Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Inutile tamen est coniectare, quid forsitan longiore vita comite Clemens VII facturus fuerit. Relinquitur solum, ut pauca ex Actis consistorialibus addamus, quae iam a Pallavicino allegata 1, sed nonnisi summatim prolata sunt. Siquidem die lunae 18. maii 1534 Sanctissimus fecit verba de Germanorum dissensionibus et belli apparatu et de Anabaptistarum obsidione et de Turcarum classe parata ad invadendum Tunisi regnum3. 5 Quae hic de belli apparatu dicuntur, concernunt Philippi landgravii Hassiae expeditionem ad reducendum Udalricum ducem Wirtembergensem susceptam, quae per Vergerium nuntium Romam nuntiata erat. Crescentibus deinde rumoribus iterum die lunae 8. iunii 1534 Sanctissimus verba fecit de motibus et dissensionibus Germanorum, ex quibus quae pericula toti Christianitati imminerent commemoravit, et quia res maxima et gravissima 10 videbatur, ita maxime et maturissime providendum esse censebat. Iussit itaque Revmos causae magnitudinem ponderare et deinde sententias dicere; quare res delata est ad primum consistorium futurum 5. Eodem die Gabriel Sanchez Summo Pontifici litteras a Ferdinando rege Pragae die 10. maii scriptas tradidit, quae mira quadam tabellariorum tarditate nonnisi hoc die 8. iunii Romam perlatae erant, quo tempore res quasi finita 15 ducatusque Wirtembergensis iam a Philippo et Udalrico, quorum exercitus diebus 12. et 13. maii victor evaserat, occupatus erat. Et brevi post, die sc. 28. iunii 1534, pax Cadanensis signata est. Non igitur video, quid Clemens VII hac in re remediare potuerit et cur tantopere de omisso subsidio accusetur vel ironice tamquam Protestantium foederatus laudetur, praesertim cum nec ipse Carolus V Imperator Ferdinando fratri uno 20 ducato vel uno milite succurrerit.

Ad hanc Ferdinandi regis petitionem accessit altera ipsius Caroli, cuius in Urbe orator, Cifuentes comes, die 6. iunii ad illum scripsit, se hactenus abstinuisse a promovendo apud Summum Pontem generali concilio, hanc ab causam praecipue, quia primo loco sententiae in favorem Catharinae reginae Angliae ferendae insistendum erat 9. Cum 25 tamen in instructione nuper transmissa Mas Sua de concilio strenue agi idque apud Stem Suam fortiter urgeri iussisset, se solito acrius huic rei incubuisse et ita quidem, ut cum postridie Clemens VII graviter aegrotaret, omnes iudicarent, ex colloquio ab ipso oratore cum Papa habito id accidisse 10. Papam solitas obiectiones et difficultates, turbatum Germaniae statum, pericula toti Christianitati imminentia in medium attulisse, 30 quominus ad convocandum concilium descenderet, promisisse tamen, se congregationem quandam cardinalium nominaturum esse, qui de re bene examinata referrent.

His praemissis adiicimus, quod die mercurii 10. iunii 11 Romae consistorium fuit, in quo lectae sunt litterae regis Romanorum, quibus significabat de exercitu comparato a landgravio Hassiae et duce Wirtembergensi, qui Wirtembergensem statum armis repetere 35 decreverat, petebatque a Ste Sua auxilium, ut eorum conatibus resistere posset. Quare Rmi Dui, ut in praedicto senatu iussi sententias dicere, decreverunt, nullum aliud remedium tam promptum et potens reperiri posse, cum bellorum motibus tum Lutheranae haeresi, quam totius reipublicae Christianae generale concilium et inter primates principes pax et quies, ad quae conficienda Smus D. N., ut antea laboraverat, ita in futurum se 40 daturum operam respondit. Quia vero tota concilii ratio in pace firma consistere videbatur, in ea primum firmanda cum studio et consilio incumbendum esse iudicavit 12.

1 Istoria del conc. di Trento 3. 16. 5-7.

2 In civitate Monasteriensi.

3 Acta consistorialia. Arm. XII vol. 122 f. 214; Barber. XXXVI. 1, 189.

Friedensburg I n. 81 sq. de die 28. aprilis sq. 5 Acta consist. 11. cc. Cf. Gabrielis Sanchez litteras a Bucholts 9, 247-252 editas, non tamen die 15. iulii, sed iunii scriptas, quae etiam litterae errant in die consistorii huius, quod die 4. iunii habitum esse dicunt.

6 Bucholtz 9, 247 et 248. Litterae originales prostant in Arm. XI caps. XII (allegatae sub caps. I a Friedensburg 1, 235 adn. 1) n. 19.

7 Vide inter alios Ranke, Die röm. Päpste 1, 79; Baumgarten 3, 144.

8 Gayangos, Calendar. Spain 5 ps. 1 n. 63 p. 180. 9 Die 23. martii 1534 in consistorio secreto Clemens VII Catharinam, Angliae reginam Carolique

Imperatoris materteram, legitimam Henrici VIII uxorem declaravit. Ehses, Röm. Dokumente p. 215.

10 Haec idem Cifuentes iactando potius quam excusando eodem die 6. iunii commendatori Covos scripsit. Gayangos n. 64 p. 188. Cf. etiam Gabrielis Sanchez litteras iam allegatas apud Bucholtz 9, 249: Cardinalis Dienensis [recte Giennensis, id est Stephanus Gabriel Merinus, vide supra p. LXXXII adn. 11] petiit a Sua Ste, ut in eo consistorio omissa petitione concilii tamen [tantum?] de subsidio Vrae Mtis tractaret, et Sua Stas renuit dicendo, se urgeri valde ab oratore Caesareo, ut responderet de ea re Caesari, et nolle tantam rem aut differre aut super solos suos humeros ponere, nisi ut omnes cardinales etiam ad id responderent.

11 Non die 11., ut habet Sanchez. Bucholtz 9, 249. 12 Arm. XII, 122 f. 214 et 2151; Barber. XXXVI 1 f. 193, ex parte apud Friedensburg 1, 271 adn. 1, qui sequitur exemplum Barberinum minus correctum.

Sed Clementis VII dies numerati erant, licet nonnisi 56 annos haberet. Iam mense iunio, ut vidimus, viribus deficere inceperat; post diem 13. iulii consistorio non iam potuit assistere 1 et die 31. iulii, morti se proprinquum sentiens, decretum quoddam in favorem novorum Christianorum Lusitaniae emisit 2. Tandem multos et graves morbi 5 languores perpessus die 25. septembris 1534 expiravit 3. Homo bonus et pro tempore optimus, non tamen pro loco, quem obtinuit, magnus et fortis; auctoritate et honore praeeminens, cum secundus, omni fere felicitate et tranquillitate destitutus, cum primus esset in regendis rebus. Successorem habuit, quem ipse significasse et desiderasse dicitur 4, Alexandrum Farnesium cardinalem, qui primo scrutinio vel potius sine scrutinio un10 animi omnium cardinalium consensu die 13. octobris 1534 electus Paulus III vocari voluit 5. Quae electio statim rerum faciem quoad concilium non mediocriter immutavit; hoc enim praecipue, quod iam nunc dicere liceat, inter Clementem VII et Paulum III interest, quod ille rei difficultatibus facilius quam decuit superabatur et deterrebatur, hic easdem animo forti et constanti superare et vincere conabatur.

15

PAULI III INITIA.

CAPUT UNDECIMUM.

PETRUS PAULUS VERGERIUS MISSUS PER GERMANIAM. 1534. 1535.

Alexandrum Farnesium cardinalem et ab anno 1524 sacri collegii decanum a Clemente VII, ubi de concilio indicendo agebatur, inter primos adhibitum esse, suo loco vidimus ; eundem Sede vacante et in ipso conclavi summam concilii necessitatem affirmasse narrant scriptores istius temporis et ipse Paulus III, qui huius rei testes invocat cardinales, qui electioni interfuerunt 8. Nec dubium est, quin eo facilius omnes cardinales, 20 Germani praesertim, Tridentinus sc. et Salisburgensis, in Farnesio promovendo convenerint, quo firmius sperabant, fore ut ab eodem concilium quam primum convocaretur. Unde per Antonium Surianum oratorem Venetum subinfertur, Farnesium hoc modo cardinalium vota sibi acquirere studuisse, cum re vera animum plane contrarium haberet, fugiendi sc. concilium nec umquam convocandi illud 9. Quod quam leviter dictum sit, 25 quicunque ea quae sequuntur attente legerit, facile intelliget.

Statim post electionem, die sc. 17. octobris 1534, in prima cardinalium congregatione Paulus III de statu reipublicae Christianae abunde disseruit, (maxime quia concilii indictionem necessariam iudicavit), et paulo post, die sc. 15. ianuarii 1535, in consistorio proposuit Smus D. N. de re concilii, super quo fuit conclusum de consensu omnium, 30 quod committat nuntiis destinandis ad principes, decretum esse Pontifici et sacro collegio, omnino concilium Sanctitatem Suam celebrare velle 10. Circa idem tempus Paulus III, a

a Nisi forte legendum est maximeque conc. indict. necessariam esse indicavit, ut habet Raynaldus 1534 ps. 2 n. 2.

1 Arm. XII, 122 f. 215; Barber. XXXVI I f. 196; sed dies veneris, qui apponitur, non convenit nisi 10. vel 17. iulii.

2 Arm. 40 vol. 48 n. 300; Raynaldus 1534 n. 66. Vide Balan, Clem. VII e l'Italia de' suoi tempi p. 214 sq.

Iovius lib. 32 post medium; Guicciardini in fine libri 20; Balan p. 215.

5 Cf. C. Capasso, La politica di Papa Paolo III e l'Italia (Camerino 1901), 7 sq.

с Supra p. LXXXII cum adn. 8 et LXXXVII 1. 23. Vide etiam p. XLVII adn. 5.

7 Conclavi de Pontefici Romani [Roma 1667] p. 120. Sägmüller, Die Papstwahlen und die Staaten (Tübingen 1890) p. 172 sq. Vide infra p. 3 adn. I.

8 De cardinalibus Gallis vide infra p. 109 1. 8, de Tridentino p. 32 1. 32 et p. 33 adn. I. Ad Tridentini iter Romanum et Neapolitanum ineunte a. 1536 peractum, de quo ibi, conferas praesertim instructionem

a

Ferdinando rege cardinali datain, quam exhibet Bucholtz 9, 128-135. Quod ibi (p. 132) de concilio

habetur, consentit cum Laur. Bragadini litteris infra 1. c. adductis, excepto quod instructio non loquitur de loco concilii. Cf. etiam Friedensburg 1, 559 adn. I.

9 Alberi ser. 2 vol. 3 p. 314 et 315. Advertatur, conclave illud in Conclavi de Pontefici Romani (1667) magna ex parte ad verbum fere ex hac Suriani relatione desumptum esse.

10 Vide infra p. 3 adn. 2. Die 24. octobris 1534 Paulus III Hieronymo Aleandro archiepiscopo Brundusino et tunc temporis apud Venetos nuntio scripserat : Propediem pro urgentissimis huic Sedi negotiis te ad nos vocaturi interim volumus, ut legationis istius officium prosequi... possis, donec te ad nos vocaverimus. Arm. 40 vol. 49 n. 167 f. 137, min. Et uno mense nondum elapso, die sc. 23. novembris, eundem Aleandrum ad se evocavit his verbis: Cum Deo adiutore ad indictionem celebrationemque generalis concilii pro sanandis Christianitatis vulneribus efficaciter devenire intendamus atque in ea re plurimum nobis Tua Fraternitas ob eius singularem conciliorum antiquorum et sacrarum scripturarum notitiam adiumento esse possit:

Caroli V oratore, comite de Cifuentes, de concilio interrogatus et admonitus, quatuor praecipuas causas exposuit, quae eum ad concilium quam primum indicendum moverent, non obstante magnitudine et multitudine difficultatum, dixitque, se nuntium ad Galliae regem missurum esse, qui illum de hoc suo desiderio informaret eiusque consensum extraheret, quem ne Franciscus denegaret, se non timere affirmavit, cum cardinales Galli 5 in conclavi praeterito aperte professi essent, regem suum talem Pontificem eligi iussisse, qui generale concilium congregaturus esset 1.

10

Nuntii, qui hic expediendi dicuntur, praecipue sunt Petrus Paulus Vergerius in Germaniam, Rodulfus Pius Carpensis episcopus Faventinus in Galliam, Ioannes Guidiccionus episcopus Forosemproniensis in Hispaniam missi. Vergerius quidem iam ab initio a. 1533 apud Ferdinandum regem nuntii munere functus, mortuo Clemente VII Romam reversus a Paulo III die 10. februarii 1535 iterum missus est, ut Ferdinandum potioresque Imperii principes adiret, firmae Pontificis de concilio habendo voluntati consentientes et de hac vel illa e civitatibus a Papa propositis concordes faceret. Quae civitates erant primo loco Mantua, deinde Taurinum, Placentia, Bononia. De hac Ver- 15 gerii legatione habemus opus praestantissimum Walteri Friedensburg 2, qui diligentia vere admirabili quaecunque ad illustrandas res per nuntium gestas pertinent conquisivit et edidit, licet in interpretandis his documentis, praesertim ubi de Pauli III in rebus concilii animo et studio loquitur, non ita iustum et integrum arbitrum se exhibeat, qualem res expostulat 3. Sane vero remittentes lectorem ad hunc librum, in hac parte 20 breviores erimus nec nisi quaedam episcoporum et principum Germaniae responsa ordine chronologico proferemus, quae in illo libro summatim tantum adducta vel allegata sunt.

Siquidem Philippus comes Palatinus et Bavariae dux ex arce nostra Burgklengenfeld die 4. augusti 1535 haec Paulo III scribit : Rediit rursum ad nos Stis Vrae nuntius D. Petrus Paulus Vergerius, qui post diligentem suam admonitionem, qua nos ad fu- 25 turum concilium exhortatur, eiusdem Stis Vrae litteras nobis exhibuit, quibus id ipsum quoque Stas Vra agit, nempe ut in ea, quam ex proximis nostris litteris percepit, pictate persistamus. Id quod tametsi summis votis, antequam Stis Vrae litterae ad nos venerint, exoptavimus atque, quantum in nobis fuit, in dietis Imperialibus sollicitavimus, longe maiore tamen desiderio in posterum conabimur, ex quo Stem Vm eo videmus intentam, 30 quod tam diu desideratum concilium quam primum congregetur, quo tot impendentibus malis tandem mederi possit. Et quamvis Stem Vm alioquin pronam in tam pium opus cognovimus, nihilominus ob eam, quam sanctae Sedi Apae debemus, pictatem, eandem rogamus, ut in tam feliciter (ut speramus) coepto negotio pergat atque elaboret, ut ab omnibus expectatum concilium tandem celebretur. In hoc Stas Vra Deo Opt. Max. rem 35 procul dubio gratam, toti Christianae reipublicae summopere profuturam, Si vero Vrae perpetuam laudem parituram efficiet. Nisi enim Stas Vra, quae sola in hac causa plurimum potest, tam pios et Christi vicario dignos conatus ad effectum perduxerit: timendum erit, ne sero tandem cum magna tum religionis nostrae tum publicae pacis iactura concilium simus habituri.

Fridericus item comes Palatinus frater Ludovici principis electoris, in castro uo Novi fori (Neumarkt) die 6. augusti scripsit inter alia: Deum Opt. Max. obtestamur, ut sua gratia Stem Vm in hoc sancto et quidem urgentissimo proposito confirmare et ili

ob hane, quam plurimi facimus, causam et ut praesentes tua virtute fruamur, te hortamur tibique iniungimus, ut nostro hoc desiderio dilecto filio nobili viro Andreae Gritti duci Venetiarum significato licentiaque abeundi sumpta quamprimum poteris ad nos venire matures. L. c. n. 307 f. 260, min., ed. Raynaldus 1534 ps. 2 n. 3. Quantum Aleander Clemente VII et Paulo III Pontificibus in rebus concilii elaboraverit, non opus est hic repetere; vide inter alia supra p. LXXXI sq. et infra p. 32 adn. 3.

1 Gayangos 5 ps. I n. 125 p. 372/373. Cifuentes Carolo V die 9. ianuarii 1535.

2 Nuntiaturberichte aus Deutschland. theilung. Erster Band. Gotha 1892.

Erste Ab

3 Congerendo siquidem et exaggerando, si quae ab Antonio Suriano, Laurentio Bragadino, Francisco Contareno praesertim, Venetorum Romae et apud

Ferdinandum regem oratoribus, in Paulum III dict
sunt, hunc nonnisi ficte et simulanter vel tamquam
histrionem concilio studuisse nec umquam in suis
actionibus salutem reipublicae Christianae prae oculis
habuisse dicit. Nuntiaturberichte 1, 58 sq.
Alia suo
loco proferemus.

A Vatic. lat. 3914 f. 212 et 213", cop. coaeva; cf. Friedensburg 1, 471 adn. 2.

5 Iam mense maio proxime praeterito Vergerius inter nonnullos alios Philippum comitem Palatinum adierat, qui optime catholicum se praebuit et devotissime Paulo III scripsit, uti, cum litterae ipsae non prostent, e Papae responso die 26. iunii dato apparet. Friedensburg 1, 389 adn. 2 et p. 433 adn. 2.

Vatic. lat. 3914 f. 213; cf. Friedensburg 1. c., ubi etiam plenae litterae Georgii marchionis Brandenburgensis, datae Onolzbachii 4. augusti 1535

40

felicem eventum addere velit. Nam tunc omnes sub catholica ecclesia militantes, in primis nos Germanos, ita sibi devinciet, ut quid ad ampliorem obligationem accidere possit non simus inventuri. Ceterum causa haec futuri concilii adeo nobis cordi est, ut si eam opera nostra vel qualicunque consilio nostro promovere possimus, nullae vires 5 nobis deficiant. Prout praenominatum Stis Vrae nuntium, qui quoque his diebus eius rei causa domi nostrae fuit, periculum in nobis fecisse speramus.

Paucis post diebus Vergerius episcopo Bambergensi, Wigando von Redwitz, exposuit quae in mandatis habuit binasque (propter circulum Franconiae) Pauli III litteras tradidit, qui episcopus die 11. augusti Summo Ponti scribens post humillimam gratiarum actionem 10 pergit his verbis 1: Cui concilio si praeter singularem et enormem iacturam ecclesiae Bambergensis mihi commissae licebit et dummodo adversa valetudine aliqua non retrahar, lubentissime coram interero, praestiturus pro tenuitate mea indefessam operam componendarum discordiarum; aut si urgentissimis impedimentis detinerer, saltem virum aliquem literatura et prudentia conspicuum pleno cum mandato eo dirigam, qui vices meas integre 15 referat, ne quid ex me reliquum desiderari possit. Quantum vero ad locum attinet, sive is Mantuae aut aliubi statuatur, sicubi de illo inter Stem Vm et Sermos principes Carolum Imprem et Ferdinandum regem Romanorum Dnos meos observmes et gratiosmos conventum et concordatum fuerit, ita et mihi, qui de inferioribus sum episcopis, sane complacebit. Proximus erat Conradus von Thüngen episcopus Wirceburgensis sive Herbipolensis, 20 quem Vergerius Paulo Papae deditissimum, fidei catholicae et concilii studiosissimum invenit quique primum nuntio verbis et nonnullis diebus postea, die sc. 17. augusti 1535 Papae scriptis respondit ut sequitur 2: Quantum gaudii sinceri ac optimae spei ex iis, quae Rus ac Magus ille vir Dus P. P. Vergerius Vrae Stis nuntius eiusdem Stis Vrae nomine et mandato iam coram exposuit, ego perceperim, nec verbis in praesentiarum nec litteris satis 25 explicare queo. Nam .... quid ferventi illo et omnibus modis probatissimo de auferendis miserae nostrae Germaniae in fide dissensionibus et aliis Christianae reipublicae periculis imminentibus elim[in]andis Stis Vrae instituto potuit vel audiri vel dici iucundius acceptiusve? Profecto etsi ecclesia Dei illiusque ministri (nostris fortasse sceleribus id commerentibus) ab aemulis suis multas et graves passi sint aerumnas et molestias, 30 ita ut aliquos etiam esse credam, qui malitiosi huius temporis pertaesi ab iniquo hoc saeculo solutos se et cum Domino fore cupiverint3: attamen nunc neminem, qui saltem huius laudatissimi Vrae Stis studii conscius fuerit, futurum arbitror, qui non amplius vivere videreque optet, quid Deus Opt. Max. per Stem Vm, suum in terris vicarium, ad purgandam ac restaurandam ecclesiam suam operaturus sit. Ego certe Stem Vm nobis ob 35 id divinitus datam autumo, praesertim hisce periculosis temporibus, ut naviculam illam suam sacrosanctam, quam gubernandam princeps apostolorum primus accepit et successoribus regendam reliquit, nunc aliquot annis adversis quassatam procellis ab hac impia tempestate liberam et salvam redditura et ita nulli praedecessorum suorum secunda, sed cuivis par, pluribus vero longe superior evasura sit. Nimirum ingens hoc gaudium, 40 quod ex dicti Stis Vrae nuntii D. Vergerii ardenti relatione feliciter concepi, effecit, ut humillimum meum studium ac devotissimum paratissimumque obsequendi ac inserviendi animum Sti Vrae pro debita obedientia his meis litteris testari voluerim.

Similia his scripserunt Guilelmus dux Bavariae, Waltherus a Cronberg, Militiae B. Mariae Virginis Theutonicorum militum Hiersolymitanae administrator in Prussia 45 ac eiusdem per Germaniam, Italiam partesque transmarinas magister et praeceptor generalis, Philippus a Flersheim episcopus Spirensis, Io. Albertus marchio Branden

a Hoc loco textus corruptus leviter sanandus erat.

1 Vatic. lat. 3914 f. 214", cop. coaeva; cf. Friedensburg 1, 480 adn. 1.

2 Vatic. lat. 3914 f. 214 et 215. Cancellarius quidem et nonnulli consiliarii episcopi comitia illa Imperialia de concilio in Germania habendo induxerunt, quibus episcopus insciis aliis principibus contraire non posset; sed persuasit illi nuntius, de loco concilii statuere non pertinere ad comitia. Friedensburg p. 488 n. 194. Cancellarius, qui post episcopum litteris subscripsit, erat Conradus] Br[aun], de quo vide infra p. 329 adn. 5.

3 Phil. 1, 23.

Concilium Tridentinum. IV.

4 Monachii 25. iulii 1535: Respondemus tertio, Mantuam, Romam et ultimos fines terrae denuo placere, neque ullum periculum abhorrentes pro fide et religione nostra et resarcienda et stabilienda. Friedensburg I, 441 adn. ex orig. Veneto; Vatic. lat. 3914 f. 214, cop. coaeva. Eodem modo Guilelmus sui et Ludovici fratris nomine iam mense maio responderat. Friedensburg 1, 365.

5 Mergentheim 21. augusti. Vatic. lat. 3914 f. 217; cf. Friedensburg 1, 490 adn. I.

Spirae 28. augusti. Vatic. lat. 3914 f. 217-218; cf. Friedensburg 1, 504 adn. 1.

p

burgensis, administrator Magdeburgensis et Halberstadiensis 1, Hermannus a Wied archiepiscopus et princeps elector Coloniensis, Ioachimus II marchio et princeps elector Brandenburgensis3, Georgius dux Saxoniae 4. Alii principes catholici, quorum aut non emanarunt aut non ad nos venerunt litterae, in eundem sensum oretenus responderunt, quod fecit saepius etiam Ferdinandus rex, quocum Vergerius quaecunque per Germaniam 5 agebat, semper communicabat quique, licet Tridentum concilii locum eligi maluisset, cum Caesari Mantuam prae ceteris civitatibus placere novisset, hanc per Vergerium principibus commendari iussit 5.

Tridentum in medium attulerunt etiam Henricus dux Brunsvicensis, Guilelmus dux Bavariae, Christophorus a Stadion episcopus Augustensis, quod tamen cum de- 10 liberandi, non opponendi causa fieret, nuntius aegre non ferebat, sicut nec Erhardi de la Mark cardinalis Leodiensis sententiam, qui concilium quidem remedium vel maxime necessarium, sed periculis plenum, Mantuam tamen commodissimam et opportunissimam iudicavit 9. Gravius erat, quod Leonardus ab Eck, primarius Guilelmi Bavariae ducis consiliarius, asserebat, totam de modo, tempore, loco concilii deliberationem relinquendam 15 esse Summo Pontifici Caesarique, qui nullo Imperii principe adhibito de his statuerent 10; hoc enim modo valde erat timendum, ne Imperii principes in Caesarem infensi fierent. Sed nihil inde impedimenti venit, cum Bavariae duces responderent, uti supra vidimus. Inter catholicos Germaniae principes non erat nisi Ludovicus comes Palatinus et princeps elector, qui magnis quidem laudibus efferens Paulum III maximasque gratias 20 agens de concilii studio, firmiter tamen inhaesit comitiorum Imperialium decretis asseruitque, quod ad comitia Imperii attineat tractare de concilio habendo, de loco, de tempore, de modo, minime vero ad Papam 11, et nullo modo licere absque scitu et voluntate Caes. Mtis aliorumque electorum principum et statuum Imperii ab huiusmodi tractatibus et consiliis communicato consilio habitis discedere vel sua sponte in aliud quicquam se 25 intromittere seu consentire 12. Ceteri vero omnes aut nihil huiusmodi obiecerunt, Vergerii facundia persuasi laetantes et promptissimi acceperunt Italiam et civitatem Mantuanam, ita ut Vergerius die 26. augusti 1535 Ferdinando regi scriberet: Omnes principes, cum quibus hactenus contigit mihi tractare, gesserunt se prorsus quemadmodum sperabamus, adiungens: siquidem potuissem reliquos 13 eiusdem animi invenire, cito profecto 30 cum summa quiete potuissemus concilium celebrare 14.

aut

Hucusque de principibus catholicis. Transeamus nunc ad eos, qui confessionis Augustanae et foederis Schmalcaldici erant. E quibus Philippum landgravium Hassiae Vergerius iam sub finem mensis martii 1535 Viennae obviam habuit et suadente Ferdinando rege allocutus est. Qui quidem nuntium de concilio disserentem praeter 35 spem attentissime audivit, promittens, se sociis rem propositurum et commendaturum, quibus cum forsitan non displicere putaret, quod in concilio celebrando observaretur modus conciliorum praeteritorum, certe tamen minime placiturum esse asseruit, quod concilium haberetur extra Germaniam 15.

1 [Maguntiae] 2. septembris. Vatic. lat. 3914 f. 218; cf. Friedensburg 1, 508 adn. 2.

2 Paderborn 22. octobris. Friedensburg 1, 529 adn. 1. 3 Coloniae cis Sprevam 11. novembris 1535. Frie densburg I n. 217; cf. ib. p. 538 1. 8: cum ad id [concilium] celebrandum unam iilam prae ceteris insignem Mantuam urbem Sua Stas denominarit et in eadem Sacra Caes. et regia Mtes ut fertur consenserint, eo se rogatum, modo diversa valetudo aut cetera legitima causa non propediat, accedere non recusabit.

Qui memoria repetens, se iam ante biennium, cum Ugo Rangonus et Lambertus de Briaerde secum essent, inter urbes ab illis propositas Mantuam pro opportuniore reputasse (supra p. xc l. 31), nunc vero, inquit, etiam magis mihi arridet ea sententia, postquam tam multas audio tamque graves causas, ob quas locus ille merito debeat censeri commodior. Friedensburg 1 n. 219 p. 548 l. 14. Locus et dies vacant.

5 Friedensburg n. 135 et p. 453. Fervens Ferdinandi regis concilii desiderium testantur multis in locis ipse et Vergerius nuntius. Friedensburg n. 134; 155 cum adn.; 223 etc. Vide I. Valentinelli, Lettere latine

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »