Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Alterum et praecipuum Protestantium caput, Ioannem Fridericum principem electorem Saxoniae, Vergerius, cum mense novembri per eius ditiones iter faceret et celeberrimum illum cum Martino Luthero et Ioanne Bugenhagen sive Pomerano Wittenbergae congressum haberet, domi suae non invenit, sed missis hinc inde litteris die 30. eiusdem 5 mensis novembris 1535 Pragae licet invitum adiit, quo princeps elector, receptis Viennae a Ferdinando rege quibusdam feudis, in Saxoniam reversurus appulerat 1. Fusius de re concilii collocuti tandem inter se convenerunt, ut Vergerius quae in mandatis habuit, scripta porrigeret, eadem princeps elector Schmalcaldiae, quo illis diebus foederati conventuri erant, proponeret responsumque communiter ab illis dandum nuntio trans10 mitteret 2.

Iam die sequenti, Pragae calendis decembris, Vergerius perfecit, quae facere receperat 3. Scribam, inquit, hic capita rerum, quae in materia concilii coram dixi Vrae Celsi, quae sc. petiit, ut hoc facerem, quamquam plane non erat opus; mea enim legatio sincera et brevis est nullisque onerata articulis, quae est Pontis Max. Pauli III sinceritas 15 et fidei Iesu Christi instaurandae cupiditas. Desiderare igitur Summum Pontem, ut concilium generale celebretur et id quidem Mantuae; nullos autem articulos adiicere voluisse, quod in hac causa aliquando factum est, cum existimaret, commodius esse facturum, si de his rebus, quae ad concilium rite perficiendum attinerent (modo enim agimus de indicendo et cogendo), tunc demum tractaretur, cum ipsum concilium fuerit ad in20 dictionem Suae Stis in Spiritu Sancto legitime congregatum. ... Ipsum Summum Pontem iubere quidem totum hoc sua auctoritate et agere in hac materia, quae tota semper ad Pontificatum pertinuit et pertinet, suo iure potuisse; voluisse tamen paterne cum omnibus agere, praesertim cum inclyta Germaniae natione. . . . Si quos invenissem, qui aliquam ob causam forte resisterent et reclamarent, illis aperirem, quare alibi quam 25 Mantuae aut in aliqua simili Italiae civitate et praesertim quare in Germania, quod nonnulli optassent, fieri modo concilium non posset; quas causas coram Vrae Celsni patefeci neque attinet rursus commemorare. Caesari quoque, prout e Summi Pontis litteris eluceat, Mantuam prae ceteris urbibus placere, uti iam abhinc triennio placuerit et magis etiam nunc, cum Germania novis Anabaptistarum motibus turbata sit. Practerea addidi, 30 Vm Celsm pic esse facturam et cum magna sua gloria, si se huic causae potius adiunxisset, immo facere non posse, quin se adiungat. Cum enim aliquot articuli vobis a Summo Ponte Clemente VII fuissent aliquando propositi, respondistis, sincerum concilium vehementissime cupere, sed dissentire ab eo, quod proponeretur cum articulis, qui principes obligare ullo modo viderentur (ita enim vestrates eos articulos interpretantur), 35 quod responsum in manibus omnium passim versatur. At ecce nunc (dicebam) plane sincerum quod optastis et sine ullis omnino articulis proponitur: itaque si Vra Celsdo etiam nunc velit dissidere, plane significabit toti orbi, concilium et iudicium prorsus refugere, qui neque tunc volueritis assentiri, cum aliqui proponebantur, neque nunc, cum nulli proponuntur. Quod si qui rem adeo in40 honestam aliquando expectant, ut Summus Pontifex non modo ante cognitionem, sed ante indictionem concilii contra se ipsum et Sedem Apcam resque dudum certa ratione firmatas incipiat aliquot articulos circummittere, hos frustra expectare, et magis etiam frustra cos, qui forte sperant futurum, ut Carolus V... aut reclamante aut prorsus neglecto Pontifice vobis concilium ipse in Germania indicat. De securitate loci nihil Mantuam 45 conventuris timendum esse, quae civitas feudum est S. R. Imperii, ferme in confinio Germaniae, cuius etiam finitimae Italiae urbes aut ipsius Caesaris sunt aut inclyti senatus Veneti, qui iustitiam et pietatem fortiter tuetur, praeterea cum Caesare vehementer coniunctus est; insuper Caesarem omnibus petentibus daturum nec Summum Pontcem negaturum esse cam securitatem, quae in usu et necessaria esset et quam posset praestare

[merged small][merged small][ocr errors]

sua auctoritate. Quodsi princeps elector eiusque foederati Mantuam venire non recusent, dubio procul concilium pacificum fore magnorumque bonorum fontem; sin minus, Suam Sancttem non esse propterea tam sanctum opus ullo modo intermissuram, sed Deo adiutore prosecuturam.

His igitur Vergerii litteris acceptis Ioannes Fridericus princeps elector statim ad 5 conventum Schmalcaldicum in diem 6. decembris 1535 indictum perrexit. Multa ibidem tractata sunt, praesertim de foedere Schmalcaldiensi renovando et amplificando; quibus omnibus omissis1 nos nonnisi responsum producimus, quod a Philippo Melanchthone conceptum tres principes, quorum nomina in fine addita sunt, suo et ceterorum confoederatorum nomine die 21. decembris 1535 Vergerio dederunt Pragamque vel potius, cum nuntius relicta Germania Caesari ex Africa redeunti obviam ire iussus esset, Neapolim transmittendum curarunt 2. Est autem quod sequitur.

Responsio principum, statuum et civitatum Evangelici foederis ex conventu Schmalcaldiensi ad Pontificis Romani oratorem.

Schmalcaldiae 21. decembris 1535.

Arch. Vatic. Conc. 77 f. 18"-20".

C

10

Eximio viro Petro Paulo Vergerio Romani Pontcis oratori S. D. Exposuit nobis dux Saxoniae elector, cognatus, amicus et dominus noster, ea quae in urbe Praga, cum in ipsum casu in itinere forte incidisses, de concilio indicendo ipsi significasti. Ex- 15 hibuit etiam illius tuae orationis capita tua manu signata, in quibus ostendis, Romanum PontTM polliceri synodum, sed placere ei locum concilii habendi in Italia, et commemoras, de ordine et forma cognitionis nullam nunc mentionem faciendam esse, eamque rem totam revocas ad auctoritatem solius Romani Pontis 9. Etsi autem nonnulli, qui hoc in conventu fuerunt, mandata non habuerunt de synodo, propterea quod admoneri antea de 20 tua legatione non potuissent: tamen nos infrascripti respondendum esse duximus. Et quamquam opus erat nobis longiore responsione, quia ita denuntias concilium, ut simul significes quaedam, de quibus nos iure queri possumus et nostro et universae ecclesiae nomine: tamen quoniam petivisti, ut primo quoque tempore tibi responsum mitteremus, breviter et plane exponemus tibi nostram sententiam.

b

25

Saepe autem nostram de concilio voluntatem antea declaravimus in conventibus Imperialibus et in responsione, quam ante biennium dedimus certis oratoribus ea de re 18v missis. Nam et nos propter communem ecclesiae salutem et emendationem omnibus votis expetimus generalem, Christianam, piam et liberam synodum, qualem ab invictTM Do nostro clemmo nos et ceteri principes ac ordines in Imperio flagitavimus, quod eius- 30 modi synodo opus esse omnes iudicarent. Nec dubitamus, quin omnes boni viri apud omnes gentes ex animo talem synodum optant, quae tandem incipiat ecclesiae morbis medicinam facere. Nam boni viri magno cum dolore vident, diu tam iniusta crudelitate multis in locis opprimi veram doctrinam et ecclesiae utilem, indignissime lacerari membra Christi, confirmari impios abusus. Atque haec saevitia non solum indigna est his, qui 35 gubernare ecclesiam debent, sed etiam pariet infinitam dissipationem et vastitatem ecclesiarum, si non coercebitur pietate et auctoritate synodi.

Quare si ullo unquam tempore in ecclesia opus fuit synodo, nunc maxime opus est, cum et veteres abusus emendationem flagitant et in praesentia crudelitas iniusta coercenda est et prospiciendum ad posteritatem saluti et tranquillitati ecclesiae veris et 40 honestis rationibus. Non igitur defuturi sumus communi utilitati, sed pollicemur, nos

[blocks in formation]

summa voluntate adfuturos esse in synodo libera et pia, quali opus esse toties iam in conventibus Imperii iudicatum est. Et oramus Deum, (ut efficiat,) ut huiusmodi synodus pia et profutura ad Christi gloriam et ecclesiae salutem habeatur.

Quod vero ad locum attinet, de quo exposuisti, Mantuam placere Romano Ponti: 5 confidimus, invictum Imperatorem non discessurum esse ab iis deliberationibus conventuum Imperii, in quibus iam antea iudicatum est expedire, ut in Germania habeatur synodus, et speramus, invictum Imperatorem clementer perfecturum esse, ut id fiat, 197 quemadmodum spem nobis ostendit. Quod enim apud ducem Saxoniae electorem commemorasti de periculis in Germania, et disputasti, non posse libere decerni: existimamus, 10 hanc ipsam ab causam praecipue locum in Germania expetitum esse, ut rite et ordine cognosci controversiae et libere decerni possent, nec factione aliqua aut cognitio impediretur, aut in decernendo boni viri deterrerentur, quominus quod sentirent de rebus maximis pronuntiarent. In Germania autem quid potest esse periculi, ubi uni Imperatori omnes principes, omnes civitates et respublicae fideliter et constanter obediunt, et sunt 15 in civitatibus iusta et moderata imperia et in defendendis hospitibus summa est integritas? 1 Ad haec oratio tua securitatem a Romano Pont" promittit usitatam tantum et quam auctoritate sua Romanus Pontifex praestare potest. Haec quo animo accipi debeant, superiorum synodorum exempla commonent 2. Deinde opus est ecclesiae libera synodo et ad talem nos provocavimus. At oratio tua negat, mentionem faciendam esse de 20 ordine et modo cognitionis eamque rem totam revocat ad arbitrium Romani Pontcis. Id non est liberam synodum promittere. Ante biennium promittebatur synodus, sed cum certis articulis insidiose additis. Nunc illud idem, quod praecipuum est, viz. de libertate synodi, hoc est de ordine et forma cognitionis, tum insidiose dissimulatur, tum in voluntatem Romani Ponteis confertur. Addidisti enim in oratione tua, ius indicendae 25 et habendae synodi totum pertinere ad Romanum | Pont 3. Cum autem tot praeiudiciis 19V causam nostram Romanus Pont toties improbaverit, palam est adversarius. Porro neque libera synodus neque legitima erit, si adversariis permittetur cognitio et iudicium. Eamque ob causam flagitata et promissa est libera synodus, in qua communi iudicio Imperatoris, regum, potentatuum, principum et statuum deligantur ex omnibus ordinibus 30 homines idonei, non partiales ad cognoscendas et diiudicandas has controversias iuxta verbum Dei 5.

Primum enim synodi debent esse iudicia non tantum Pontificum, sed etiam reliquae ecclesiae, sicut et sacrae litterae et vetera ecclesiastica exempla docent, quae testantur, pios principes interfuisse cognitioni in synodis. Estque impudentia et tyrannis, Romani

[blocks in formation]

Non male quidem sonat, quod principes Schmalcaldici haec et illa in laudem Germaniae proferunt, nec certe quietis temporibus quisquam his contradixisset. Sed numquid tunc temporis vera erant, quae principes innuunt? Non tanti quidem faciam, quae Pallavicinus 3. 18. 11 de irriso et inhospitaliter recepto a. 1524 in itinere Norimbergensi Campegio legato adducit, cum posterioribus nuntiis Pontificiis et ipsi Campegio non iam similia acciderint. Sed nonne Philippus landgravius a. 1528 causa prorsus ficta et nulla episcopis vicinis bellum intulerat? Nonne idem a. 1534 ducatus Wirtembergensis recuperandi causa ex improviso arma in Ferdinandum regem moverat? Et quid est, quod uni Imperatori omnes principes ... fideliter obediunt ? Ut taceam de edicto Wormatiensi, nonne in ipso hoc conventu Schmalcaldiensi principes Lutherani Philippo landgravio auctore paci Norimbergensi, speciali favore eis per Caesarem concessae, aperte contraierunt, cum foederi suo nova membra aggregarent? Ranke 4, 64; Fanssen 3, 354 sq.; Baumgarten 3, 274.

2 Haec si, ut certe faciunt, concilium Constantiense spectant, optime observat Pallavicinus 3. 18. 12, hoc exemplo minime tangi Summum Pontificem, cum, quo tempore Ioannes Hus rogo impositus sit, Romanus Pontifex prorsus non fuerit; immo potius Protestantes, cum tantopere hoc concilium detestarentur, concludere

debuisse, synodum nunc congregandam non in Germania habendam esse.

3 Violenta haec est et falsa, uti iam supra (p. cxvi adn. 3) diximus, verborum Vergerii interpretatio, qui non dixerat, Pontificis esse, modum et formam cognitionis praescribere, sed potius haec a Ponte ipsi concilio, postquam congregatum esset, remitti; nec, cum diceret, hanc concilii materiam ad Pontcem semper pertinuisse et pertinere, adiicere omisit, maluisse tamen Paulum III paterne cum omnibus, praesertim cum Germanis agere. Sed semper et ubique et quicunque Romanus Pontifex Protestantibus condemnandus erat: Clemens VII insidiose egit, cum quosdam articulos proponeret, Paulus III insidiose egit, cum nullos proponeret.

Ad haec vide infra p. 83 adn. 2 et Pallavicinum 3. 18. 14. Paulo apertius Melanchthon in priore responso dixerat: Estque ideo diserte positum, ut haberetur Christiana et libera synodus, ne praeiudicio auctoritatis cuiusquam praegravaremur. Supra p. xcv 1. 43.

[blocks in formation]

Pontcis auctoritatem in iudiciis dogmatum religionis anteferri auctoritati universae ecclesiae1. Quare valere in synodis auctoritas Imperatoris", regum, potentatuum, principum ac statuum debet, et eorum iudicio deligi homines idonei ad cognoscendum debent)", praesertim in causis fidei, cum accusantur Pontificum <vitia et) errores, viz. impii cultus et prava dogmata cum Evangelio pugnantia. Hae causae praecipuae communes sunt et ad uni- 5 versam ecclesiam pertinent, et in his providere debent reges et principes, ut legitima fiat cognitio. Sicut et plerique alii episcopi propter errores saepe iudiciis suarum ecclesiarum, et nonnulli Romani Pontes auctoritate Imperatorum3 et ecclesiae damnati sunt.

d

Constat autem, hoc tempore motas esse controversias de rebus maximis, de opinionibus et cultibus impiis, quos Romanus Pont non solum sententiis, sed etiam acerbissimis edictis 10 20 defendit; exercetur | auctoritate Pontificia mera crudelitas in eos, qui non probant illos abusus. Ideo satis apparet, Romanum PontTM partem et adversarium esse et in hoc casu opus esse auctoritate ecclesiae, Imperatoris, regum et ceterorum principum et statuum ad gubernandam cognitionem 5. Nos igitur, ut antea petivimus, ita nunc quoque petimus, ut generalis, pia et libera 6 synodus habeatur, in qua deligantur ex omnibus ordinibus 15 homines idonei, non partiales, qui gravissimas controversias, quarum explicatio necessaria est conscientiis), iuxta verbum Dei diiudicent. Quid potest aequius peti? Et haec forma cognitionis est consentanea Evangelio et ecclesiasticis exemplis (et canonibus)".

b

Quodsi hac legitima via, non tyrannica, intellexerimus rem agendam esse, non defuturi sumus nostro officio, ac speramus fore in tali cognitione, ut Dei beneficio 20 veritas patefiat, gloria Christi illustretur et tranquillitas ecclesiae restituatur. Sed si non habebitur generalis Christiana' et libera synodus, (etsi non recusamus reddere rationem fidei nostrae, ubi necessarium est, tamen) his testatum volumus, nos et legitima petere et ea, quae in commune expediunt universae ecclesiae et quae non obscure omnes boni viri apud omnes gentes optant et flagitant. Sed providendum existimamus, ne si contro- 25 versiae non cognoscantur rite et ordine iuxta verbum Dei, maior in ecclesia dissipatio, maiores motus oriantur.

Nos quidem non sumus defuturi communi utilitati, tranquillitati et concordiae, et ut doctrinam, quae ad gloriam Dei pertinet, abiicere non possumus Christus enim 20v inquit: Qui confitebitur | me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo 30 coelesti, ita in ceteris rebus ea aequitate uti semper decrevimus, ut intelligi possit, nos concordiae publicae maxime cupidos esse. Haec tibi et ad orationem tuam et nostra causa et propter communem ecclesiae utilitatem necessario duximus esse respondenda. Bene vale 8.

[blocks in formation]

5 Dolendum est, non addi hoc loco, quomodo haec Imperatoris, regum et omnium ceterorum principum Christianorum unio et concordia produci potuerit vel, si res ad solos Imperii principes et status deducitur, quid valoris horum deliberatio habitura fuerit ad ecclesiam universalem.

Qualem synodum Ioannes Fridericus elector, qui primus huic responso subscripsit, liberam reputaverit, ipse nos edocet ut infra p. 77 adn. I. De deliberationibus inter dictum electorem et theologos Wittenbergenses propter concilium a Paulo III indictum habitis agit H. Virck in Zeitschrift für Kirchengesch. 13 (1892), 487-512, ita tamen, ut fere nonnisi ordinem chronologicum istarum rerum statuere studeat. Bullae indictionis in ipso libello diem 4. iunii 1536 tribuit; in indice autem (p. VI) recte dies 2. iunii

d C partialem.

ponitur, quod si, ut videtur, per errorem factum est, hoc loco error errorem correxit. Infelicissime idem Virck p. 500 cum adn. 2 bullam illam de reformatione curiae allegat, quam nos infra p. 451-453 sub n. VI edidimus et de cuius versione Germanica iam ad responsionem principum Schmalcaldiensium de die 24. februarii 1537 egimus infra p. 75 adn. 5. Retinendo enim, dictam bullam Sublimis Deus die 23. septembris 1536 emanasse loco 23. augusti 1535, Melanchthonis quoddam consilium, in quo haec bulla commemoratur, non ante finem a. 1536 vel initium a. 1537 scriptum esse argumentatur. Si modo vidisset Virck, quae Pallavicinus 3. 17. 3 de hac bulla habet, fugere eum non potuit, datam, quam habet versio Germanica, plene reiiciendam esse excepto anno primo Pauli III. Sed in his maior culpa est Philippi Melanchthonis, qui illam bullam tamquam post indictionem concilii editam allegat (Virck 1. c. p. 500), quod etiam fecerunt principes Schmalcaldici in praefata responsione (infra p. 75 1. 25 sq.), accusantes Summum Pontcem, quasi post indictum concilium Lutheranos condemnasset; qua in re certe Melanchthon levissime fecit, ne quid acrius dicam, cum errores in subscriptione versionis Germanicae manifestissimi sint.

Matth. 10, 32; Luc. 12, 8.

8 Die 5. decembris 1535 Laurentius Bragadinus, Antonii Suriani in curia Romana successor, haec Venetias

5

[ocr errors]

Datum Schmalcaldiae sub nostris ducis electoris Saxoniae, Francisci ducis Brunsvicensis et Luneburgensis, Philippi landgravii Hassiae annulis signatoriis, die 21. decembris anno (sanctissimae et purissimae incarnationis et nativitatis D. N. Iesu Christi)* 1535.

CONTINUATIO.

Dei gratia Ioannes Fridericus dux Saxoniae S. R. I.
archimareschalcus et princeps elector.

Franciscus dux Brunsvicensis et Luneburgensis.
Philippus landgravius Hassiae.

Una cum ceteris principibus, comitibus, baronibus et
civitatibus in hac responsione coniunctis.

CAPUT DUODECIMUM.

NUNTII A PAULO III IN GALLIAM ET HISPANIAM MISSI. 1535. 1536.

De Rodulfo Pio Carpensi episcopo Faventino die 9. ianuarii 1535 in Galliam misso iam supra (p. CV) locuti sumus. Qui nulla mora profectus primum Genuae scripsit Ambrosio Recalcato die 4. februarii, iterum Lugduni die II., et die 17. ad aulam Francisci I regis tunc Sancti Germani degentis pervenit 1. Eodem fere tempore, die sc. 28. ianuarii, Ioannes Guidiccionus electus Forosemproniensis nuntius in Hispaniam ad Carolum V 15 missus est 2, quem in Hispania adiit, postea in expeditione Africana et in bello contra Franciscum I gesto comitatus est. Ex litteris ab utroque Romam scriptis et inde acceptis ordine chronologico nunc omissis aliis ea proferemus, quae ad rem concilii pertinent.

1. Pius Carpensis Ambrosio Recalcato. Sancti Germani 19. februarii 1535. Arm. VIII ord. 1. vol. H f. 78 sq. or. in litt. secr., f. 85 in litt. comm.; Lettere di 20 Princ. 10 f. 180, cop.

Circa il concilio [Sua M Christma] dice, esser bene che Sua Stà sia di così fermo animo di farlo et presto 3, parendogli esser necessario, ma che crederia fosse ben molto a proposito, che prima, si venisse a quello, si potesse tirare la maggior parte di quei

a C Domini.

scripsit: Al concilio, per quanto dimostra esser avvisata la Beatne del Pontce, li principi Lutherani sono molto inclinati et circa le condicion di esso dimostrano andar a buon camino. Et iterum die 11. decembris: Se hanno lettere de Germania, come li principi Lutherani et fra li altri il duca di Sassonia consentano, che il concilio se faci a Mantoa. Venet. Arch. di stato. Dispacci di Roma al senato filza 4 f. 18 et 20. Quae verba adducit etiam Friedensburg 1, 68 adn. 2, nihil ad eadem explicanda adiiciens, unde facile credi posset, Lutheranos ad interessendum concilio inclinasse. Videamus ergo, qui

bus ista fundamentis nitantur. In litteris Dresdae die 13. novembris 1535 Recalcato datis Vergerius fusius de colloquio cum Martino Luthero Wittenbergae habito refert et inter multa alia sub finem litterarum Lutherum hoc modo loquentem infert: Sei stato a trattare col marchese Georgio Brandeburgense et hai proposto in nome del Papa fra le altre la città di Mantua per il concilio, la quale sarà buon loco et accommodato, o quel o Verona, et in un tale veniremo voluntieri; et lo repeti parecchie volte. Quae quomodo in Lutheri ore intelligenda sint, iam neminem latet, nec ipse Vergerius iis multum ponderis tribuisset, nisi putasset, mature iam de hac re a principe electore cum Luthero ceterisque theologis et consiliariis deliberatum esse ac proinde Lutheri verbis ipsius electoris sententiam proferri. Friedensburg 1, 546-547 n. 218. Non mireris igitur, Vergerii his litteris Papam quoque adductum esse, ut principes Lutheranos Mantuam venturos esse speraret. Quam vana tamen haec spes fuerit,

Schmalcaldiensium responsum demonstrat, quo accepto Vergerius Neapoli die 7. februarii 1536 Recalcato haec scripsit: Una parte di principi Alemani heretici mi hanno hora mandato una lor scrittura piena di insania et di veneno, et appunto a tempo mi sarà venuta alle mani, che la leggerò a Sua Mià [Ces.], la qual potrà vedere, come coloro diventano invero ogni di più insolenti et fan dissegni di cose bestiali, vedendo che l'Imperatore va tepidamente in queste materie. Friedensburg 1, 563.

Arm. VIII ord. I vol. H f. 73 sq.; Lett. di Princ. 10 f. 179 sq.; cf. A. Pieper p. 99.

2 Brevia in Arm. 40 vol. 50 n. 310 sq.; cf. Friedensburg 1, 22 adn. 3; Pieper p. 94-95.

Arm.

* Ex his vides, episcopum Faventinum a Paulo III in mandatis habuisse, ut fortiter rem concilii promoveret, quod apparet etiam ex iis, quae Parisiis calendis martii scripsit: Trovo, N. Signore haver molto guadag nato d' opinione per haver dimandato qui le galee [contra Turcarum incursiones] et voler il concilio. VIII ord. I vol. H f. 109, deciffr. Idem de Ioanne Guidicciono dicendum esse, videmus ex instructione die 4. aprilis 1535 Hieronymo Verallo data, qui particulari quadam de causa ad Caesarem missus est (Pieper p. 110 adn. 1): Del concilio mi par superfluo parlarne, attento che la Mià Sua per il Sgr. nuntio è ben certificata della buona mente di Sua Beatne, che nulla cosa più desidera che di farlo quanto più presto. Il medesimo potrete dir voi conformandovi al nuntio. Arm. VIII ord. I vol. F f. 2, or.; Principi 10 f. 462, cop.

« ÖncekiDevam »