Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LECTOR I.

DE Consilii nostri ratione perpauca dicenda habemus. Carminibus deligendis, neque editionem Londini anno MDCLXXXIV. confectam, et ab Alexandro Popio, nonnullis mutatis, denuo typis mandatam, neque aliam hujusmodi ullam, sequuti sumus. Multa illa habet, quæ in nostro opusculo desunt; quorum in locum alia sufficienda curavimus. Quædam fortasse desiderabuntur: sed brevi spatio cuncta includi nequeunt; et satis promisso nostro ac recepto factum esse arbitramur, si, quæ delecta sunt carmina, inter optima numerantur. Nonnulli haud paucis aucti prodeunt, Naugerius inprimis, et Flaminius. Archius vero, Capilupus, Bonfadius, Muretus, digni sunt prorsus, qui in contubernium poetarum elegantium adsumantur. Decimum sextum extra seculum minime egredimur; ne quis Poli

[ocr errors]

tianum, Pontanum, Crinitum, aliosque requirat.

Ceterum, ut poetæ melius intelligi possent, notas ad calcem operis subjunximus, hinc illinc ex libris, qui nobis ad manus erant, progrediente typographorum opera, maximam partem excerptis. Qua in re nimii fortasse nonnullis videbimur; at contrarii etiam vitii alii nos reos citabunt; haud enim omnia vel magna diligentia investigare potuimus. Vitæ autem poetarum quam brevissime, scriptorum variorum ope, initio operis exponuntur.

VITE POETARUM

BREVITER EXPOSITE.

SANNAZARIUS.

JACOBUS Sannazarius Neapoli natus est anno 1458. A Juliano Maio, celebri eo tempore ludimagistro, Latinis Græcisque literis diligenter imbutus est. Pontanum postea habuit præceptorem; qui Actium Syncerum eum nominavit. Quum igitur ad eximiam ingenii suavitatem eas artes adjunxisset adolescens, quæ duros etiam et agrestes homines mollire ac mitigare consueverunt, incidit in amorem formosissimæ puellæ, nobili genere ortæ, quam Carmosinam Bonifaciam appellabant.

Ut autem omnis ejusmodi amor anxius et sollicitus est, variasque animis perturbationes afferre solet, Sannazarius noctes atque dies miserrime afflictabatur. In tanta igitur acerbitate postremum illud adolescenti perfugium relinquebatur, plenis querelarum carminibus modo levitatem suam, modo fortunæ vim atque imperium accusare; quod quidem egregie præstitit magno breviorum poematum numero, hac recentiori Italica lingua scriptorum, quæ maxime

omnium Latino epigrammati respondere existimantur. Quo in genere ita excelluit, ut scriptores fere omnes, quicunque a Francisci Petrarchæ obitu usque ad sua tempora lyricam Italorum poesim excoluerant, de gloriæ possessione deturbaverit. Quum itaque ejus ingenii fama, quæ per omnium fere civium aures pervaserat, in domum Ferdinandi regis pervenisset, Federicus regis filius natu minor, juvenis poetarum studiis mirifice deditus, eum ad se cupide arcessitum, tectis ac sedibus suis recepit, præcipuaque benevolentia prosecutus, in intimis et familiarissimis semper habuit. Ob eandem ingenii præstantiam, Ferdinando regi, et Alfonso Calabriæ duci familiaris factus est. Hunc porro imperatoria laude florentem bello Etrusco secutus, in ejus exercitu militavit. Comitem etiam illi se præbuit ad Hydruntum recipiendum, fugandosque Turcas, qui oppidum illud suis præsidiis occupaverant. Mox quum Ferdinandus pro Hercule Ferrariensi duce, socer nimirum pro genero, contra Sixtum Pontificem ejusque foederatos arma cepisset, idem Alfonsus ad Nomenti Tiburisque expugnationem Sannazarium secum duxit. Si quid autem poetæ sub ipsis pellibus otii relinquebatur, id totum in scribendis epigrammatis consumebat : ita bellicam laudem cum literarum studiis conjunxit. Quum ad Federicum omnis potestas

translata esset, is Sannazario pensionem largitus est, rus item suburbanum, in Pausilypi montis latere situm, cui nomen est Mergilline. Otiosam tamen et quietam ætatem sine periculis et las boribus ei diu agere non licuit; etenim quadriennio post Ludovicus, qui e duce Aurelianensi rex Galliæ in locum Caroli creatus fuerat, et Ferdinandus Hispaniæ rex, Alexandro Pontifice Maximo suadente, contra Federicum conjurationem fecere, ut eum communibus copiis regno pellerent. Oppressus itaque hostium viribus Federicus, ac regni possessione spoliatus, in Galliam ad Ludovicum abiit. Eo casu præclarissimum fidei constantiæque exemplum a Sannazario proditum est. Nam quum pauci omnino regem in exilium secuti essent, et ex his quoque nonnulli, co relicto, domum rediissent, ipse ab ejus latere nunquam decessit, cumque eo tamdiu fuit, dum ille curis ac moerore confectus mortem oppeteret. Jam omnibus pietatis officiis diligentissime persolutis, quum patriæ desiderio teneretur, Neapolim rediit. Non est autem silentio prætereundum, vetustissimos codices a Syncero e Gallia in Italiam fuisse allatos. Neapoli Joannam reginam præcipue coluit. Quum autem regia in domo assidue versaretur, Cassandræ Marchesiæ, ingenio ac forma præcellentis puellæ, amore captus est. Sed ætatem eam jam b

« ÖncekiDevam »