Sayfadaki görseller
PDF
ePub

NOTE

IN

MANUTIUM.

P. 309. v. 5. Grimoalde.-Joannes Baptista Grimaldus Bonfadii amicus fuit, ab eo in Annalibus illustri virtute juvenis dictus. Ad quem infami moriturus supplicio has literas dedit. "Mi pesa il morire, perchè non mi pare di meritar tanto; e pur m'acqueto del voler d'Iddio: e mi pesa ancora, perchè moro ingrato, non potendo render segno a tanti onorati gentiluomini, che per me hanno sudato ed angustiato, e massimamente a V. S. del grato animo mio. Le rendo con l'estremo spirito grazie infinite, e le raccomando Bonfadino mio nipote, e al Signor Domenico Grillo, ad al Signor Cipriano Pallavicino. Sepelliranno il corpo mio in S. Lorenzo; e se da quel mondo di là si potrà dar qualche amico segno senza spavento, lo farò. Restate tutti felici. Opere T. 1. p. 81.

P. 310. v. 12. Vivus ne comburatur.-In publico Catalogo eorum, qui ultimo Genuæ affecti sunt supplicio, hæc leguntur yerba ; "1550, die 19 Julii Jacobus Bonfadius de Contatu Brixiæ decapitatus fuit in carceribus, et postea combustus." P. 311. v. 9. Tu quoque in historiis.-Annalibus scilicet Genuensibus. In urbem Genuam Joannes Matthæus Toscanus hoc epigrammate invehitur.

Non minus intumuit nuper Benacus alumni
Bonfadii, ac Musis, docte Catulle, tuis.

Bis tamen infelix; rapuit nam Roma Catullum,
Bonfadium letho das, scelerate Ligur.

Historia æternum cujus, fera Genua, vivis,
Immeritum sæva lege necare potes?

Mitius est, quod te spumanti vortice marmor
Tundit, et es scopulis durior ipsa tuis.

NOTE

IN

HIERONYMUM AMALTHEUM.

AD MAXIMILIANUM BOHEMIÆ REGEM.

P. 312. Ferdinandi Imperatoris filium, postea Imperatorem, Maximiliani Secundi nomine appellatum.

NOTE.

IN

J. BAPT. AMALTHEUM.

AD SEBASTIANUM VENERIUM.

P. 319. Prælium memorabile ad Leucadem commissum Poeta celebrat, in quo victoria penes Christianos fuit, ac præcipue Venetos, quibus Sebastianus Venerius præerat. Thuan. I. 49.

Erat in Venerio eximia oris majestas, proceritas corporis, purpureus in facie decor, quem senilis ætas nondum pallore infecezat; artuum robur ac firmitas, ut ad arma tractanda anni now essent impedimento. Huic corporis formæ vivida virtus atque andens animus insidebat, quo imperatoris manera intrepidus obibat; quæ omnia ingentem illi auctoritatem apud milites pepererant.-Cernere erat Sebastianum Venerium, Veneta classis imperatorem, ea ætate, galea, lorica, varioque armorum induinm genere, juvenili ausu in hostiles triremes irrumpere, allidere, disjicere, cuncta ferro atque igni demetere. Mauroceni Hist. Venet. I. 11. T. 2. p. 489.

P. 320. v. 23. Juvenem imperio insignem.-Hispanorum dux fait Joannes Austriacus, Philippi II. frater nothus.

P. 321. v. 1. Antonius-Marcus Antonius Columna navium Romanarum præfectus.

P. 321. v. 6. Quem duo sectati.-Hos commemorat etiam J. Aut. Taygetus in Ecloga nautica;

Magnus Ioannes, Augusti invicta propago

Cui comes it Venetum spes magna Venerius heros,
Et Latiæ columen gentis lumenque Columina
Magnus, et Ursini gemini, duo fulmina belli

P. 322. v. 3. Sancte heros.-Pimm V. alloquitur. Is ultimam vitæ diem clansit anno 1572, haud obscura populi lætitia, qui licentiæ assnetus austeros morosi senis mores in occulto oderat, et intolerandam liberis hominibus in inquisitionis monere exercendo severitatem detestabatur. Vita sanctimonia clarus fuit, cum ab avaritia, sordibas, et omni ditandorum suoruna cogitatione maxime abhorreret. Thuan. 1. 51.

NOTE

IN

MURET U M.

TIBUR.

P. 326. Celeberrima Atestina villa ab Hippolyto Cardinale, Herculis II. fratre, exstructa, hoc carmine laudatur. Alibi etiam ejus meminit Poeta ;

Non tulit hanc speciem divini pectoris heros
Hippolytus, sacri gloria magna chori.
Ille loco senium abstersit, vultusque priores
Reddidit, et solito jussit honore frui
Illius imperio jussæ revirescere silvæ,
Cœperunt sparsis luxuriare comis.
Ille novos passim fontes emergere jussit;
Nec mora fit, fontes prosilucre novi.
Quos circum statuit priscis egesta ruinis

Plurima Phidiaca signa polita manu.

"Quis unquam illo (ejusdem verba sunt) in tota ratione vivendi splendidior et magnificentior fuit? Quæ in Gallia, quæ in Italia, et quam sumptuosa ædificia exstruxit!" Nec aliter Thuanus; 1.54. "Vir (ait) elato et magnifico ingenio, quod ingentia ædificia in Gallia ab eo fabricata, et horti regali sumptu ab eo in monte Quirinali et Tibure exstructi, ad quæ visenda toto orbe etiam hodie fit concursus, ad posteritatem testantur."

AD. P. FRANCISCUM BENTIUM.

P. 328. Plautus Bentius patrimoniali Etruriæ oppido, cui Aquæ-pendenti nomen, natus, virtute et eruditione quam natalibus clarior; vir candidis moribus ac miti ingenio, magnatibus ac literatis æque gratus: qui M. Antonio Mureto nostrati opera Romæ navata, tantum Latine scribendi facultate sive versibus, sive soluta oratione valuit, ut diguissimus tanto præceptore discipulus haberetur. Postea sodalitio Jesuitico nomen dedit, et Plauti, quod parentes indiderant nomen, in Francisci mutavit; et, elegantissimis orationibus ac versibus in ea societate editis, opinionem de se conceptam superavit, hancque de se optime merito præceptori gratiam rependit, ut hominem in literis humanioribus senescentem ad studia pietatis provocaverit; quem et mortuum laudavit. Decessit Romæ fere quinquagenarius, anno 1594. Thuan. 1 109.

FINIS.

Typis, Slatter et Munday.

« ÖncekiDevam »