EPISTOLA ENCYCLICA ADVERSUS SOCIALISTARUM SECTAS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Quod Apostolici muneris ratio a Nobis postulabat, jam inde a Pontificatus Nostri principio, Litteris encyclicis ad Vos datis, Venerabiles Fratres, indicare haud prætermisimus lethiferam pestem, quæ per artus intimos humanæ societatis serpit, eamque in extremum discrimen adducit: simul etiam remedia efficacissima demonstravimus, quibus ad salutem revocari, et gravissima, quæ impendent, pericula possit evadere. Sed ea, quæ tunc deploravimus, mala usque adeo brevi increverunt, ut rursus ad Vos verba convertere cogamur, Propheta velut auribus nostris insonante: Clama, ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam 1. Nullo autem negotio intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, qui diversis ac pene barbaris nominibus Socialista, Communista, vel Nihilistæ appellantur, quique per universum orbem diffusi, et iniquo inter se fœdere arctissime colligati, non amplius ab occultorum conventuum tenebris præsidium quæ 1 Is. LVIII, 1. Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 1 |