Sayfadaki görseller
PDF
ePub

neque utilis ad sanandas perturbatas atque ambigentes piorum conscientias aut ad concordiam ecclesiae.

Proinde cum Pontifex Clemens nondum responderit votis Caes. Mtis et principum atque ordinum, liberam synodum apud Caes. Mtem flagitantium, et significet, se nequaquam liberam habiturum synodum, sed initio in his articulis et auctoritatem suam prae- 5 munire et obligare sibi principum voluntates conetur: Caes. Mtem cum debita reverentia atque obedientia oramus, ut propter magnitudinem huius negotii, in quo ecclesiae concordia et salus omnium gentium periclitatur, Caes. Mas velit pro sua pietate prospicere, ut ita habeatur synodus, ut rite atque ordine haec negotia cognosci et ex verbo Dei diiudicari possint. Id quod ad officium Caes. Mis pertinere etiam iura ipsa fatentur, 10 ut Caesar curet, rem ex verbo Dei cognosci ac iudicari, quandocunque Romanus Pontifex veritati adversatur, ne Papa, cum pars sit, simul etiam iudex sit.

Omnes gentes erectae sunt in expectationem huius concilii; omnes optant tandem sanari dubitantes conscientias et explicari res maximas ad salutem necessarias. Multis enim saeculis controversiae graviores et de maioribus rebus vix ullae exstiterunt, quam 15 165 hoc tempore ex abusibus | et abominationibus contra Evangelium, Dei gratiam et Christi gloriam, diu ante nostram aetatem subortis, natae. Quamobrem, si cognitio, postquam diu iam promissa est, non procedit, quales sint futurae offensiones tacitae in animis omnium bonorum apud omnes gentes, quae pericula conscientiarum, facile iudicari potest. Ad haec periculum est fore, si legitimam cognitionem Pontifex defugiat1, ut ecclesia 20 postea in maiores motus incidat.

Speramus autem, ceteros reges ac potentatus, dominos et amicos nostros maximeque electores, principes et ordines Germaniae, quia in tot conventibus liberam et Christianam synodum in Germania habendam expresse flagitarunt et in hanc sententiam tot decreta magno consensu fecerunt, se non obligaturos esse Pontifici, quemadmodum 25 in articulis nobis electori Saxoniae oblatis postulatur. Nam haec oblatio plane novum exemplum et plenum periculi est, et sine libertate non potest res rite cognosci. Et si Pontifex mederi ecclesiae nollet, hi qui obligati essent, simul probare et ad omnem posteritatem confirmare errores atque abusus viderentur. Quare nos quidem testatum volumus, nos non consentire in eiusmodi articulos, quos nobis electori Saxoniae 30 obtulistis. Non enim possumus abiicere cum contumelia Christi veram et claram 166 Evangelii doctrinam, etiam si eam damnarent | Pontifex et hi qui ei addicti sunt 2. Sed si Papa Clemens habebit synodum qualem volet obligatam, in qua sua auctoritate omnia gerere volet, commendabimus Deo ecclesiae causam, qui tamen conservabit Evangelii veritatem, sicut pollicitus est.

35

Nobis tamen nostrisque integrum reservatumque volumus, etiam si Pontifici permissum fuerit, synodum sic indicere ac habere, qualem volet obligatam, quamquam nobis propter spem a Caes. M hoc nomine clementer propositam diversum persuademus: nos nihilominus, si cum constanti, legitimo, sufficienti et inviolabili assecuratione in hoc vocati fuerimus invenerimusque et perspexerimus, id ipsum et Dei et Evangelii eius gloriae usui 40 futurum, ad eiusmodi concilium vel ipsos venturos vel missuros esse nostros cum mandatis ad exponenda ea omnia, quaecunque necessitati nostrae Christianae nobis videbuntur opportuna. Interim vero denuo testantes, nos in Papae Clementis articulos aut concilium aliter habendum, quam tot conventuum Imperialium decretis petitum atque sancitum est, nequaquam consensisse.

Ceterum si tunc Pontifex Romanus contra verbum Dei decreverit aliquid in synodo ipsi obligata novo more, quominus libere res iudicari possint ex verbo Dei: excusati nos erimus coram Deo et omnibus gentibus, qui neque impedire synodum volumus, et rogamus summo studio, ut ratio ineatur, ut ita synodus libera et Christiana habeatur, ut

a Sic in codd.; legendum puto quod.

Difficile est, hoc loco non exclamare cum Iuvenale poeta: Quis tulerit Gracchos de seditione querentes! 2 Summa igitur summarum haec est, inquit Cochlaeus in litteris supra allegatis (Vatic. lat. 3914 f. 170′; Raynaldus 1533 n. 17), quod Lutherani concilio causam suam committere non audent, diffidentes Spiritui Sancto, qui concilio praeesse debet, iuxta Christi promissiones. Ibidem

Cochlaeus optime agit de eo, quod Lutherani non alium volunt agnoscere iudicem, quam sacram scripturam, demonstrans inter alia, quam multa et principalia in scriptura sacra nonnisi implicite contineantur et quam longissime exempli causa Lutherani et Zwingliani in interpretandis Christi verbis: Hoc est corpus meum, inter se differant. Vide Raynaldum 1533 n. 14 sq.

45

conscientiis hominum consulatur, ut gloria Christi ornetur, ut constituatur concordia ecclesiae pia et durabilis. | Nam si Pontifex hoc tantum aget, ut suam immoderatam 166v potentiam et impias opiniones atque impios cultus auctoritate etiam optimi ac pientissimi Imperatoris, suffragiis regum, principum ac populorum aliorum muniat ac stabiliat, si 5 sine legitima cognitione pronuntiaverit: nobis quidem non videtur haec ratio profutura ad constituendam ecclesiae concordiam et pacem. Certe Ponte Romano, qui verum pastorem agat, indigna est, qui conscientiis hominum mederi et gloriam Christi illustrare debet et ad veram pietatem et ad omnia pietatis officia praecipue invitare homines.

mo

Quapropter petimus, ut Magnificentia et Reverentia Vestra tamquam huius negotii 10 causa missi hoc responsum nostrum ad ea mandata, quae ad nos pertulistis, recipere et invictissimo Imperatori Carolo Caesari Augusto D nostro clem et Romano Ponti exponere pro vestra fide et prudentia velitis, ut Caes. Mas hanc commemorationem nobis necessariam boni consulat. Quemadmodum speramus, Caes. Mtem, potestatem a Deo nobis constitutam, Dum nostrum clem, benigne facturum esse. Quem iterum atque 15 iterum rogamus, ut concilium tale haberi curet, quale postulat huius causae et periculi magnitudo, ad quale etiam ipsius Maiestas in tot conventibus clementer spem dedit, viz. ut in Germania 2 habeatur libera et Christiana synodus, in qua controversiae ex verbo Dei, sine suspectorum aut adversariorum malignitate et maledicentia, arbitratoribus piis et aequis iudicentur.

20

[ocr errors]

Hoc officium et Deo gratum erit, et nulla alia re Caes. Mas melius mereri de omnibus gentibus poterit, neque quicquam aliud sua magnitudine ac felicitate dignius 1671 facere poterit, quam ut suam potentiam conferat ad gloriam Christi amplificandam et ad pacem ecclesiae constituendam, non ad confirmandam quorundam saevitiam, qui tot iam annis infinitam crudelitatem exercent in bonos et innocentes homines propter doctri25 nam Christi 3.

30

35

Et nos offerimus nostra officia omnia Caes. Mi eique nos ut domino nostro clemTM cum debita reverentia atque obedientia commendamus. Bene valete. Datum Schmalcaldiae die ultima mensis iunii anno Domini 1533.

Caesareae Maiestati

subiecti et obedientes principes

Ioannes Fridericus dux Saxoniae elector.

Ernestus dux Brunsvicensis et Lünenburgensis.

Philippus landgravius Hassiae.

Una cum reliquis principibus, comitibus ac civitatibus

hac in responsione coniunctis.

Hunc igitur finem habuit Ugonis Rangoni et Lamberti de Briaerde iter per Germaniam factum 4. Videamus nunc breviter, quid Ubaldinus de Ubaldinis in Gallia et

Ad hunc locum Cochlaeus in praefatione opusculi saepius allegati (Vat. lat. 3914 f. 159; Raynaldus 1533 n. 12) observat: Lutherus usque adeo non quiescit nec desinit attentare et innovare, ut editis nuper duobus libris in altero cunctos monachos et cuiuslibet religionis approbatae fratres et sorores, in altero cunctos sacerdotes, qui pro sacrificio missam celebrant, satanae tradat ac penitus extinctos velit. Et hae sunt impiae opiniones et impii cultus, de quibus in sua responsione queruntur. Vide praecipue librum Von der Winckelmesse und Pfaffenweihe, id est De missa angulari et consecratione sacerdotum, a Luthero sub finem a. 1533 editum. Cf. Döllinger, Die Reformation 3, 187 sq. 2 Vide supra p. IC adn. I.

3 Etiam de conciliabulo per Lutheranos indicendo cogitatum esse, apparet e theologorum Wittenbergensium consiliis, qui tamen pro tempore hoc non opportunum esse iudicarunt, primum quia magnam quandam contumaciam prae se ferret et reges principesque merito offenderet, deinde quia timendum esset, ne talis indictio irrideretur, quippe quae ab iis proveniret, qui inter se discordes essent. Sämtliche Werke 55, 19 et 20.

Sarpius (lib. 1 n. 47 sub finem) narrat, pro

positionem per Rangonum principibus Lutheranis factam a Papa imprudentem nimisque apertam iudicatam ipsumque propterea nuntium sub praetextu, quod senex et ad supportandum onus invalidus esset, revocatum esse, suffecto in eius locum Vergerio. Eadem apud Litta, Famiglie celebri tom. 6, Rangoni di Modena tab. 4. Inquirentes, undenam Sarpius haec hauserit, non invenimus nisi Sleidanum, qui in libri octavi fine haec habet: Quia Rheginus episcopus aetate iam erat provectus et valetudine minus firma, Clemens Vergerio mandabat, si quidem illi quid accideret impedimenti, ut ipse legationem subiret. Et haec quidem recte, uti ex Petri Pauli Vergerii, nuntii eodem tempore ad Ferdinandum regem missi, litteris de die 2. aprilis 1533 apparet (Friedensburg, Nuntiaturberichte 1, 21 adn. 5 et p. 83 1. 5 sq.); sed cum non obstante senectute episcopus Regiensis iter Germanicum perageret, Vergerius apud Ferdinandum regem remansit. Vides tamen, quam indigne et dolose Sarpius auctorum, quibus utitur, sensum in peius perverterit.

5 Italice Ubaldino Baldinelli. Vide Rawdon Brown, Calendar, Venice 4 n. 889 p. 404.

Anglia profecerit. Ubaldinus secum portabat litteras die 20. februarii 1533 regibus proceribusque Galliae et Angliae datas 1, necnon instructionem eisdem omnino verbis conceptam ac instructio episcopo Regiensi data 2, nisi quod in fine loco articuli octavi haec habeantur: In hos [7] articulos non modo faciles et maxime rationabiles, verum etiam huic negotio summe necessarios, cum perceperit Stas Sua, praedictum Christianissi- 5 mum [Serum Angliae] et alios reges et principes consentire (quod ut faciant, paterno eos affectu maxime hortatur, monet et obsecrat), statim ad indictionem et deinceps celebrationem generalis concilii in terminis supradictis, invocato Spiritus Sancti nomine et favore procedet neque in hac re ullum prorsus defectum, dilationem aut scrupulum in Ste Sua fore re ipsa et effectu declarabit3.

[ocr errors]

Pauca admodum sunt parvique momenti, quae de Ubaldini itinere habemus. Siquidem Franciscus rex nuntium quidem recepit, sed re infecta ad Angliae regem pergere iussit, cuius responsum priore loco extrahendum esset 4. Sive hoc fecit Franciscus, ut Henrico octavo singularem quandam amicitiam ostenderet, sive ut tempus in medio poneret; certe cum die 5. maii 1533 oratori suo in Angliam scriberet, eidem responsum 15 per Henricum regem Ubaldino dandum suggessit, sc. rem tam arduam esse, quae maturiore consilio indigeat; melius proinde fore, ut nuntius ad Franciscum regem rediret, ab eo commune utriusque regis responsum accepturus. Adiunxit tamen in iisdem litteris Franciscus, se nuntio in Galliam redeunti dicturum esse, hanc rem cum nonnullis aliis remittendam esse ad proximum regis cum Summo Pontifice colloquium 5. Et ita evenit; 20 nam die 18. maii Caroli V orator, Eustachius Chapuys, Londini scripsit ", Pontificis nuntium a rege Galliae ad regem Angliae, a rege Angliae ad regem Galliae missum esse, vacuum ab utroque, et ipse Henricus rex Grenwici die 20. maii Clementi VII respondit amice quidem, sed ita, ut responsum substantiale a Francisco rege expectandum esse diceret 7.

Omnes igitur ianuas ita in Anglia ut in Gallia clausas invenit Ubaldinus, licet ab Henrico rege bene receptus non sine honore dimitteretur 8. Rediit tamen ad Franciscum I tum Lugduni commorantem, uti habemus in litteris Marini Giustiniani oratoris Veneti die 19. iunii 1533 scriptis 9; sed regem nunc quoque quoad concilium declinando vel potius omnino negando respondisse, infra ab ipso Clemente VII audiemus.

CAPUT DECIMUM.

CONGRESSUS MASSILIENSIS 1533.
MORS CLEMENTIS VII 1534.

25

30

Clemens VII, relicta die 9. septembris 1533 Roma, die sabbati 11. octobris Massiliam appulit, invitatus et instantissime rogatus a rege Christianissimo, qui post duos congressus Bononienses cum Carolo V actos similem honorem sibi a Pontifice deberi duxit 10. Remansit Summus Pontifex usque ad diem 12. novembris et hoc tempore inter alia die 28. octobris 11 neptem suam Catharinam de Medicis cum Henrico duce Aurelianensi, 35 secundo Francisci regis filio, matrimonio iunxit. Item complura consistoria habita sunt,

[blocks in formation]

5

James Gairdner, Letters and papers. Henry VIII, 6 n. 444 p. 200.

6 L. c. n. 508 p. 226. Ubaldinus Londinum advenerat die 3. maii. R. Brown 4 n. 889 p. 404.

A. Theiner, Vetera Monumenta Hibern. et Scotorum p. 603 n. 1035.

8 Gairdner 6 n. 508 p. 226; n. 578 p. 260 sub. 32; n. 717 p. 316.

9 Rawdon Brown, Calendar, Venice 4 n. 920

p. 424; Pieper, Zur Entstehungsgeschichte der stän digen Nuntiaturen p. 87 adn. 3.

10 Quae scribit W. Friedensburg, Nuntiaturberichte 1, 50: Die eigentliche Triebfeder der Handlungen Clemens' war augenscheinlich ein grimmer, tiefgewurzelter Hass gegen Karl V, der ihm so unerhörte Demüthigungen zugefügt hatte, und dessen Uebermacht auf Italien, welches Clemens befreien zu können gewähnt hatte, mit erdrückender Schwere lastete. Dem Kaiser zum Trotz ging Clemens im Herbste 1533 nach Marseille etc., certe scriptore serio et alioquin magnopere laudando indigna sunt. Vide quae de itinere Massiliensi habet Paulus Iovius lib. 31 sub finem, allegata per Lämmer, Meletemata 144 adn. 1.

11 Non die 27, quem habet Hergenrother, Conciliengesch. 9, 806 ex Balan, Clemente VII e l'Italia de' suoi tempi p. 209.

in quibus cardinalis Senonensis, Antonius de Prato, cancellarius Galliae, iam a. 1527 creatus, et alii quatuor cardinales, ad Francisci regis importunissimas preces noviter creati, in sacrum collegium recepti sunt 1. Privatissime et saepius insuper Clemens VII cum rege Galliae de rebus publicis, de pace cum Carolo V firmanda et servanda, de 5 tranquillitate Italiae non turbanda, de promovenda totius Christianitatis salute, de repellendis Turcarum incursibus egit, exclusis tamen omnibus testibus et ita, ut nihil in documenta scripta aut in capita firmata vel iurata redigeretur 2. Perquam difficile igitur erit ulla cum certitudine demonstrare, quid Papa et rex inter se tractaverint vel collocuti sint; immo credendum est, Clementem VII, cum sciret fore, ut Francisci regis importuni10 tati, praesertim in ipsius regis civitate, ditione et domo 3, parum resistere posset, ex industria institisse, ut omnia inter ipsos tractanda secretissima remanerent, ne ipse Summus Pontifex praeter voluntatem et conscientiam ad haec vel illa facienda vel concedenda cogeretur, quae debito sui muneris officio contrairent. Quod certe pro Clementis indole non ita firma et constanti proque occasione illa admodum spinosa satis prudenter 15 ab eo factum erat, nec tamen prohibere potuit, quominus absurdissima quaeque de Clementis VII itinere Massiliensi disseminarentur, quae nescias utrum ridenda potius an cum indignatione reiicienda sint. Sed haec omnia remittamus ei, qui Summorum Pontificum vitas scribendas prae manibus habet5; nobis solummodo incumbit, ut ab ipsis colloquentibus, in quantum fieri potest, discamus, quid de congregando universali con20 cilio inter se tractaverint.

Et primo quidem loco Caroli V orator, comes de Cifuentes, die 15. octobris 1533 Imperatori perscripsit, quae ab ipso Clemente Papa post primum eiusdem cum Francisco rege colloquium audierat. Quod ad concilium pertinet, scribit orator, Sta Sua exposuit mihi, quae regis sententia esset, nisi sc. perfecta animorum conformitas et unio 25 subsisteret inter Caes. Mtem et ipsum regem, fieri minime posse, ut quicquam boni a concilio proveniret; immo si principes inter se dissentirent, plus damni quam utilitatis e concilio oriturum. His de causis, inquit rex, concilium congregari nequit, praesertim cum Germani illud in finibus Imperii haberi postulaverint, quod minime concedi potest 6.

30

Satis notum est, quam animorum conformitatem et unionem cum Carolo V ineundam Franciscus rex intellexerit, qui in omnibus fere rebus agendis unica recuperandi ducatus Mediolanensis cupiditate ducebatur. Qua praecipue regis cupiditate cum Clemens VII Caesarem impediri cerneret, quominus Turcarum impetus retunderet et rebus Germaniae sanandis studeret, Bononiae cum Imperatore de ineunda quadam regem placandi ratione 35 egerat, non tamen eo pervenerat, ut Carolus cedendo ducatui Mediolanensi vel alii modo Franciscum regem in Italiam intromittendi consentiret, quippe qui novas semper inde Italiae perturbationes pertimesceret. Unde etiam ipse Clemens, cum Massiliae Franciscum cohortaretur, ut una cum Carolo Caesare intendat et assistat bona fide celebrationi concilii et remediis rerum religionis, pariter defensioni contra Turcas, hoc regis respon40 sum accepit, viz. che questo seria il suo summo desiderio, accennando portare una honesta invidia a chi ha anticipato questo honore, perchè dice saper bene, che la prosperità et adversità delle guerre si possono attribuire alla fortuna, ma che questa attione sola è propria laude della virtù, et che in amar Dio et in desiderar laude et honore non cede a nessuno; ma che non sapria, con che viso et animo mettersi a tal impresa, non 45 se havendo più rispetto al honor suo di quel che si è hauto per il passato, mostrando,

1 Blasius de Cesena, Magister ceremoniarum: Itineratio seu potius peregrinatio Clementis P. VII versus Galliam. Barber. XXXV 45 f. 187-208.

2 Vide Antonii Suriani, oratoris Veneti, relationem de a. 1535. E. Albèri, Relazioni degl' ambasciatori Veneti. Ser. 2 vol. 3 p. 305.

Quod evitare quidem voluerat Pontifex, cum die 28. mai 1533 Rodulfum Pium Carpensem, episcopum Faventinum misisset, qui cum duce Sabaudiae et cum Francisco rege de civitate Niciensi ad congressum ibidem habendum concedenda et statuenda ageret. Arm. 40 vol. 46 n. 250 sq. Recusante tamen duce Sabaudo propter Caesarem hanc suam civitatem Massilia urbs electa est. L. c. n. 380 et 383; Guicciardini, Storia

d'Italia sub finem lib. 20. Cf. Pieper, Zur Entstehungsgeschichte p. 87 adn. 2.

4 Quod Surianus etiam orator 1. c. innuere videtur. Quomodo ad creandos illos quatuor cardinales a Francisco rege quasi coactus esset, ipse Clemens Gabrieli Sanchez, Ferdinandi regis oratori sive agenti, narravit. Bucholtz 9, 123.

5 Vide quartum volumen operis: Geschichte der Päpste, suo tempore a L. Pastor edendum.

6 Ex summario Anglice edito per Gayangos, Ca lendar, Spain 4 ps. 2 n. 1136 p. 825.

7 Prout Clemens die 24. febr. 1533 Bononiae cum Carolo V pepigerat, supra p. LXXXVII 1. 18. Vide Ehses, Römische Dokumente (Paderborn 1893) p. 273.

questo solo tenerlo suspeso di prometterci quel che desiderammo ottener da lui, et raccommandandoci affectuosamente il suo honore1.

Sed et ipsius Francisci regis de conventu Massiliensi testimonium habemus, licet eo loco et tempore datum, ut nonnisi cautissime eodem uti possis. Siquidem Lutetiae Parisiorum calendis februarii 1535 omnibus Romani Imperii principibus et ordinibus, 5 praecipue vero iis, qui confessionis Augustanae erant, longiorem epistulam scripsit, qua se in eorum amicitia confirmaret et a mala auditione defenderet, quam propter concilium ab ipso, ut dicebatur, prohibitum et propter gravissime punitos novarum doctrinarum sectatores subierat. Qua in epistula de colloquio Massiliensi, de Clemente VII, de universali concilio congregando Utinam, inquit, Numinis benignitate superstitem annos ali- 10 quot adhuc habere nobis licuisset Clementem VII Pontem Max.; vidissetis profecto idque perbrevi, nos iterum omnes in unum velut corpus coalescere. Intellexistis enim prope omnes, certe multi, ex legato ad vos nostro, quid iam essemus ego et ille inter nos ea de re commentati ac prope iam pacti, atque ne tunc indiceretur concilium, unum hoc nobis impedimentum fuisse, quod is Caesari eum se conventum in Italia habiturum 15 receperat. Contra ego contendebam efficacissimis (ut mihi videbar) rationibus, cum haberent ipse ac Caesar in Italia nulli non formidolosos exercitus, illos magis, ut in decreta sua nos cogerent quam adducerent, eo nos quodammodo velle pertrahere, pro certo haberi oportere. Addebam (id quod erat), tot initis a Caesare foederibus, quo videlicet me accessu Italiae procul summoveret, armatum citra rerum novandarum suspicionem, in 20 ermem citra periculum committere illis me locis non posse, atque adeo, non sublatis in ea2 belli atque dissensionum causis, debere potius ad vestrae Germaniae limites, quae vix ulli Christianorum iniuriae suspecta sit, hoc tempore indici concilium, cuius sane indictionem sicut Christianae reipublicae necessariam, modo loco libero neque conventuris infido, ita diverso in loco, ne aliud oriatur ex alio dissidium, metus et periculi 25 plenam esse iudicabam 3.

Certissime igitur constat, a Clemente VII Massiliae in hoc elaboratum esse, ut Franciscus concilio in una ex illis Italiae civitatibus, de quibus Bononiae cum Carolo V conventum fuerat, celebrando consentiret, regem vero Galliae manibus et pedibus, ut ita dicam, restitisse. Adiicit quidem Franciscus, sibi Germaniae quandam civitatem Italicis 30 illis praeferendam visam esse; sed hoc ab eo decipiendi causa dici ex eo apparet, quod coram ipso Clemente concilium in Germania habendum omnino dissuaserat 5, et hoc bene quidem, et quod per totum quod secutum est decennium, uti videbimus, praetextibus bene vel male coloratis nova semper concilio quoquolibet loco congregando impedimenta obiecit. Facile igitur intelliges etiam, quem ad finem Franciscus in eadem epistula ea 35 quae sequuntur adiecerit: Sed quod Clemente Pontce perficere non licuit, faxit Deus Opt. Max., Paulo III Ponte ut liceat. . . . In quo quidem Ponte creando sic fuere libera suffragia, sic est ab omni ambitu et largitione, sic ab omni vi temperatum, censuram nullius synodi ut timere possit, quae fortasse conscientia quosdam superiores Pontes hoc infelici sacculo revocare ab indictione concilii potuit. Quibus verbis subdole 40 quidem et tacito Clementis nomine infertur, ipsius Clementis mentem a concilio alienam fuisse ; sed si ullo modo hic Pontifex Massiliae se huiusmodi timore affectum et in procurando concilio ancipitem exhibuisset, certe Franciscus, quo melius se expurgaret, hoc quam explicitissime pronuntiasset.

Brevi post, die sc. 25. februarii 1535, Franciscus I, cum se omnium vocibus fama- 45 que universali de concilio ad vanum redacto accusari sentiret, iterum ad Imperii ordines scripsit, quas litteras, licet verbis quam rebus copiosiores sint et conventum Massiliensem

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »