Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tionem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in

cursurum.

Datum Romae ap. S. Petrum anno incarnationis Dominicae 1546, pridie cal. ianuarii, Pont. nostri an. 13. Blo. el. Fulgin.

M. card. Crescentius.

H. de Sainct Marsal.

Ut supra (p. 503) vidimus, die 11. ianuarii 1547 haec bulla legatis Tridentum allata est; sed ibi res non parum mutatas invenit. Summus quidem Pontifex articulis die 15. novembris 1546 Tridenti conclusis (supra p. 503) consenserat, cum Caesari in proroganda publicatione decreti de iustificatione satisfacere cuperet, ita tamen, ut ipse quoque Caesar concilii ad sex menses suspensionem approbaret, ne interim episcopi otiosi magnisque cum impensis a suis dioecesibus detinerentur. Sed Carolus V ex tribus illis articulis duos priores de decretis non promulgandis tamquam suis rebus faventes accepit, tertium de suspendendo concilio reiecit, ut cardinales Tridentinus et Giennensis ex ipsius Caesaris mandato die 20. decembris legatis retulerunt 2. Unde legati ab istis quoque duobus articulis recedendum sibi duxerunt, praesertim cum praelatorum partem longe maiorem incredibili quadam indignatione propter propositam sessionis prorogationem commotam conspicerent. Eodem igitur die 20. decembris in congregatione generali proposuerunt, ut patres de die certo sessionis proximae deliberarent, et interiecto propter festos dies Nativitatis Domini novem dierum intervallo die 29. decembris ultra duas partes praelatorum voverunt, die 13. ianuarii 1547 sessionem habendam in eaque decreta tam de iustificatione quam de residentia edenda esse".

Romae igitur, cum post acceptas legatorum de die 20. decembris litteras incertum esset, quo se maioris partis vota versura essent, residentiae episcoporum statuendae in utrumque eventum providebatur, cum non solum, ut vidimus, bulla Nostri non solum, sed eodem ut videtur die, 6. sc. ianuarii 1547, breve etiam Apostolicum legatis Tridentum expediretur, quo illis utendum foret, si concilii patres pro sessione proxime habenda voverent. Praemissa enim residentiae necessitate Paulus III in legatorum litteris praeter ea, inquit, quae istic in oecumenico et generali concilio per nos Tridenti congregato super hoc tractantur, a nobis potissimum adversus ea remedium desiderari, quibus ipsi patriarchae, archiepiscopi et episcopi in suis ecclesiis residentes impediuntur, quominus suum munus atque officium recte et libere administrare possint. Interiectis deinde nonnullis de sancta ipsius Pontificis voluntate omnibus providendi, quae ad animarum curam debite peragendam pertinent, breve praedictum explicit in haec verba: Circumspectioni Vestrae, cum eidem concilio auctoritate nostra praesideatis, per praesentes committimus et mandamus, quatenus ea, quae cum consilio et assensu maioris partis episcoporum ceterorumque patrum, qui in id concilium convenerunt, in praemissis necessaria ac aequa et honesta esse iudicaveritis, inviolabiliter observanda tam nostra quam ipsius concilii auctoritate statuatis, decernatis et ordinetis ©.

Non videtur, cardinales legatos hoc breve, quod simul cum bulla Nostri non solum, die sc. 11. ianuarii 1547 eos recepisse crediderim, patribus concilii communicasse; sed cum die 29. decembris decretum esset, uti supra exposuimus, iam nullum dubium esse potuit, quin tota illa de residentia quaestio ab ipso concilio, approbante Summo Pontifice, tractanda esset. Et cum in sessione sexta, die 13. ianuarii peracta, pauca quidem et generalia, propter temporis brevitatem, promulgata essent, in sequentibus sessionibus numquam fere non de residentia et de removendis ipsius impedimentis tractatum est, donec res ad amussim compleretur. Quo factum est, ut bulla Nostri non solum quasi superflua evaderet et tamquam remedium non omnibus numeris perfectum inedita maneret; sed qui opus reformationis a synodo Tridentina institutum diligenter perpenderit, procul dubio inveniet, in plurimis rebus per Pauli III bullas fundamenta iacta viamque demonstratam esse, ita ut optimo iure ipsi Paulo III magna pars reformatae in capite et membris ecclesiae tribuatur 7.

1 Pallavic. 8. 16. 9, sequendo litteras Romae diebus 27. et 29. novembris scriptas.

2 Vide legatorum litteras eodem die Farnesio scriptas ap. Friedensburg 9 n. 121.

3 Friedensburg 1. c.; cf. Theiner 1, 338. 346; Pallavic. 8. 16. 11 sq.

Conc. Trid. 1, 594; Theiner 1, 338.

5 Conc. Trid. 1, 596; Theiner 1, 346/347; Pallavic. 8. 17. I.

Breve originale cum annulo piscatoris prostat Conc. 132 f. 180; allegatur iam a Pallavicino 8. 14. 4, licet crediderim, Pallavicinum non tam ipsum breve quam litteras de eo loquentes prae manibus habuisse.

7 In cod. Conc. 148 sub finem habentur duo exempla sive recensiones scripturae cuiusdam satis amplae, ab Angelo Massarello concilii secretario conceptae, correctae et auctae, cui idem Massarellus

titulum adiecit: Summarium bullae Pauli III super reformatione plumbatae, sed non publicatae, datae 22. decembris 1546. Recensentur et in epitomen coguntur singuli articuli bullae Cum ab ipso de die 22. decembris 1546, quae bulla ut vidimus quoad res et materias prorsus eadem est ac posterior Nostri non solum de die 31. decembris. Adnotavit praeterea Massarellus in margine sessiones concilii Tridentini tempore Pauli III et Iulii III peractas, in quibus hoc vel illud caput e Pauli III bulla transumptum et in decretis de reformatione receptum est. Ex quo apparet, a Massarello hunc laborem post Iulii III tempora et forsan Pauli IV iussu sive ad praeparandum ulterius reformationis opus primo tempore Pii IV susceptum esse. Apparet praeterea, quantum momenti huic Pauli III bullae a patribus concilii et ab ipsis Pauli successoribus tributum sit.

5

[blocks in formation]

363.

Aperitio seu sessio prima sacrosancti et oecumenici et generalis concilii Tridentini sub Paulo tertio Pont. Max.

13. Decembris 1545.

Conc. 123 f. 23-30, perg."; idem Conc. 115 f. 42-54; Conc. 116 f. 89-95; manu Massarelli, sed brevius Conc. 62 f. 10-26. Cf. Theiner 1, 27-29, Raynaldus 1545 n. 36-42.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Anno nativitatis eiusdem Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, indictione tertia, die vero decimatertia mensis decembris, quae fuit dies dominica tertia Adventus Domini, in qua per ecclesiam cantatur in introitu missae «Gaudete» 1, sedente 5 in beati Petri apostolorum principis cathedra Sanct in Christo patre et domino nostro Dno Paulo divina providentia Papa III, Pontificatus eius anno duodecimo: datum fuit initium sacrosancto oecumenico et generali concilio Tridentino, praesidentibus in eo ipsius Sancti D. N. Papae et sanctae Sedis Apae nomine Rmis in Christo patribus et Illmis dominis Dnis Ioanne Maria episcopo Praenestino de Monte et Marcello 10 tit. S. Crucis in Hierusalem presbytero Cervino ac Reginaldo S. Mariae in Cosmedin diacono Polo S. R. E. cardinalibus et Apostolicis de latere legatis. Mane igitur inter primam et secundam horam diei convenerunt in aede Sanctissimae Trinitatis in civitate Tridentina ipsi Ri et Ilmi Dni praesidentes et legati, necnon Rdi patres et praelati Venerabilesque viri ecclesiastici infrascripti 2, et exinde acceptis pluvia15 libus, mitris et paramentis consuetis et incepto a cantoribus hymno Veni creator Spiritus etc. praecedentibusque ecclesiae cathedralis ipsius civitatis canonicis et capellanis, aliarumque ecclesiarum sacerdotibus, religiosis et clericis et associantibus nobilibus et popularibus, maxima cum devotione accesserunt ad ecclesiam cathedralem praedictam sub invocatione sancti Vigilii 3, et in loco eminentiori et parte superiori ipsius ecclesiae 20 ad celebrandum concilium et sessiones habendas ordinato inprimis Rus et Illmus D. cardinalis de Monte primus praesidens et legatus cantavit missam solemnem de Spiritu Sancto. Qua completa conversus ad populum dixit alta voce haec verba, viz. Ex speciali privilegio Apostolico conceditur omnibus hic interessentibus indulgentia plenaria in forma ecclesiae consueta; rogate Deum pro pace et unione sanctae matris ecclesiae. 25 Et deinde per R. P. D. episcopum Bituntinum indutum pluviali et mitra habita est oratio satis pia et luculenta infrascripti tenoris 4.

Oratione completa, Rmis et Illmis Dnis praesidentibus et legatis ac Illmo D. cardinali Tridentino habentibus sandalia, pluvialia et mitras cardinalitias, necnon et omnibus aliis praelatis similiter pluvialia ac mitras habentibus, quisque consedit in loco suo iuxta tempus 30 suae promotionis, et Rms et Illus D. card. de Monte primus praesidens, recedens e loco suo, ivit ad altare maius, ante quod resedit in faldistorio, vertens se ad synodum, statimque Dus Pompeius de Spiritibus magister ceremoniarum concilii ait: Silentium. Cumque paululum omnes quievissent, diaconus sacris indutus a dextris praesidentis per

a Numeri ad marginem positi significant folia codicis primo loco allegati.

1 Qui introitus sumptus est ex ep. S. Pauli ad Phil. 4, 4-6.

2 Infra n. 365. Massarellus in Conc. 62 f. IIV praelatorum nomina hoc ipso loco adiungit.

3 Sancti Vigilii episcopi et martyris, qui circa annos 383-400 ecclesiam Tridentinam rexit cathedralemque, postea ipsius nomine insignitam, fundavit, vita habetur in Acta sanctorum Iunii 5, 163–168; cf. Stadler-Ginal,

Heiligenlexikon 5, 701/702; Knöpfler in Kirchenlex.
II, 2023/2024.

4 Infra n. 364. Errat Sarpius dicens, Bituntinum infra missam primi praesidentis orasse.

5

De quo vide Conc. Trident. tom. I s. v. Pompeius. In Conc. 44 f. 360 et Conc. 117 f. 613 recensetur inter officiales concilii: Pomp. de Spir. mag. cerem., Spoletanus.

23 manens dixit alta voce: Orate. Moxque ipse Rmus et Illmus D. | praesidens et alii omnes genuflexi, detectis capitibus versi ad altare oraverunt, surgensque Rmus et Illmus praesidens (aliis prostratis permanentibus) legit alta voce infrascriptam orationem: Adsumus Domine Sancte Spiritus, adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati. Veni ad nos et esto nobiscum et dignare illabi cordibus nostris. 5 Doce nos quid agamus, quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi complacere in omnibus valeamus. Esto salus et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo patre et eius filio nomen possides gloriosum. Non patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summam diligis aequitatem. Non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio munerum vel personae corrumpat; sed iunge 10 nos efficaciter tibi solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum1, sed in nullo aberremus a vero. Quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut hic in nullo a te dissentiat sententia nostra et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna 2. Qua oratione finita cantores responderunt Amen. Deinde subdiaconus a sinistris Rmi et Ilmi praesidentis surgens, versus ad 15 synodum dixit alta voce: Erigite vos, et omnes surrexerunt. Postea a cantoribus decantata est antiphona: Exaudi nos Domine. quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine 3. Iterumque diaconus versus ad patres dixit: Orate, et similiter omnes procubuerunt et aliquantulum orarunt secrete, surgensque subdiaconus a sinistris dixit: Erigite vos, et omnes sur 20 rexerunt, omnibusque sic stantibus Rmus et Illmus D. praesidens deposita mitra dixit subsequentem orationem: Mentes nostras, quaesumus Domine, Paracletus, qui a te procedit, illuminet et in omnem, sicut tuus promisit filius, inducat veritatem. Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus etc., et cantores responderunt Amen. Qua finita iterum omnes genuflexerunt et duo ex cantoribus cantarunt laetanias more 25 Romano, et ab aliis cantoribus alta voce respondebatur (licet quilibet secrete responderet). Cumque cantores illi duo pervenissent ad illum versiculum: Ut Domnum Apostolicum etc., Rmus et Illmus D. praesidens surgens cum mitra, versus ad patres benedixit synodum per haec verba dicens: Ut hanc sanctam synodum et omnes gradus ecclesiasticos benedicere digneris. Et omnes responderunt (cantores alta, praelati summissa 30 voce): Te rogamus audi nos. Deinde Rm et Illmus praesidens iterum benedixit synodum dicens: Ut hanc sanctam synodum et omnes gradus ecclesiasticos benedicere et regere digneris. Et similiter responsum est: Te rogamus audi nos. Tertioque Rmus et Illmus praesidens synodum benedicens ait: Ut hanc sanctam synodum et omnes gradus ecclesiasticos benedicere, regere et conservare digneris, omnesque item responderunt: Te 35 24 rogamus audi nos. Postea procumbente iterum Rmo et Illmo D. | praesidente laetaniae a cantoribus perfectae sunt.

Absolutis laetaniis omnes surrexerunt et Rmus et Illmus D. praesidens detecto capite versus ad altare dixit: Oremus. Tunc diaconus a dextris ait: Flectamus genua, et subdiaconus a sinistris ait: Levate. Praesidensque dixit infrascriptam orationem: Da quae- 40 sumus ecclesiae tuae misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata hostili nullatenus incursione perturbetur. Per D. N. Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia etc. Postea diaconus petiit a Rm et Ill D. praesidente benedictionem pro Evangelio, quam Rmus et Illmus D. praesidens ei dedit imposuitque incensum more solito etc., cantavitque diaconus Evangelium 45 secundum Lucam cap. 104: Designavit Dominus et alios septuaginta duos etc., cum luminaribus et ceremoniis consuetis. Quo finito omnes Rmi et Ilmi Dai legati et cardinalis Tridentinus suo ordine librum osculati sunt. Quo facto alii duo Ri et Illi Di

mo

1 Ioan. 17, 21 et 22.

2 Quoad ceremonias tam in hac prima sessione vel aperitione quam in sequentibus necnon in congregationibus observatum est Ceremoniale tribus libris comprehensum ab Augustino Patricio Piccolomineo episcopo Pientino a. 1498 compositum et a Christophoro Marcello archiepiscopo Corcyrensi a. 1516 Venetiis sub titulo: Rituum ecclesiasticorum sive sacrarum ceremoniarum S. R. E. libri tres non ante impressi editum, de quo iam supra p. 269 adn. 4 egimus. Vide in editione Venetiana per Antonium et Silvanum

mi

Cappellos procurata f. 61-62 caput: De publica sessione et sacris precibus. Ubi tamen supponitur, Papam ipsum concilio praesidere.

3 Ps. 68, 17 in numero singulari: Exaudi me Domine etc.

Vers. 1-9, quae Evangelii particula ab ecclesia legitur praesertim in diebus festis sanctorum evangelistarum et eorum, qui fidei defensae et propagatae gloria enituerunt. Vere mirum, unde hauserit Sarpius, lectum esse Evangelium: Si peccaverit in te frater tuus (Luc. 17, 3 vel Matth. 18, 15).

« ÖncekiDevam »