Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et amorem excitare conentur in eam quam nunc fides catholica docet tam speciali privilegio fuisse adorna

tam.

Et quo facilius contra errores, qui temporibus nostris lugendum in modum grassantur, fideles præmunire possint, exponere satagant, dogmatis istius definitione, impugnatum nimis dogma peccati originalis aperte firmari; cum sola Maria excepta fuisse non possit quin inde pateat omnes homines labe originali infectos esse; manifestum fieri Ecclesiam Catholicam, sicut in diebus antiquis, integra vita frui, auctoritate pollere, unitate fulciri, ita ut merito de Maria dictum intendamus Te direxit Dominus in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum 1.

:

Caveant vero prædicatores ne in efferendo laudibus Immaculatam Virginem, abrepti zelo qui non esset secundum scientiam, verbis excedant, et de Maria dicant quæ simplici creaturæ non convenirent, memores Mariam fuisse præservatam non jure naturæ aut originis, sed intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis. Dignitatem sane Mariæ extollant; cum Patribus dicant Mariam primam inter invisibiles omnes et visibiles creaturas', cunctisque superiorem3, et potestatem commendent illius per quam nos Deus totum habere voluit. Sed ne cultus Mariæ exhibitus cultui Deo debito unquam æquiparari videatur atten

↑ Judith, XIII, 24.

2 Petr. Sic. Serm. III, adv. Manich.

S. Epiph., vulg. op.

4 S. Bern., Serm. de aquæ ductu.

dant. Quidquid enim habet Maria, in ea posuit Deus, a quo bona cuncta procedunt; et quæcumque nobis confert beneficia precibus obtinet. Quam si prudentiam in verbis tenuerint, nihil de excellentia et meritis Mariæ detrahent, et nullam impiis occasionem præbebunt venerationem Mariæ tributam quasi modum excedat, impugnandi.

Quas adhortationes et monitiones ut pluris valeant, Synodi Remensis Patres Mariam enixe invocant ut dignetur benedicere fructui laborum suorum, ac semetipsos suosque greges totamque Provinciam Remensem iterum atque iterum commendant Sanctissimæ et Immaculatæ Virginis tutelæ.

CAPUT XV.

DE SANCTITATE CLERICORUM.

Gratias agimus Deo per Jesum Christum, cum recordationem accipimus fidei, zeli, pietatis cæterarumque virtutum quibus plerique pollent clerici ministerii nostri adjutores; attamen, quoniam forma sunt et exemplar fidelium, ita ut, in eos, tanquam in speculum, reliqui oculos conjiciant, et ex iis sumant quod imitentur, nonnulla de sanctitate clericorum perutile duximus paterno affectu tradere.

Propter quam causam, charissimos in Christo cooperatores nostros admonemus, ut resuscitent gratiam

Dei quæ est in eis per impositionem manuum nostrarum, et in memoriam iterum iterumque revocent verba quibus Pontifex recenter Ordinatos alloquitur: « Filii dilectissimi, diligenter considerate Ordinem per vos susceptum ac onus humeris vestris impositum. Studete sancte ac religiose vivere, atque Omnipotenti Deo placere'. »

Longe enim tempus abest quo sacra Religionis instituta Ordinemque sacerdotalem pio cultu summoque honore omnes ad invicem prosequebantur; venit, eheu! homo inimicus qui in medio tritici zizaniam seminavit, scilicet incredulitatis et indifferentiæ. Novissime autem idem inimicus homo, qui est diabolus, semen pessimum, suspiciones, et invidiam et odia concitavit, ita ut valde operosus et difficilis evaserit labor eorum qui ad vineam, electam olim, sed nunc ingratam, missi sunt. Etenim, in eos cædem licet non meditentur coloni infideles, contumelias tamen et convicia quibus eos afficiant moliri non desinunt, digni quod de illis audiamus verba Psaltæ regii: Arcum suum tetendit et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis".

Porro summis malis summa oportet adhiberi remedia; utque charitatis erga proximum legibus ille non satisfaceret, qui in diebus calamitosis, sæviente fame atroci et insolito more, consuetas eleemosynas de superfluo pauperibus erogare contentus esset, ita

[blocks in formation]

dant. Quidquid enim habet Maria, in ea posuit Deus, a quo bona cuncta procedunt; et quæcumque nobis confert beneficia precibus obtinet. Quam si prudentiam in verbis tenuerint, nihil de excellentia et meritis Mariæ detrahent, et nullam impiis occasionem præbebunt venerationem Mariæ tributam quasi modum excedat, impugnandi.

Quas adhortationes et monitiones ut pluris valeant, Synodi Remensis Patres Mariam enixe invocant ut dignetur benedicere fructui laborum suorum, ac semetipsos suosque greges totamque Provinciam Remensem iterum atque iterum commendant Sanctissimæ et Immaculatæ Virginis tutelæ.

CAPUT XV.

DE SANCTITATE CLERICORUM.

Gratias agimus Deo per Jesum Christum, cum recordationem accipimus fidei, zeli, pietatis cæterarumque virtutum quibus plerique pollent clerici ministerii nostri adjutores; attamen, quoniam forma sunt et exemplar fidelium, ita ut, in eos, tanquam in speculum, reliqui oculos conjiciant, et ex iis sumant quod imitentur, nonnulla de sanctitate clericorum perutile duximus paterno affectu tradere.

Propter quam causam, charissimos in Christo cooperatores nostros admonemus, ut resuscitent gratiam

[blocks in formation]

Dei quæ est in eis per impositionem manuum nostra rum, et in memoriam iterum iterumque revocent verba quibus Pontifex recenter Ordinatos alloquitur: <«< Filii dilectissimi, diligenter considerate Ornem per vos susceptum ac onus humeris vestría imposs tum. Studete sancte ae religiose vivere, atque ma potenti Leo placere '.

Longe enim tempus abest que sacra key mate stituta Crinemque sacerdotalen postály que honore mas at tulus pret de

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »