Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Populus Romanus pro sua magna, qua semper enituit, erga Sanctissimam Dei Genitricem, omniumque nostrum amantissimam Matrem devotione et affectu egregios suae fidei, religionis ac pietatis sensus ore, oculis, manibus ostendere, declarare ac testari non desisteret.

Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, laudem Domini loquatur os nostrum, et anima, spiritus ac lingua nostra benedicat nomen sanctum Eius, propterea quod singulari suo beneficio sanctissima Eius fides ac religio in populorum animis feliciter viget, non vero defecit, quemadmodum vellent Dei hominumque hostes, qui Satanae administri ambulantes in impietatibus suis divinam nostram fidem religionemque usquequaque tollere conantur, neque erubescunt impie ac stulte asserere, catholicae religionis tempus abiisse. Sed illorum desiderium peribit, atque nefarii multiplicesque eorum conatus irriti semper erunt. Catholica namque religio ad hominum salutem e caelo in terram delapsa divinis undique circummunita praesidiis, et caelestium divitiarum ditata thesauris nulla unquam neque temporis diuturnitate, neque rerum vicissitudine potest labefactari, sed omnia perpetuo vincens certamina, ac de suis hostibus triumphans, omni tempore stabilis immota et invicta persistet usque ad consummationem saeculi, et portae inferi adversus eam praevalere nunquam poterunt.

Verum ne intermittamus, Venerabiles Fratres, in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione a divite in misericordia Deo humiliter enixeque efflagitare, ut divina sua gratia in omnibus

universi orbis populis sanctissimae suae fidei et religionis spiritum amoremque magis in dies tueatur, excitet, augeat, ac eos omnes caelesti sua ope adiuvet, roboret atque confirmet, qui in pastoralis nostrae sollicitudinis partem vocati maxima vigilantia, studio ac labore in sempiternam hominum salutem procurandam incumbere debent, et ne desinamus unquam ab ipso clementissimo Domino summis assiduisque precibus exposcere, ut omnipotenti sua virtute omnes miseros errantes ad veritatis, iustitiae ac salutis semitas reducat.

Et quo facilius Deus Nostris, vestrisque annuat votis, ad universae Ecclesiae preces confugere censuimus. Quamobrem hic sermonem Nostrum ad omnes Venerabiles Fratres totius catholici orbis Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos, et alios locorum Ordinarios convertimus, eorumque eximiam religionem ac pietatem summopere hortamur, ut, si ita opportunum in Domino existimaverint, pro eorum prudentia et arbitrio publicas in propriis Dioecesibus preces indicendas curent, quibus a Deo imploretur, ut Ecclesia sua sancta, eiusque salutaris doctrina ubicumque terrarum, cunctis amotis difficultatibus, maiora in dies incrementa suscipiat, et prospere vigeat ac dominetur, omnesque populi occurrant in unitatem fidei et agnitionis Domini Nostri Iesu Christi. Ut autem fideles ardentiori studio atque uberiori fructu hisce precationibus instent, caelestium munerum thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit Altissimus proferre et erogare statuimus. Quocirca plenariam Indulgentiam, intra temporis spatium ab eisdem

Venerabilibus Fratribus locorumque Ordinariis praefiniendum, usque ad proximi futuri anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi finem, et non ultra, lucrandam tribuimus et largimur in forma Iubilaei eodem plane modo, eisdemque facultatibus, quibus Iubilaeum Nostris Encyclicis Litteris die vicesima prima Novembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi primi datis, et incipientibus « Ex aliis Nostris Litteris » universo catholico orbi concessimus.

[ocr errors]

INDEX

MDCCCLV

-

Motus-Proprius - Fidelis domus Domini – diei 2. Ianua-
rii, quo decernitur ut Congregatio indulgentiarum et
sacrarum reliquiarum, ad tramites Motus-Proprii Cle-
mentis IX, se abstineat ab emittendis actis ad Indul-
gentiarum concessionem pertinentibus, quae quidem acta
in posterum a Secretaria brevium solummodo proferen-

[ocr errors]

tur.
pag.
Allocutio habita in Consistorio Secreto diei 22 Ianuarii,
- Probe memineritis - Deplorans damna a Subalpino
Gubernio Ecclesiae illata, leges in illius detrimentum inibi
prolatas reprobat, damnat, et irritas declarat; gravissime
monet auctores et fautores, ut reputent animo poenas
et censuras a sacris canonibus adversus tantorum cri-
minum reos constitutas. Ut vero omnes noscant agendi
rationem ab ipso Gubernio adhibitam addi praecipit pe-
culiarem rerum expositionem.
Expositio italica.

3

5

[ocr errors]

9

Docum. n. I. Comunicazione della segreteria di Stato
di S. M. Sarda ai Vescovi del regno, relativa alla
legge sulla libertà della stampa.

II. Decreto Reale dei 25 aprile 1848 sull' Exequa-

tur..

52

>> 53

III. Breve di Clemente XI. dei 19 agosto 1719. con-
tro l'editto del Senato Torinese lesivo della, li-
bertà ecclesiastica.


[ocr errors]

55

IV. Paragrafo terzo della istruzione di Benedetto XIV.
sulla immunità ecclesiastica negli Stati Sardi. >> 64
V. Nota dei 16 giugno 1848, con cui il Rappresen-
tante Sardo presso la santa Sede domanda di en-

« ÖncekiDevam »