Sayfadaki görseller
PDF
ePub

autem non esse Apostolica decreta libenter accipi tunc solum cum propriis intentionibus congruunt, et in sententia obfirmate persistere, cum Summus Pontifex, reclamantis rationibus auditis atque libratis, easdem tanti esse non reputat ut mandata sua revocare, vel leges generales moderari opportunum censeat1. >>

Sed addit idem Pontifex, Decreta quæ circa sacros ritus, sacramenta, cæremonias, clericorum vitam, prodire contingat, inferiorum judicio et censuræ nullo modo subjecta esse debere.

Quod ad nos spectat, omnes Constitutiones Apostolicas, etiam eas quibus de universali disciplina Ecclesiastica statutum est, veneranter amplectimur atque in tota Provincia Remensi servari volumus, in iis scilicet quæ consentiunt cum Concordatis quibus Ecclesiæ Galliarum reguntur.

CAPUT V.

DE SACRARUM CONGREGATIONUM ROMANARUM DECRETIS

ET DECISIONIBUS.

Sacræ Congregationes Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, quarum pro diversis temporibus varia fuit ordinatio, ab ipsamet Sede Apostolica institutas esse

De Synodo Diocesana, lib. IX, cap. VIII.

2 Ibidem.

unicuique constat, ad faciliorem promptioremque universæ Reipublicæ Christianæ negotiorum et causarum expeditionem. De quo referre haud supervacaneum erit quod statuit inter alios Sixtus Papa V, qui sic habet :

<< Immensa æterni Dei omnium opifex sapientia a fine usque in finem fortiter attingens, sic cuncta inter se admirabili concordiæ nexu copulavit, suaviterque disposuit, ut vicissim ad suorum se munerum functiones exercendas mutuis auxiliis sublevarent. Ipsa in cœlesti Hierusalem varios beatorum Spirituum ordines distinxit, quorum superiores de Divinæ Providentiæ rebus illuminarent. Ipsa militantis Ecclesiæ, quæ triumphantis illius imago est, corpus variis membris discrevit, quæ capiti suo glutine charitatis compacta et connexa mutuo se adjuvarent, ex quo totius corporis et conservatio existeret.

« Quare jure optimo, Romanus Pontifex, quem Christus Dominus corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adjutores advocat atque adsciscit, cum venerabiles Episcopos fratres suos, quos toto terrarum orbe ad singulos greges pascendos mittit, tum amplissimum Ordinem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, qui tanquam nobilissima membra capiti propius cohærentia, eidem Summo Pontifici, sicut Christo Domino Apostoli, semper assistunt, quique primi laborum et consiliorum socii sunt et participes, ut partita inter eos aliosque Romanæ Curiæ Magistratus

ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantæ potestatis clavum tenens, divina gratia adjutrice, non succumbat.

<< Nos igitur magni illius Moysis exemplo adducti, qui cum Deo loquens soceri sui Jethro consilium de variis judicibus constituendis non repudiavit, quique Dei jussu insignem senatum septuaginta seniorum conscripsit, qui cum eo onus populi sustinerent, ne solus ipse gravaretur, Pontificium hoc onus angelicis plane humeris formidandum, inter senatores orbis terræ fratres nostros Cardinales, apta quadam distributione, pro temporum conditione, negotiorum multitudine et varietate, ipsaque utilitatis ratione salubriter partiri decrevimus; ea in primis cogitatione permoti, ut qui ex omnibus nationibus ad hanc Matrem, Magistram, perfugiumque fidelium Apostolicam Sedem, devotionis salutisque studio, juris persequendi, gratiæ impetrandæ, aliasve multiplices ob causas frequentissimi confugiunt, ii quidem, et tuto et commode (quantum in provinciis nostris præstare possumus) Romam perveniant; et ut facilius celeriusque expediantur, distinctos Cardinalium conventus et congregationes ad certas rerum negotiorumque tractationes paratas habeant, Cardinalesque ipsi distributi muneris partem levius ferant, diligentius administrent, commodius nos consulant, et denique viri primarii publicis in rebus exercitati, nullo unquam tempore desint'. »

<< Congregationum autem Cardinales proprios sigil

1 Const. Immensa, an. 1588.

latim habent secretarios, ab eisdem libere deputandos, et ad res quæ in dies geruntur annotandas et in publicam formam, si opus fuerit, redigendas. Eædem Congregationes viros Sacræ Theologiæ utriusque ju. is peritos et rerum gerendarum usu pollentes in consultationibus advocare atque adhibere debent; ut causis, quæstionibus et negotiis quam optime discussis, quæ Dei gloriæ animarumque saluti, et justitiæ atque æquitati consentanea erunt, decernantur; gravioribus quibusque ad Summum Pontificem delatis, ut quod secundum Deum expediat, mature statuatur'. »

Ex his itaque patet quanti sint ponderis Sacrarum Congregationum decreta et decisiones; illæ siquidem de rebus levioris momenti frequentioribusve quæstionibus nihil decernunt aut definiunt nisi secundum disciplinam apud Sanctam Sedem vigentem et probatam, nihilque statuunt de gravioribus negotiis nisi de mandato vel jussu Romani Pontificis, cujus ad judicium causam referre tenentur ex Apostolicarum Constitutionum præscriptis. Istarum autem Congregationum decreta, quæ supremus Pastor expresse confirmaverit atque sanxerit, habere vim legis cuique perspectum est; alia vero, quæ absque speciali et expressa Legislatoris approbatione proferuntur, habentur tanquam certa moraliter tutaque agendi norma, majoris utique valoris quam privatorum quantumvis edoctorum sententiæ. Quare, ut una eademque sit apud nos agendi ratio in regendis Ecclesiis sollicitudini nostræ com

Const. Immensa, an. 1588.

missis, suscipimus et, Deo juvante, quam diligentissime exsequemur Sacrarum Congregationum decreta quæ Summi Pontificis approbatio ne vestiuntur, vel ejus jussu aut mandato publicantur.

CAPUT VI.

DE CASIBUS SUMMO PONTIFICI RESERVATIS.

Catholicum dogma est Episcopos multoque magis omnium supremum, Romanum scilicet Pontificem, jus habere quasdam graviores culpas sibi suoque judicio relaxandas reservandi; adeo ut a reservatis absolvere non valeant inferiores, nisi hanc a superioribus facultatem obtinuerint: quod sacrosancta Synodus Tridentina sic exposuit in sessionis xiv de Sacramento pœnitentiæ capite vi: «Quoniam natura et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos duntaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus hæc confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem. Magnopere vero ad christiani populi disciplinam pertinere, sanctissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora quædam et graviora crimina non a quibusvis, sed a Summis duntaxat Pontificibus absolverentur. Unde merito Pontifices Maximi, pro suprema potesta te sibi in universa Eccle

« ÖncekiDevam »