Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bunt tempora periculosa erunt homines seipsos. amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi et voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes... semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes... Mali autem homines, et seductores, proficient in pejus; errantes et in errorem mittentes'. >> His autem verbis Apostolus monebat Timotheum: «Sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem; certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Labora sicut bonus miles Christi Jesu... nam qui certat in agone non coronabitur, nisi legitime certaverit. Prædica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem avertent, ad fabulas autem con

II Timoth., cap. ni, v. 1 et seq.
I Timoth., cap. vi, v. 11, 12, 20.
II Timoth., cap. 11, v.
3, 5.

vertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple '. »

Idem ad Titum: « Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem... Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui'. >>

Itaque necesse est ut induamus arma militiæ nostræ, quibus etsi carnalia non sint, hostes Ecclesiæ debellare valeamus, quod aliunde idem Apostolus commendat: << De cætero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam fidei, ut possitis resistere adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Propterea accipite armaturam fidei ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induite loricam justitiæ, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis acci

1 II Timoth., cap. iv, v. 3, 4, 5. Tit., cap. 1, v. 7, 9, 10, 11.

pite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 1. »

1

Verum ea de re audiatur Dominus noster Dominus Sanctissimus Pater Pius Papa IX, qui in suis Litteris Encyclicis Romæ datis die Ix Nov. ann. M DCCC XLVI, sicomnes Episcopos allocutus est. « Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, hac nostra deploranda ætate, acerrimum ac formidolosum contra catholicam rem universam bellum ab iis hominibus conflari, qui nefaria inter se societate conjuncti, sacram non sústinentes doctrinam, atque a veritate auditum avertentes, omnigena opinionum portenta e tenebris eruere, eaque totis viribus exaggerare, atque in vulgus prodere, et disseminare contendunt. Horrescimus quidem animo et acerbissimo dolore conficimur, cum omnium errorum monstra, varias multiplicesque nocendi artes, insidias, machinationes mente recogitamus, quibus hi veritatis et lucis osores, et peritissimi fraudis artifices omne pietatis, justitiæ, honestatis studium in omnium animis restringere, mores corrumpere, jura quæque, divina et humana, perturbare, catholicam religionem, civilemque societatem convellere, labefactare, imo, si fieri unquam posset, funditus evertere commoliuntur.

<< Noscitis enim, Venerabiles Fratres, hos infensissimos christiani nominis hostes cæco quodam insa

1 Ephes., cap. vi, v. 10, 18.

nientis impietatis impetu misere raptos, eo opinandi temeritate progredi, ut, inaudita prorsus audacia, aperientes os suum in blasphemias ad Deum', palam, publiceque edocere non erubescant, commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostræ religionis mysteria, catholicæ Ecclesiæ doctrinam humanæ societatis bono et commodis adversari ac vel ipsum Christum et Deum ejurare non extimescant.

<< Jam vero probe noscitis, Venerabiles Fratres, alia errorum monstra et fraudes quibus hujus sæculi filii catholicam Religionem et divinam Ecclesiæ auctoritatem, ejusque leges, acerrime oppugnare et tum sacræ, tum civilis potestatis jura conculcare conantur. Hoc volunt vaferrimæ societates Biblicæ, quæ, veterem hæreticorum artem renovantes, divinarum Scriptura. rum libros, contra sanctissimas Ecclesiæ regulas vulgaribus quibusque linguis translatos ac perversis sæpe explicationibus interpretatos, maximo exemplarium numero, ingentique expensa, omnibus cujusque generis hominibus, etiam rudioribus, gratuito impertiri, obtrudere non cessant, ut divina traditione, Patrum doctrina, et catholicæ Ecclesiæ auctoritate rejecta, omnes eloquia Domini privato suo judicio interpretentur, eorum sensum pervertant, atque ita in maximos elabantur errores... Huc spectat horrendum, ac ipsi naturalis rationis lumini repugnans, de cujuslibet Religionis indifferentia systema, quo isti veteratores, omni virtutis et vitii, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines

Apoc., cap. XIII, v. 6.

in cujusvis religionis cultu æternam salutem assequi posse comminiscuntur, perinde ac si ulla unquam esse posset participatio justitiæ cum iniquitate, aut societas lucis ad tenebras, et conventio Christi ad Belial. Huc perversa in philosophicis præsertim doctrinis dicendi ratio, quæ improvidam juventutem mirum in modum decipit, corrumpit, eique fel draconis in calice Babylonis propinat. Huc infanda ac vel ipsi naturali juri maxime adversa de Communismo, uti vocant, doctrina, qua semel admissa, omnium jura, res, proprietates ac vel ipsa humana societas funditus everterentur... Huc denique, ut cætera quæ vobis apprime nota ac perspecta sunt omittamus, teterrima tot undique volantium et peccare docentium voluminum, ac libellorum contagio, qui apte compositi ac fallaciæ et artificii pleni, immensisque sumptibus per omnia loca in christianæ plebis interitum dissipati, pestiferas ubique doctrinas disseminant, incautorum potissimum mentes animosque depravant, et maxima Religioni afferunt detrimenta. Ex hac undique serpentium errorum colluvie atque effrenata loquendi, scribendi, cogitandique licentia mores in deterius prolapsi, sanctissima Christi spreta Religio, divini cultus improbata majestas, hujus Apostolicæ Sedis divexata potestas, Ecclesiæ oppugnata atque in turpem servitutem redacta auctoritas, Episcoporum jura conculcata, matrimonii sanctitas violata, cujusque potestatis regimen labefactatum, ac tot alia tum christianæ, tum eivilis reipublicæ damna, quæ communibus lacrymis una vobiscum flere cogimur, Venerabiles Fratres. >>

« ÖncekiDevam »