Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cognosci, atque etiam, si necesse sit aut opportunum, emendari. Quodcumque enim in synodalibus nostris ordinationibus nobis corrigendum indicatum fuerit, corrigere parati sumus; quodcumque delendum delebimus; quodcumque addendum, addere curabimus. Itaque quidquid Beatitudo Vestra decreverit de rebus ad Synodum Remensem spectantibus, judicium Vestrum nobis erit judicium Petri per os Vestrum loquentis; quod proinde veluti firmissimam nobis agendorum regulam reverenter accipiemus: mandata Vestra, ipsaque etiam monita et consilia fideliter exsequemur; et ab iis quos sollicitudini nostræ Beatitudo Vestra committere dignata est, diligentissime servari satagemus, in omnibus Sedi Apostolicæ consentientes.

Beatissime Pater, Concilii Remensis Patres non cessabunt orare Deum Omnipotentem, ab eo deprecantes, ut Sanctitatem Vestram quam diutissime servet incolumem, ad bonum et gloriam Sanctæ Ecclesiæ Catholicæ Romanæ.

Superest ut ad pedes Beatitudinis Vestræ provoluti, Vestram Benedictionem Apostolicam imploremus et efflagitemus pro nobis et pro omnibus Provinciæ Remensis fidelibus.

Sanctitatis Vestræ,

Beatissime Pater,

Remis, die decembris 7, an. 1857.

Humillimus, obedientissimus et devotissimus filius:

THOMAS, Cardinalis GOUSSET,

Arch. Rem.

II

EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO CARDINALI GOUSSET,

ARCHIEPISCOPO REMENSI.

Eminentissime ac Reverendissime Domine
observandissime,

Acta Synodi a Provinciæ Remensis Antistitibus tertio celebratæ ab hoc Sacro Ordine Tridentinis decretis interpretandis præposito rite expensa et recognita redeunt ad Eminentiam Tuam cum gratulationibus et laudibus, quæ Tibi decretæ sunt ex Patrum Eminentissimorum sententia et auctoritate Sanctissimi D. N., cui de more hac de re speciatim relatum est. Porro S. Congregatio in primis amplissime honestavit præclarum tuum erga Apostolicam Sedem obsequium, cujus etsi antea non dubia sæpe documenta accepisset, nihilominus hoc ipsum mirifice gratum habuit, quo decreta omnia in sacro eo conventu sancita summa animi demissione Supreme Pontificis Maximi auctoritati ac judicio subjicere voluisti. Quod si autem rerum, quas eadem complectuntur, substantia et veluti medulla inspiciatur, eo majore commendatione opus hoc, Te præside, elucubratum dignum Eminentissimis Patribus visum est.

Non enim (ut peculiaria capita attingam) solidius ac firmius ibidem fundamentum poni potuisset, quam quod positum est, de summa Romani Pontificis auctori

tate religiose colenda, ejusque Constitutionibus custodiendis; quemadmodum enim ut privatæ cujusque familiæ res bene vertant, ante omnia necesse est ut filii patris potestatem agnoscant et jussa faciant, ita fieri non potest, ut Ecclesia Dei suum teneat statum et incrementum acquirat, nisi qui christiano nomine censentur, Supremi fidelium Patris vocem audiant, et mandata adamussim perficiant.

Rectissimo subinde consilio Congregationum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium auctoritatem adseruistis, debitumque earumdem declarationibus obsequium inculcastis; ipsæ enim veluti traditum depositum custodiunt antiquæ et præsentis Ecclesiæ disciplinæ omnigenis pontificiæ sapientiæ thesauris, virorumque omni ævo Ecclesiasticæ jurisprudentiæ laude præsignium consultationibus locupletatum.

Neque minus probatum est, quod Episcopalis potestatis robur ac dignitatem tueri et servare studueritis; propterea quod id aptum remedium est hisce præsertim temporibus, quibus imperia quælibet sacra et civilia per omne nefas convellere conantur impii Ecclesiæ et societatis inimici.

Tandem (neque enim singula persequi harum litterarum patiuntur angustia) pulcherrimam veluti choronidem vestris lucubrationibus imposuistis excitando clerum et populum, ut non judicent se scire aliquid nisi Jesum Christum et hunc crucifixum, itemque ejus vestigia sollicite sequantur; ut B. M. V. sine labe conceptam auspicatissimo hoc nostro sæculo solemniter declaratam omni venerationis et amoris affectu pro

sequantur; ut iis, qui hac vita excesserunt (quippe sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare) curam omnem et pietatem impendant.

Quibus omnibus hucusque prælibatis stylus accedit concinnus et gravis, eaque dignitate plenus, quæ majestatem augustissimæ Religionis nostræ plane decet. Quæ vero pauca peculiariter adnotata sunt, in pagella huic adnexa reperies.

Hisce nomine S. Congregationis conscriptis, ego qui eidem præsum, omne meum studium impensissime profiteor Eminentiæ tuæ, cui manus humillime deosculor.

Eminentiæ Vestræ,

Romæ, 22 Maii 1858,

Humillimus et addictissimus famulus.

A. M. Card. CAGIANO, Præf.

A. QUAGLIA, Secretarius.

FINIS.

[blocks in formation]

CAPUT V. De Sacrarum Congregationum Romanarum decretis et decisionibus.

26

CAPUT VI. De casibus Summo Pontifici reservatis .

30

CAPUT VII. De casibus Supremo Pontifici reservatis ratione suspensionis.

44

CAPUT VIII. De casibus Episcopo a jure reservatis ratione suspensionis..

48

[blocks in formation]

CAPUT XIII. De cognitione, dilectione et imitatione Domini Nostri Jesu
Christi...

95

CAPUT XIV. De Beata Virgine Maria sine labe concepta.

98

CAPUT XV. De sanctitate clericorum,

102

CAPUT XVI. De cura et pietate pro defunctis..

105

CAPUT XVII. De promulgatione decretorum hujus Concilii provincialis..

108

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PIUM Papam IX...

111

Litteræ Em. Cardinalis CAGIANO DE AZEVEDO, S. Congregationis
Concilii Præfecti, ad Em. Cardinalem GOUSSET.

113

[ocr errors]

FINIS INDICIS,

« ÖncekiDevam »