leibnizius doctoris catholici personam induit, multum facit ad eos qui operis quod adscititio titulo Systema theologicum

et illustrissimus episcopus cum theologis nonnullis protestantibus præliminariter tractare dicebatur; et quamvis quidam ea de re judicium meum petierint, nolui tamen de re non satis cognita quicquam pronunciare. Illud interim non dissimulavi, tempora præsentia mihi exiguam spem facere, et, licet non possem dubitare de prudentia eorum quos Cæsar in tam arduo negotio adhiberet, cavendum tamen sollicite dicebam ne talis tractatio apud catholicos scandalum pareret, protestantes autem magis adhuc a veritate catholica abalienaret. Nam, cum sæpe versatus fuerim cum protestantium theologis et politicis, sciebam quantopere a nostris dissideant et quam male plurimi sentiant, non tantum de curia romana et clero catholico, sed et de doctrina nostrorum. Itaque opinabar, non tam quæstionem esse de communione sub utraque specie et conjugio clericorum concedendo, quam de gravissimis controversiis circa fidem et juramenta, in quibus Ecclesia catholica nihil indulgere potest; et, licet sciam multos moderatiores inter ipsos protestantes papam non habere pro antechristo, nonnullos etiam, præsertim Georgii Calixti discipulos, eo progredi ut putent errores quos catholicis imputant non evertere fundamentum salutis, hoc tamen ad reunionem non sufficit, nisi protestantes ea omnia admittant quæ a catholica Ecclesia de fide et de jure divino haberi constat. Itaque verebar ne illi qui in hoc negotio laborassent plura promisissent protestantibus quam

nuncupaverunt, fidem, tanquam Leibnizii personati et fictitii catholicismi spem irritam mentiti, acerrimè impugnant. Vide quæ auctor de iis, proœmij loco, disseruit. N. E.

4

possent præstare. Nunc autem, cum mihi nonnulla communicata fuerint, quæ acta fuere inter Reverendissimum illum et quosdam theologos Brunsvicenses aliosque, possum de re tota pronunciare paulo liberius. Et illud quidem libenter admodum observavi, illustrissimum [episcopum] sese in eo prudenter gessisse, quod protestantium diversorum sententias elicere, easque nostris contemperare laboravit. Deinde, illud quoque mihi fuit pergratum, videre nonnullas controversias, veluti de justificatione, de meritis operum, de libero arbitrio, de peccato originis, de certitudine gratiæ, et similes, quæ, initio prætensæ reformationis, capitales credebantur, a protestantibus ita explicari ut doctrina catholica, non tam re quam verbis, differre videantur. Video tamen aliqua superesse fidei capita, ab Ecclesia catholica definita, ubi protestantes isti doctores fatentur sese dissentire a nostris, et non obscure præ se ferunt quod potius in schismate sint mansuri, quam veritati nobis creditæ et ab Ecclesia declaratæ manus daturi. In quo, nisi mentem mutent aut melius explicent, videtur difficile, ne dicam impossibile, esse ut nos, salva conscientia, eos in unionem Ecclesiæ recipiamus.

[ocr errors]

Quia tamen hoc ipsum explicationem quamdam et distinctionem patitur, ideo ne quicquam a catholica parte omisisse videamur, quod ullo modo possibile sit a nobis, salva conscientia, fieri, ut tam grande bonum pacis Ecclesiæ consequamur, vel saltem aditum ad ipsum faciliorem reddamus; ideo, rogatus ab illis qui jubere possunt, mentem hic exponam paulo distinctius, Deumque veneror ut gratiam

suam mihi aspiret, tum ne quid largiar quod possit in catholicæ fidei detrimentum cedere, tum etiam ne quid recusem concedere, quod ullo modo a catholicis, sub debitis cautionibus, concedi et ad salutem animarum prodesse possit.

Puto autem totius negotii fundamentum esse veram doctrinam de Ecclesia catholica; hac enim semel rite explicata, vel cessant aliæ controversiæ, vel certe via certa tolli possunt. Itaque, ante omnia, opus est ut circa hanc doctrinam recte instruantur protestantes, veritatique catholicæ sese submittant. Nam, post notitiam Dei trinunius et Salvatoris Dei incarnati, nihil magis necessarium est scitu quam auctoritas Ecclesiæ catholicæ, quam Deus Spiritu suo sancto regit, et per eam nos omnes vult regi; itaque ab hujus articuli successu totius tractationis fortunam pendere judico.

De Ecclesia parum recte sentiunt qui per eam nihil aliud intelligunt quam multitudinem fidelium, nam opus est connexione quadam inter ipsos; sed nec sufficit ut cœtum esse dicamus seu multitudinem aliquid commune habentem. Opus est ut, velut in civitate aut republica, coeat multitudo in unum corpus, uno velut spiritu connexum, et formet personam quamdam moralem, et, quemadmodum homines in foro collecti ad emendum vel vendendum, vel in amphitheatro ad spectandum, vel in templo ad audiendum, cœtum quidem componunt, sed corpus non faciunt, ita fideles, licet sub Dei oculis perinde sint ac si omnes in uno loco essent, non ideo formant Ecclesiam catholicam, nisi aliquod amplius accedat; tantumque differt cœtus fidelium ab Ecclesia, quan

tum tumultuaria multitudo, contra subiti hostis insultum coadunata, distat a justo exercitu, per numeros, manipulos et legiones, sub duce ordinato. Ecclésia igitur est quædam theocratia seu civitas sacra cujus causa efficiens est Deus; materia sunt omnes fideles sub supremo capite, Christo Deo et homine; forma autem regiminis constat legibus fundamentalibus divino jure præscriptis; finisque denique est civium beatitudo æterna. Unde consequens est Ecclesiam esse rem omnibus aliis rebus humanis præstantiorem et præferendam.

Igitur tenendum est Ecclesiam catholicam debere esse visibilem, eamdemque uno regimine contineri, et hoc regimen esse a Deo præscriptum. Ut autem forma regiminis et leges fundamentales hujus divinæ reipublicæ melius intelligantur, sciendum est, auctoritate supremi capitis Christi nunc invisibilis, vicariam quamdam potestatem in terris relictam esse, cui Christus discessurus suum Spiritum pro'misit, quæ tantum habeat auctoritatis ut homines ei tuto fidere possint in omnibus quæ ordinantur ad finem hujus reipublicæ, hoc est ad æternam salutem. Et fideles omnes, sine conditionis et dignitatis discrimine, huic potestati veram obedientiam debere: inobedientes autem, ope clavium cœli concessarum Ecclesiæ, posse coerceri, dum fructu beneficiorum spiritualium, in contumeliæ pœnam, privantur præterea eamdem potestatem ecclesiasticam habere a Deo donum infallibilitatis, ut a Spiritu ejus in via salutis dirigatur in omnem veritatem; æternum symbolum unitatis et caritatis a Christo ordinatam esse perceptionem sanctissimi corporis sui, tanquam tes

« ÖncekiDevam »