Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Generalis vero Servorum addidit inquiens, ex haereticorum libris facile haberi posse, malos nostros mores ex mala institutione procedere idque ab ipsis haereticis comprobari. Et ita denique decretum fuit, sanctam hanc synodum in materiis pertractandis decidendisque agere debere simul de dogmatibus et reformatione, adeo ut in qualibet sessione duo decreta publicari debeant, unum de fide, alterum de moribus.

Admissa fuit excusatio D. Petri Gasini1 episcopi Augustensis provinciae Tarantasiensis, cum sit in finibus haereticorum, quibuscum quotidie certat; eius procurator est D. episcopus Hipporegiensis, qui ostendit mandatum datum Augustae ultima decembris 1545".

5

Postremo conclusum fuit de scribendis litteris ad Summum Pontificem, ad Impera- 10 torem, reges Christianissimum, Romanorum, Portugalliae et Poloniae, eos hortando et respective rogando atque monendo, ut concilio favere, assistere et nuntios ac suorum regnorum praelatos mittere vellent. Dimittitur deinde congregatio hora 24, (cui interfuit primum R. D. archiepiscopus Materanus) 2.

378.

Congregatio generalis. Statuitur modus procedendi in materiis
pertractandis per classes tres.

26. ianuarii 1546.

Conc. 62 f. 67, Mass. (Conc. 116 f. 153-154'; Theiner 1, 43).

Die martis 26. dicti mensis ianuarii hora 20. habita fuit congregatio generalis, in 15 qua Illmi Di praesidentes proposuerunt patribus ea quae in cedula sequenti continentur, viz. Qua via et quibus modis sit procedendum ad examinationem et discussionem utriusque causae: an per aliquot praelatos vel sorte vel viva voce vel per scrutinium vel quavis alia ratione deputandos et coram Rmis Dnis tribus praesidentibus congregandos. Et an per totam synodum divisam in tres classes congregandas coram quolibet 20 eorundem DD. praesidentium pari numero, eadem die, eadem hora et super eisdem articulis et materiis examinandis et discutiendis familiariter et domestice per propositiones et replicationes tam Latina quam materna lingua et prout unicuique commodius erit, ita ut postea quae fuerint discussa et examinata in particularibus congregationibus, conferantur invicem et in generali congregatione stabiliri debeant, et Rmi Dni cardinales 25 Tridentinus et Giennensis possint loco sui mittere si velint ad huiusmodi congregationes particulares unum auditorem vel secretarium. Hac ratione unusquisque haberet partem suam laboris et honoris, et vere dici posset, omnia dirigi et expediri communi consilio totius synodi 3.

Super quibus articulis patres dixerunt sententias suas, et licet variae fuissent opiniones, 30 placuit tamen longe maiori parti (27 scilicet ex 39) modus procedendi per tres classes distinctas, congregandas coram quolibet Illmorum DD. praesidentium, cum adiectione, quod ipsae classes, si ita expedire videbitur, deligere etiam possint pauciores numero, qui prius simul discutiant, quae in consultationem ponenda erunt, deinde classi suae referant; et postea omnia in generali congregatione deducantur 5.

[blocks in formation]

rimus, Massarellum hoc loco congerere voluisse, quidquid de praelatis contradicendi consuetudine conspicuis irato non parum animo conceperat, sive eundem personali quadam amaritudine contra dictos praelatos commotum fuisse, propterea quod forsitan in eadem congregatione, cum de eligendo tandem secretario ageretur, Massarellum tamquam minus idoneum repudiaverint, ut bene disserit Merkle 1, 384 adn. 5: semper dicendum mihi videtur, omnia ista a Massarello non solum male et importune, sed etiam falsa vel nimis exaggerata diario primo inserta esse.

Ms. Gasmi; Conc. 117 f. 623 Gazmi; apud Gams p. 828 (Aosta) Gazone (Gazin), 1528 (sive 1520) ad 1556. Gallia Christiana 12, 819.

Ita in codd.; praeferendum videtur aut.

2 Qui hac ipsa die advenerat. Conc. Trid. 1, 382 1. I cum adn. I.

3 Haec iam die 22. ianuarii in fine congregationis a cardinale de Monte proposita erant (1, 24; Dollinger 1, 32); sed cum animadverterent legati, non ab omnibus bene intellecta esse (Döll. 1, 33), die 24. praelatis hanc schedulam transmiserunt (1, 385 l. 22), quam Massarellus etiam diariis inseruit (1, 392 sub VIII et 474).

4 Summariam hanc relationem complet Severolus (1, 24/25), item Seripandus (Döll. 1, 33/34), qui diserta oratione dissuasit, ne per modum deputationum quisquam a deliberandis communiter rebus excluderetur. 5 Hanc adiectionem Feltrensis proposuerat et primus praesidens commendaverat, I, 24.

35

5

Postea actum fuit de prorogatione futurae indictae sessionis, cum materiae in ea publicandae adhuc praeparatae non essent. Sed (varia variis dicentibus) nihil hac in re determinatum est 1. Dimittitur congregatio hora 24., (cui primum interfuit R. D. episcopus Fanensis) 2.

379.

Congregatio generalis. Agitur de litteris scribendis ad Pontificem, Caesarem et alios Christianos reges.

29. ianuarii 1546.

Conc. 62 f. 67', Mass. 3

Die veneris 29. eiusdem mensis ianuarii hora 20. cum dimidia habetur congregatio generalis, in qua primum lectae fuerunt litterae, quae dictatae fuerunt, ut scriberentur Sanctissimo D. N., | Imperatori et aliis Christianis regibus, quarum summa haec erat: 68r Paulo III. Pont. Max. gratias agit sancta synodus de favore hucusque praestito et quem quotidie praestat ipsi synodo, supplicans ut in eadem animi propensione perseverare 10 dignetur. Carolo V. Romanorum Imperatori regique Hispaniarum gratias item agit, quod suum oratorem destinaverit, et ut concilii res promovere velit rogat. Francisco primo Christianissimo regi agit etiam gratias, quod praelatos aliquot sui regni ad veniendum sollicitaverit, rogatque, ut etiam legatum suum mittat et concilio assistat. Ferdinandus Romanorum, Hungariae et Bohemiae rex laudatur de oratoribus iam destinatis, et petitur ab eo libertas et securitas concilii, cum Tridentina civitas sub eius ditione sita sit. Ioanni tertio Portugalliae regi scribitur in responsionem litterarum suarum, quas exhibuit ipsi synodo P. Hieronymus ab Oleastro ord. Praed., Suaeque Maiestatis pietas et religio commendatur, rogaturque, ut et ipse etiam oratorem suum et regni praelatos transmittat. Sigismundus rex Poloniae exoratur, ut legatum suum ad concilium mittere et ei assistere 20 ac praelatos regni sui ad veniendum excitare velit 1.

15

b

Super quibus litteris dum dicerentur sententiae, alia aliis addi in eis cupientibus, et ab episcopo Castellimaris propositum, litteras ipsas a singulis patribus esse subscribendas, quod ab Illm D. card. de Monte improbatum est, quod id ad ipsorum praesidentium munus spectaret 5: suborta fuit maxima altercatio et contentio inter patres de ordine 25 nominandi reges ipsos in sessione, praesertim super praecedentia regum Galliae et Romanorum, quorum videlicet litterae essent prius legendae. Validae pro utraque parte rationes afferebantur; summa earum pro rege Christianissimo erat, quod ipse absque

[blocks in formation]

1 Hoc sessionis prorogandae consilium ceperant legati hac ipsa die 26. ianuarii, cum accepissent litteras Farnesii die 21/22. scriptas (Druffel n. 306, cf. ibid. n. 310), quibus certiores facti sunt, Summum Pontificem isti decreto de reformatione pari passu cum dogmatum deliberatione facienda non assentire, cum initium quidem a dogmatibus sumendum censeret. Prorogatio sessionis aliis placuit, aliis, inter quos Seripandus (Döll. 1, 34), valde displicuit; legati vero, licet rem facile assequi posse sibi viderentur, iam die 27. ab hoc consilio recesserunt, ut scribunt dicta die Farnesio. Druffel n. 311 p. 347.

esse

2 Qui die 24. ianuarii Tridentum reversus erat. 1, 386 1. 4 cum adn. 2.

3 De hac congregatione Conc. 116 f. 154 nonnisi brevissime refert, ut apud Theiner 1, 43, qui tamen ibidem in adnotatione etiam hanc uberiorem Massarelli relationem exhibet, non autem, ut notat, ex Conc. 91, sed ex Conc. 62 desumptam.

De litteris ab episcopo S. Marci conceptis vide Seripandum (Döll. 1, 34/35), qui praeterea patres commonefecit, Ioannem regem Portugalliae primum fuisse, qui ad sanctam synodum litteras amoris et benevolentiae plenas dedisset, illique propterea cum gratiarum actione et insigni aliqua beneficae voluntatis

significatione respondendum esse. Unde Druffel, Mon.
Trid. p. 355 adn. I concludit, primum ab ipso Seri-
pando hanc de litteris Ioanni regi scribendis pro-
positionem invectam esse. Sed cum Severolus (1, 25
1. 18), Massarellus in diar. I. (1, 388 l. 13) et le-
gati (Mon. Trid. n. 317 p. 355) consentiant, inter
litteras ab episcopo S. Marci conceptas et lectas fuisse
etiam, quae regi Portugalliae scribendae essent: sequi
mihi videtur, Seripandum harum litterarum scribenda-
rum non auctorem fuisse, sed solummodo monuisse,
ut quodam insigniori modo dicto regi a concilio gratiae
agerentur. Cf. infra pag. 574 adn. 2. Cur Massa-
rellus omiserit, munus scribendi litteras episcopo
S. Marci demandatum esse, exponit Merkle 1, 384
adn. 5.
Vide tamen ibid. 1. 32, ubi omissio illa
breviter suppletur.

5 Secundum Severolum (1, 25 1. 40) episcopus Castellimaris postulavit, ut litterae ipsae ab omnibus episcopis subscriberentur vel certe ab aliquibus nomine ipsius synodi. Seripandus nonnisi de duobus vel tribus episcopis loquitur, qui post legatos pro synodo subscriberent; sed utrumque omnino displicuit cardinali de Monte, qui in responsionem vehementem nec bene ponderatam prorupit, ita ut multi non leviter indignarentur. Seripandus 1, 35; Pratanus p. 12.

controversia sit antiquior et primus rex Christianitatis et potentia atque regni nobilitate ceteros antecedat, et quod etiam ex vi nominis Christianissimi quandam praeeminentiam super alios Christianos reges ostendat etc., rex vero Romanorum sit rex in spe, non actu proprie, vivente Imperatore, cui defuncto in regnum Germaniae et in Imperium succedit. Pro quo tamen afferebatur, quod ipse sit eiusdem dignitatis auctoritatisque, 5 cuius est ipsemet Imperator; nam investituras et feuda dat principibus Imperii, ut Imperator, principes ipsi ab eo uti ab Imperatore regalia suscipiunt, sedet absente Imperatore in sede Imperiali, mandat, edicit, dietas vocat, leges promulgat uti Imperator. Quod 68v igitur convenit Caesari, convenit ipsi | regi. Et quod etiam sit in quasi possessione huius praecedentiae. Orator enim Maximiliani Imperatoris, ante obitum Friderici patris sui, 10 cum esset tantum rex Romanorum, praesedit ante oratorem Ludovici regis Gallorum, cum ambo essent in sacello Pontificio Romae ad audienda sacra 1 etc. Quae contentio et altercatio adeo invaluit, ut consultius et magis expediens iudicatum fuerit, a lectione dictarum litterarum in sessione abstineri 2.

Postremo actum fuit de modo eligendi praelatos in ipsis tribus classibus dividendos; 15 sed electio ipsa et nominatio remittitur arbitrio DD. praesidentium. Dimittitur autem congregatio hora circiter 22.

380.

Classes habitae primum in concilio Tridentino coram quolibet trium

praesidentium.

2. februarii 1546.

Conc. 62 f. 68, Mass. (Conc. 116 f. 154; Theiner 1, 44).

4

3 Die martis 2. februarii eiusdem anni 1546 habitae sunt primum congregationes + particulares distinctae per tres classes coram quolibet Illmorum DD. praesidentium. Classis

1 Haec non ita recte asseruntur; nam teste Ioanne Burchardo ceremoniarum magistro Ludovicus Braccius, Maximiliani regis secretarius et orator, petiit quidem, ut in solemnitatibus Ascensionis Domini Nostri mense maio (die 15.) 1493 omnium oratorum primum locum haberet, et Papa ad concedendam hanc petitionem inclinabat; dissuadente tamen sacro collegio a solvenda hac differentia inter regem Galliae et regem Romanorum abstinuit. L. Thuasne, Io. Burchardi diarium 2, 70-72.

2 Quod in congregatione diei 3. februarii confirmatum et ita observatum est, ut nec in sessionibus nec in congregationibus dictarum litterarum mentio fieret, nisi quod Pratanus scribit (p. 12): dubitantibus autem patribus, missae fuissent necne, compertum est, missas numquam fuisse. Die 4. februarii legati Farnesio scripserunt: Acconsentimmo de scrivere lettere alli principi, per parerci di non glielo potere negare, essendo questo solito dali altri concilii antichi. Non sono state decretate ancora, per havere noi postovi in mezzo più impedimenti, valendoci fra li altri della competentia, che è tra il re di Francia et il re di Romani, e così le interterremo, quanto si poterà. Druffel n. 323 p. 368. Unde Pallavicinus narrat (6. 8. 3), cardinales legatos sine strepitu effecisse, quominus litterae illae expedirentur, si quidem resciverint, Summum Pontificem hoc munus sibi tamquam capiti et institutori concilii reservasse. Sed cum Farnesius die 17. februarii ad illas legatorum litteras responderet, nihil hac de re dixit (Druffel n. 343 p. 390), licet aliunde sciamus, legatos maluisse, ut concilium res cum principibus agendas Summo Pontci relinqueret. Severolus 1, 20 l. 29; cf. supra p. 567 adn. 4 et p. 519 adn. 10. Certum quidem est, nec ad Summum Pontificem nec ad Imperatorem vel ad alios principes a concilio litteras datas esse, non excepto rege Portugalliae, cui respondendum erat (cf. supra n. 319) et cui a concilio responsum iri cardinalis de Monte Hieronymo ab Oleastro promiserat.

José da Silva, Corpo dipl. Portug. 6, 7, de die 5. febr. Cum tamen die 17. febr. Seripandus Ioanni regi scripserit gratulando, quod priusquam ceteri Christianae reipublicae principes vel de mittendis ad sacram synodum litteris cogitarent, ipsius litterae omni pietate in Deum et reverentia erga sanctam ecclesiam et Romanam Sedem refertissimae lectae sint etc., facile crediderim, haec Seripandum non suo tantummodo, sed legatorum etiam nomine scripsisse. I. da Silva 6, 17.

3 Nec hic nec in diariis Massarellus loquitur de solemnitatibus die 2. februarii ante congregationes peractis, quae tamen non praetereundae videntur; unde hic annectimus, quae idem Massarellus manu perquam eleganti et polita in folio quodam separato et inter miscellanea voluminis 148 de Concilio conservato adnotavit, viz. Rmi et Illmi Dni legati una cum cardinalibus Tridentino et Giennensi et ceteris praelatis, 6 viz. archiepiscopis et episcopis 25, generalibus ordinum 5, abbatibus 3, oratore Sermi regis Romanorum necnon plurimis s. theol. et U. I. doctoribus mane hora 15. profecti sunt ad ecclesiam cathedralem, ubi Rmus cardinalis de Monte, ordine inter legatos primus, benedixit candelas, deinde primum ipse a Rmo cardinale S. Crucis accepit candelam unam, atque postea S. Crucis ab ipso Monte aliam accepit. Et successive Rmus D. cardinalis Polus, Tridentinus, Giennensis, archiepiscopi, episcopi, generales et abbates idem fecerunt. Dno oratori regis Rom. data est candela post mitratos. Denique omnes nobiles et astantes ab eodem cardinali de Monte candelas acceperunt. Quae cardinalibus datae sunt, 3, et regio oratori, praelatis 2 cum dimidia, nobilibus 1, ceteris mediae librae ponderis erant. Omnes ascenderunt ad 500 libras. Candelis distributis Rdus P. Dnus episcopus Motulanus missam decantavit. Non fit oratio.

Hac die habitae sunt primum congregationes particulares etc. ut supra.

Congregatio indicta erat ad diem 1. februarii; sed legati, cum pridie ad vesperas accepissent Far

5

mo

autem coram Ill D. card. de Monte primo praesidente hos habet patres: Rmum D. card. Tridentinum et archiepiscopos Turritanum et Materanum, ac episcopos Cavensem, Placentinum, Fesulanum, Soranum, Vasionensem, Agathensem, Lancianensem, Bituntinum et Clodiensem. Item generales Minorum conventualium et Servorum.

Classis coram Rm D. card. S. Crucis secundo praesidente habet infrascriptos: Rmum D. card. Giennensem et archiepiscopos Aquensem et Panormitanum ac episcopos Feltrensem, Foroiuliensem, S. Marci, Motulanum, Castellimaris, Fanensem, Bellicastrensem, Astoricensem et Britonoriensem, generalem ordinis Heremitarum, vicarium ordinis Praed. 1 Classis coram Ill D. card. Polo tertio praesidente habet hos: Do archiepiscopos 10 Upsalensem et Armacanum, et episcopos Hipporegiensem, Claramontanum, Caputaquensem, Thermularum, Syracusanum, Vigorniensem, Pacensem, Aquinatensem et Canariensem, ac abbates Lucianum, Isidorum et Chrysostomum, ac generalem Minorum de observantia. Officiales autem conveniebant: D. Pighinus auditor coram Illmo de Monte, ego secretarius et promotor 2 coram Illmo S. Crucis, abbreviator autem coram Illmo Polo.

15

In quibus classibus, quae eadem die et hora conveniebant, actum fuit de decretis in futura sessione promulgandis et praecipue, an expediret abstineri a promulgatione decretorum dogmatum et reformationis, donec | concilium frequentius fieret, <praesertim 69r propter absentes). Post longam autem disputationem placuit maiori parti, ut edatur decretum professionis fidei catholicae, et nihilominus absentium ratio habeatur. Actumque 20 fuit de die certa vel incerta statuenda pro alia sessione, (ne synodus, ut plerumque evenire solet, adveniente die iam indicta imparata sit in promulgatione decretorum). Id autem ad congregationem generalem remittitur, et dimittitur hodierna hora 24., sc. quae coram S. Crucis habita est 3.

380 a.

Classis habita coram Illmo D. cardinale S. Crucis.

2. februarii 1546.

Conc. 62 f. 69, Mass. (Conc. 116 f. 155*—156*; Theiner 1, 44).*

Eadem autem die 2. februarii classis, quae congregata est coram Illmo D. card. 25 S. Crucis, hoc ordine processit. In primis ipse Illmus D. secundus praesidens pro

a Conc. 116 Foroliviensem.

habet ego Angelus.

b Particulam ego ipse Massarellus in Conc. 62 postea addidit; Conc. 116 e Desunt in Conc. 116. d Conc. 116 addit trium classium.

In Conc. 116, quem sequitur Theiner, haec cum praecedenti capite coniuncta et in multis immutata sunt.

nesii litteras diei 27. ianuarii (Druffel n. 312), quibus edocebantur, Paulum III remanere in sententia die 21. nuntiata (1. c. n. 306; supra p. 573 adn. 1), quod sc. dogmata reformationi praeponenda essent, statim congregationis indictionem revocarunt, interim cum Tridentino et Giennensi cardinalibus deliberaturi, quid de decreto 22. ianuarii facto fieri et proponi deberet. Errat ergo Massarellus dicens (1, 399 1. 24), in deliberatione cal. februarii inter legatos et dictos cardinales habita conclusum esse, ut congregatio differretur. Conclusum quidem est in ista deliberatione, supersedendum esse in sessione a promulgando isto decreto, et Giennensis promisit, se effecturum, ut praelati partis Caesareae consentirent. Druffel n. 320 p. 359. Unde Pratanus narrat (p. 13), cardinales Tridentinum et Giennensem quasi pueriliter a legatis deceptos et astute inductos esse, ut rem Caesaris agi crederent, si legatos in supprimendo illo decreto adiuvarent. Sed cum vel ipse Druffel (p. 359 adn. 3) huic Pratani narrationi fidem habere haesitet, non dubium est, quin prorsus reiicienda sit, quod inter alia etiam ex eo apparet, quod Pratanus iam additamenta ad confessionem fidei catholicae in decreto posita amputanda inducat, cum tamen de confessione fidei in sessione edenda nonnisi die 2. februarii in congregatione sermo fieret. 1 Vicarius ordinis Praed. erat Franciscus Romeus de Castiglione, brevi post in magistrum generalem

electus, supra p. 537 adn. 3, qui quidem usque ad diem 9. septembris 1545 saepius inter praelatos Tridenti praesentes recensetur (Conc. Trid. I in indice s. v. Dominicani), numquam tamen in congregationibus sive sessionibus ante diem 24. novembris 1546 nominatur (1. c. p. 588 l. 4), nisi quod die 1. martii ep. Pientinus dixit, se vidisse, quod in proxima generali congregatione [26. februarii] vicarius generalis ordinis S. Dominici dedit votum pro generali illius ordinis (1, 504 1. 21). In tomo Conc. 62 f. 129 habetur ad diem 23. martii 1546 specialis trium classium descriptio Massarelli manu facta, in qua vicarius ordinis Praed, omittitur. Licet igitur nec recessum nec reditum Francisci Romei Massarellus narret in diariis, facile tamen credideris, illum propter negotia sui ordinis, cui de novo magistro generali providendum erat, non semel Tridento abfuisse.

2 Hercules Severolus, bene distinguendus a Massarello secretario.

3 De qua sequitur relatio specialis.

4 Cui congregationi Massarellus interfuit, ut ipse testatur in fine folii (Conc. 148) supra allegati. Vide quae observat Merkle, Conc. Trid. 1, 475 adn. 2 de actis harum classium a Mass. scriptis, quae quidem usque ad diem 23. martii 1546 non in ipsa classe composita sunt, ut exinde, sed certe iuxta adnotationes in ipsa classe factas.

posuit patribus, quod ipsi Di praesidentes admoniti atque rogati fuerint, habendam omnino esse aliquam rationem absentium praelatorum, ac propterea non ita festinanter procedendum esse in materiis vel fidei vel morum, quae non solum praesentes in concilio, sed totum Christianum orbem tangunt, praesertim cum nuntiatum, inquit, nobis certo fuerit, aliquot praelatos ex Germania iter iam arripuisse, inter quos est episcopus 5 Pataviensis, qui a rege Romanorum orator designatus est, aliquot etiam se ad iter accingere, in quorum numero sunt nonnulli praecipui Imperii principes 1. Idem etiam habetur ex Gallia, ex qua Christianissimus rex 12 praelatos una 12 praelatos una cum oratore suo et nonnullis piis et doctis viris iam delegit, et propediem iter arrepturi sunt, et aliqui eorum sint iam in itinere 2. Ex Hispaniis etiam Caesarem 8 alios praelatos evocasse 3, <quorum to tamen non adeo certus nuntius habetur). Praeterea ex Italia plurimos iam esse in itinere et longe plures brevi iter arrepturos, praesertim ex Urbe, ubi Sancts D. N. praelatos omnes qui aderant, severissime admonuit, ut quamprimum huc se conferant 4. Adhaec cum D. Didacus orator Caesareus quartana laboret ac propterea in concilio adesse non possit, Caesarem ipsum delegisse alium oratorem, viz. D. Franciscum a To- 15 ledo, qui eius nomine concilio intersit 5. Quibus et aliis multis de causis admonemur ac (enixe rogamur), ut a promulgatione decretorum in proxima futura sessione abstineamus, totaque ipsa sessio absentibus condonetur. Super quibus sententias patrum rogavit.

Varia varii dixerunt. Aliqui enim ut Aquensis, Castellimaris et Astoricensis contendebant, non posse absque maximo sanctae synodi dedecore promulgationem decre- 20 torum differri, ne scilicet viderentur patres frustra laboravisse per tot dies in praeteritis 69 congregationibus generalibus. Neque | etiam honori et existimationi ipsius synodi convenire, ut sessio absque decretorum publicatione celebretur. Alii autem contra senserunt nec propterea auctoritati vel existimationi detrahi arbitrabantur, cum ratio omnibus pateret, id solum fieri, ut absentium ratio haberetur, idque in ipsa sessione exprimendum 25 censebant.

7

Et quoniam archiepiscopus Aquensis et alii tres praelati Galli diebus proxime elapsis enixe petierant (ut supra demonstratum est) a Rmis Dnis legatis et a tota synodo, ne ad promulgationem decretorum procederetur, sed orator regis Christianissimi et praelati Galli expectarentur: Illmus D. card. S. Crucis mirari satis non potuit, quod ipse 30

Conc. 116 addit quod quidem, inquit, nobis displicere non potest. b Desunt in Conc. 116. e Conc. 116 cogimur.

1 Unde haec habuerit Cervinus cardinalis, nescio, cum litterae hucusque editae nihil huiusmodi habeant. Die quidem 7. ianuarii Verallus et Dandinus nuntii Ultraiecti et Farnesio et legatis Tridentinis scripserunt (Friedensburg 8, 515; Druffel n. 294), Carolum V summopere laudasse, quae Tridenti facta sint, et promisisse, se omnia ad promovendum concilium facturum esse. Vide etiam, quae Carolus Ferdinando fratri die 14. decembris 1545 scripserat. Druffel Karl V 4 n. 13. Sed die 20. ianuarii, cum Imperator iterum aegrotare coepisset, ut Romam ita Tridentum nuntiarunt, de concilio nihil esse in curia Caesarea, quod scribatur. Friedensburg 8, 539 adn. 3; Druffel 1. c. n. 22. Cum tamen omnia, quae sequuntur in Cervini sermone, aliunde confirmentur (vide adn. sequentes), pro certo haberi potest, ista quoque non sine solido fundamento dicta esse, praesertim cum tam distincte proferantur. Vide etiam Druffel, Mon. Trid. p. 309 adn. 1. Et de Wolfgango quidem episcopo Passaviensi errasse Hansizium vidimus (supra p. 408 adn. 2), cum diceret, eum aperitioni concilii interfuisse; sed cum idem Hansizius (Germania sacra 1, 617) pergat, Wolfgangum a Ferdinando rege ad comitia Ratisbonensia revocatum esse, certo concludendum videtur, Wolfgangum iter Tridentinum iam ingressum fuisse.

De multis praelatis Gallis per Franciscum regem mittendis Alexander Guidiccionus nuntius iam die 4. ianuarii legatis scripserat. Druffel n. 291. Quae ipse Franciscus die 9. ianuarii confirmavit. L. c. n. 305. Et die 10. febr. idem Guidiccionus scripsit, episcopum

a Ibid. additur super articulis controversis.

Redonensem (Rennes) cum 12 praelatis per regem ad concilium destinari. L. c. n. 333.

3

Septem praelatos Hispanos a Caesare ad concilium ire iussos enumerant legati die 14. ianuarii e relatione cardinalis Giennensis. Druffel n. 301.

Quorum sex enumerat Maffei die 16. ianuarii, Druffel n. 303; vide ibid n. 298 et n. 319 p. 359. Vide etiam longam episcoporum sub Venetorum ditione existentium seriem, quos die 14. decembris 1545 Giovanni della Casa, apud Venetos nuntius, nomine Summi Pontificis Tridentum se conferre iusserat. Amad. Ronchini, Lettere d'uomini illustri conservate a Parma 1, 141. 146.

5 De mittendo Francisco de Toledo in locum Hurtadi de Mendocia aegrotantis primum loquuntur nuntii die 6. ianuarii et deinde saepius, etsi ille non prius quam initio mensis martii iter ingressus est. Friedensburg 8, 519, 526 etc.; Druffel, Karl V,

4 n. 14.

Omnes has causas, quamvis verae fuerint, non proprie eas fuisse, quae legatos ad subticendum illud decretum moverint, bene innuit Seripandus (1, 35): ne quid, inquiens, temere dicam, illam reticebo, quae in omnium fere ore versabatur, eam sc., quam supra ad doc. praecedens allegavimus. Immerito tamen propterea Paulum III accusari, quod ecclesiam catholicam et Romanam curiam reformari non cupierit et desideraverit, vidimus supra, ubi de reformationis opere egimus.

7 N. 366 in fine et n. 367.

« ÖncekiDevam »