Sayfadaki görseller
PDF
ePub

daque ingenia dolore simul et pertinaci sterilitate periissent."

Hist. S. T. 1. 32.

NOTE

IN

ARCHIUM.

AD VERONICAM CORRIGIE DOMINAM.

P. 274. Veronica Gambara nata est anno 1485 ex nobili stirpe Brixiensi. Conjux autem fuit Giberti Corrigiæ Domini, quem unice diligebat; eoque acerba morte abrepto, tantum dolorem cepit, ut a secundis nuptiis se abstineret. Quod consilium suum ut magis innotesceret, hos Virgilianos versus in cubiculi foribus inscribendos curavit ;

Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit; ille habeat secum, servetque sepulcro.

Neque propositi eam pœnituit. Doctis plerisque sui temporis viris familiariter usa est. Et jure profecto locum obtinet inter mulieres egregias ab Areosto posteris commendatas, 1. 46.

Veronica da Gambara è con loro

Si grata à Febo, e al santo Aonio coro.

Toscanus, in Peplo Italiæ 1. 4. eam appellat "sanctissimam doctissimamque mulierem, quæ carmina scripsit gravitate et suavitate ita condita, ut, utrum in iis superet, haud proclive sit explicare. In Epistolis vero (ait) non video cui nostrorum temporum accurato scriptori cedere debeat." Filii ejus, tali matre haud indigni, ad summos honores evecti fuerunt. Obiit anno 1550.

P. 275. v. 2. Melæ ad flumina patrii.-Mela Brixiæ fluvius est. Poematii, quo Carolum V. laudat, hoc est initium;

Là dove più con le sue lucid' onde
Il picciol Mella le campagne infiora
De la mia patria, e che girando onora

Di verd' erbe e di fiori ambe le sponde.

Carolo quidem admodum accepta fuit; quem ex Italia re deuntem Corrigia hospitio excepit, et summis honoribus, omnibusque officiis coluit,

DE REDITU CLESII CARDINALIS.

P. 276. Federici, ni fallor, Clesii (Cesi) a Paulo III. Cardinalis facti.

P. 276. v. 18. Sarcæ.-Sarca fluvius, in montibus Tridentinis oriundus, Benacum influit. Sic Archius, 1. 2. c. 23.

Quaque fluit resonans per saxa immania Sarca,
Benaci exonerandus in æquor.

P. 276. v. 21.

fratris.

Ferdinandi.-Romanorum regis, Caroli V.

AD CHRISTOPHORUM MADRUTIUM.

P. 277. Ortus hic Tridenti, anno 1512, Gaudentio equite nobilissimo patre, Bononiæ humanioribus literis, Patavii severioribus disciplinis est eruditus. In patriam reversus, annos natus de

Ce

cem et octo Tridentinus et Episcopus et Princeps factus, eccle-
siam illam una cum Brixiensi, quæ paulo post ejus curæ com-
missa est, multorum spatio annorum pie sancteque administra-
vit. Inde a Paulo III. in patrum purpuratorum ordinem rela-
tus anno 1544, primis Tridentini Concilii sessionibus interfuit,
usque ad exitum anni 1546, quo tempore illum inter et princi-
pem Concilii præsidem Cardinalem Montium acerbissimæ illæ
verborum contentiones obortæ sunt, de quibus Pallavicinus, 1. 8.
c. 7. Itaque Tridento profectus, Romam Cæsaris nomine demi-
gravit, ibique ad bellum adversus hæreticos gerendum opes ac
suppetias obtinuit. Postea Maximilianum Caroli fratris filium
in Hispaniam prosequutus, in Italiamque reversus, multas in Insu-
bria res memoria dignas gessit.-Idem iterum Synodo Tridentinæ,
ac deinceps Conventui Augustæ Vindelicorum Maximiliani elec-
ti Imperatoris ergo indicto, uti sacri Imperii princeps interfuit.
Picentibus extremis temporibus legatus a Pio IV. datus, creditam
sibi provinciam summa fide justitiaque rexit. Obiit Tibure anno
1578, ætatis suæ 66. V. A. Constant, in Sadol. Epp. T. 3. p. 423.

AD EUNDEM.

P. 278. Huic titulo adjungi solet, Sub persona alterius. Equi-
dem, cujusnam nomine scriptum sit hoc carmen, nescio. Num
Vargnani? Illi quidem Hexametra quædam Archius nuncupavit,
in quibus Lomassi, cujus sacerdos fuisse videtur, et Mysonis,
Dallique, et Madrutii, mentio facta est.

Madrutî interea nomen resonare Lomassi

Et silvas, saltusque doces, rupesque sonoras,
Mysonisque jubes summas ediscere quercus.

[blocks in formation]

Heu facient quid flumina Dalli

Expiscata tibi toties? quid templa Lomassi
Ære novata tuo? et cumulata altaria sacris
Muneribus, nunc tersa, olim squallentia fumo?

L. 2. c. 25. Ed. Comin.

P. 279. v. 23. Arcitenens.-Ipse scilicet poeta, ab Arco sic appellatus.

AD CAPILUPOS, PRETUM, ET MARNUM.

P. 283. Tres fuerunt Capilupi fratres, Hippolytus, Camillus, et Lælius. Julius Marnus et Dionysius Pretus in poetis Mantuanis numerantur. Lælium autem Capilupum laudavit Thuanus, 1. 26. "Qui tanta felicitate Maronis conterranei sui versibus detorta significatione lusit, ut Ausonii et Proba Falconiæ, atque aliorum, qui in simili argumento se exercu erant, laudem prorsus obscuraverit, in longe diversa a Virgilii mente materia versatus; præter alios uno et altero elegantissimo centone de monachorum origine, vita, institutis, sacrorum nostrorum ritu, et de morbo Gallico, de quibus rebus nunquam Virgilio in mentem venire potuit, concinnato."

AD CAMILLUM CAPILUPUM.

P. 284. v. 14. Gonsaga.-Illustrissima gens Gonzagia, quæ Mantuæ rerum potita est, literas artesque elegantiores admodum fovebat. Quo quidem studio adeo enituit Hercules Cardinalis, Federici I. frater, ut liberalitate et magnificentia vel cum clarissimo quoque esset comparandus. Hunc et fratrem ejus in carminibus suis Archius maxima prosecutus est laude. quoque erant ex eadem stirpe duo, ad quos scripsit carmina, Aloysii nomine uterque appellati. Ad quorum alterum hic locus spectare videtur. De Aloysio eo, qui famam majorem nactus est, brevi dicturi sumus.

Alii

P. 284. v. 14. Strozza.-Ludovicus Strozza, poeta Mantuanus, ex Flaminii amicis, qui eum Hendecasyllabis laudavit. 1. 5. c. 20.

P. 284. v. 14. Læli.-Scilicet Capilupe.

P. 284. v. 16. Meisque Theia dicta versibus Venus.-Sic dicta ab ædificio Ducum Mantuanorum celeberrimo, quod litera T, cujus formam habet, nomine appellatur. Hoc exstruxit

Julius Romanus, a Mantuanis principibus summopere dilectus, idemque picturis oruavit, in quibus Gigantes e cœlo dejecti mira arte expressi sunt, Ad hæc pertinet Fracastorii locus, p. 118.

Si non dejectum cœlo Jovis igne Typhoa,
Terrigenasque alios, spirantia signa, videbis,
Admirans opus æterni memorabile Juli.

P. 284. v. 17. Capriana.-Capriana haud longe a Benaco distat. Poetæ in deliciis fuisse videtur. Sic eam alibi descripsit. L. 2. c. 33.

[ocr errors][merged small][merged small]

P. 285. Is Ludovicus Gonzaga fuit, Sabioneta Comes, cui ab insita virium ferocia jactantiaque Rodomontis cognomen fuit. Ejus auxilio Clemens VII. diuturna custodia liberatus est, equą Hispanico militari, quem ei Rodomontes dederat, vectus. Paul, Jov. Vit. Pomp. Colum. et Hist. 1. 25. Varchi p. 119.-Uxorem duxit Elizabetham Columnam. Etrusce carmina scripsit. Archius in alio carmine eleganti, post virtutes ejus et civiles et militares Faudatas, ad literarum et scientiæ studium transit. l. 1. c. 42.

« ÖncekiDevam »