Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prætergressus, quæ maxime libidinum imperio subjecta est, veterum Platonicorum more, ea tantummodo puellæ præstabat officia, quæ virtuti nihil officere posse viderentur. Multorum amicitiis floruit, qui eodem studio literarum, veritatis, et constantia tenebantur. Quos autem semel in amicitiam recepisset, iis usque ad extremum spiritum inviolatam fidem servavit ; neque unquam commisit, ut aut beneficiorum oblitus, aut in difficultatibus periculisque amicorum lentus ac negligens videri posset. Mortuus est anno 1530-E Sannaz. vit. a J. Ant. Vulpio conscripta.

CASTILIONIUS.

Balthasar Castilionius in pago Casatico agri Mantuani natus est 1468. Vir fuit omnium admiratione dignissimus. Eximiis animi virtutibus ac bellicæ fortitudini studia literarum ita conjunxit, ut æque scriptis gestisque immortalem sibi famam pepererit. Summorum Principum atque Pontificum Romanorum legationibus sæpe fideliter ac prudentissime perfunctus est, carus omnibus, ab iisque divitiis et honoribus cumulatus. Militaribus et politicis Principum negotiis assidue occupatus, non multa quidam scripsit, sed digna tamen, qua perpetuo legantur.

Eum in Elegia Propertio prætulit Scaliger in Hypercritico. Propter Italicos ejus Rythmos magni poetæ nomen adeptus est. Nec interim minus soluta oratione excelluit, sive in Epistolis, sive in aureo volumine, quod de instituendis regum familiaribus edidit, præfixo titulo Del Cortigiano. Museum Mazzuchellianum, T. 1. p. 192. Minime attinet referre quanto in pretio habuerit Leo Castilionium, quem vel ab adolescentia singularibus beneficiis sibi obstrinxerat, et quocum affinitatem conjungere concupierat. Extant enim litteræ Leonis ipsius ad illum, quibus, postquam laudavit egregias et præclaras ejusdem virtutes, et singularem pietatem et cultum, quem sibi omni tempore præstiterat, confirmavit donum, quod is acceperat ab Urbinatium duce, Nubillaria castellum, quod est in agro Pisaurensi, multo etiam majora, si se occasio dedisset, se eidem largiturum promittens. In illo apparatissimo spectaculo, quo Carolus V. Cæsar Aquis Grani corona donatus est, adfuit et Castilionius Pontificis nomine, quantoque studio is tum, atque antea, in Hispania et in Belgio, ejusdem negotia tractaverit, ipsius ad Julium Mediceum et Bernardum Dovitium Cardinales litteræ declarant. Tantum sane gratia poterat apud Leonem, tanta erat dexteritate in administrandis negotiis, ut, cum ad eum anno 1519 missus fuisset

a Friderico Gonzaga Mantuæ Marchione, qui odium, in quod incurrerat ejus pater Franciscus Urbinatium rerum causa, a se avertere exoptabat, non solum omni culpa liberaverit, sed etiam imperium copiarum tum Pontificis, tum Reipublicæ Florentina, eidem impetraverit. Fama quoque fuit, cogitasse Leonem de Castilionio in Cardinalium collegium cooptando, et cum eo amice conquestum esse, quod, amissa, anno 1520, Hippolyta Taurellia conjuge carissima, statim minime sibi aperuisset animum suum Romanæ Ecclesiæ militandi. Sed post id tempus nullum amplius creavit Cardinalem Leo, nec diu vitam retinuit. Solebat ipse dicere, nunquam se cum Castilionio congressum esse, quin ab eo multa didicisset, nec unquam ejus scripta legisse, quin ejus elegantiam et eruditionem admiratus esset. (Fabronius in Vita Leonis X. p. 180.) Diem supremum obiit anno 1529.

BEMBUS.

Petrus Bembus Venetiis natus est anno 1470. Patrem habuit Bernardum, hominem cum vetere nobilitate, tum doctrina, tum etiam dignitate clarissimum. Is Florentiam reipublicæ nomine

profectus, Petrum non amplius novem annos natum secum deduxit, omnibusque doctrinis, quibus imbui illa ætas debet, erudivit. In patriam autem reversus, Joanni Alexandro Urticio eum in disciplinam tradidit. Ab hoc Latinam linguam Petrus didicit, excitatusque est, ut Græcæ operam daret. Itaque Messanam profectus est, ubi eam publice magno cum honore Constantinus Lascaris Byzantius profitebatur. Postea Ferrariæ, Nicolao Leoniceno præceptore usus, ad graviores disciplinas animum appulit. Inde Urbinum profectus ad Guidonem Ubaldum Feretrium ducem, in ea eruditissimis hominibus tunc referta civitate ita vixit, ut omnium sibi amorem benevolentiamque conciliarit. Leo X. Pontifex creatus, priusquam e conclavi exiret, Petrum Bembum et Jacobum Sadoletum sibi ab epistolis adscivit. Cum itaque Pontifici Bembus cumulatissime satisfaceret, magno ab eo honore afficiebatur. Paulo ante Leonis obitum, Patavium ægrotus petiit, cœli mutandi causa. Incredibile dictu est, quanta animi alacritate, quantaque lætitia, Romanis laboribus curisque liberatus, optatum ad otium studiumque suum vetus sese receperit. In ea vitæ tranquillitate vixit usque ad annum 1539, quo eum Paulus III. purpura ornavit. Is enim faciendum sibi esse existimavit, ut qui quaque in civitate homines essent,

illustri quadam aut pietatis, aut prudentiæ, aut doctrinæ laude celebrati, illos ultro ipse, eam dignitatem haudquaquam petentes, ac ne tale quidem quicquam suspicatos, amplissimum in Cardinalium collegium cooptaret. Bembus igitur silvas recessusque suos, in quibus placatam tranquillamque vitam prope omnem traduxisset atque exegisset, crebro appellans, atque identidem respectans, Romam ire perrexit. Ibi cultus est cum a bonis plerisque, Contareno, Sadoleto, Morono, Cortesio, tum vero præcipue a Reginaldo Polo. Cum autem septem et septuaginta fere annos complesset, atque ad extremam senectutem non minus dignitate, quam gratia fortunaque crevisset, decessit Romæ anno 1547. Primus omnium Bembus Italicæ linguæ artem suis tradidit; cujus præcepta ipse longo studio, multaque optime dictorum observatione congesserat, ut grammaticæ artis corpus absolveret. In iis etiam numeratur, qui primi vetustatis reliquias ex marmore et ære, ac præcipue antiqua numismata conquirebant. Ex Bembi Vita a J. Casa conscripta, ab Apostolo Zeno notis aucta; et Vincentio Alex. Constantio in Sadoleti Epistolarum Editione.

« ÖncekiDevam »